장음표시 사용
191쪽
A Lexandri Severi aetate Praefecti munus ab Turcio Almachio susceptum fuisse in Romano Martyrologio diserte legitur ubi ad ra. Novembris diem de
illustri S. Caeciliae martyrio dicitur: Hanc offlmacbiur bis Praefectus teneri , atque iliuori passione post ignem superatum gladio' fecit tofumari rempore AEI. Atinlii Seυeri. lexandri Imperatoris. Itaque, cum Severus Alexander ab anno Chr. aar. ad annum usque 233. Imperium tenuerit, Almachii Praefectura his terminis circumscribi debet , & circa annum 23o ' collocari commode poterit . Qtiam vis autem Praesectum hunc Martyrologii textum sequutus lmachium vocaverim , alterum tamen Tur eii nomen adieci quod in Caeciliae Martyris Actis dieatur : Turcius, qui etiam Glmacbius , cum eset Praefeetus Vrbis, iubebat Sanctorum corpora relinqui insepulta: Perinde ac ii duo distincta nomina viderentur, quorum aIterutro Praefectus ille designaretur. Fortaste tamen utroque nomine is vocabatur, ideoque rimus Misarchitis dicendus erit. t
Vamvis Tillemontius 1 Balbinum hunc ex Vr-
. bis Praesectorum serie expungendum esse putaverit , ego tamen hunc quoque cum Praesectis aliis recenseoti In Maximino Art. 7. Duili eo by COOste
192쪽
censeo quippe qui Capitolini si auctoritate plurimum
movear , qui dignitatem hanc non Pupieno solum , sed Balbino quoque concessam esse testatur . Etenim de utroque ex Augustis illis ad Imperium evecto clita serens ait : hue accedit quod multis bonoribus , ac potestatibus explorati sunt ; cum alter bis Cos O Praefectus , alter Coq. O Praefectus ad Imperium longaevi pertensent .
Video quidem ex his Capitolini verbis perspicue ,
certoque inferri non posse an Balbinus Urbi potius , quam Praetorio , Praefectus fuerit; idque, ut opinor, Tillemontium impulit ut de Urbana Balbini Praefectura dubitaret . Verum , cum Scriptor ille tum de Pupieno, tum de Balbino loquens iisdem omnino verbis utatur , ideoque eandem prorsus Praefecturam utrique tr: buere videatur , si Pupienus Vrbanam solum Praesecturam obtinuit , ut mox ostendetur , haec ipsa quoque Balbino iplius in Imperio Collegae adscribi debet . Quo vero tempore Balbinus eam adeptus fuerit , in tanto Scriptorum silentio definiri non potest . Fortasse tamen haec dignitas ipsi concessa suit circa annum Chr. al3. quo secundo Consul processerat ; & ante annum et 38. quo Imperium arripuit.
Marcus Claudius Pupienus MaXimus.
CApitolinus sa) ipse varios honorum gradus enum
rans , quibus Pupienus ad Imperium evectus est , ait : Proconsulatum Bithyniae egit , O deinceps Graeciae , astertio Narbone . Post baee Praefectus Urbis prudentissimus , ac ingeniosis us , O severissimus approbatus ese . cuare veluti H In Max. & Balb. c. is. aὶ In Pupie. & Balbi. e. s. Duiliam by Corale
193쪽
uti Senatus ei homini , quod non licebat , novae Dinitiae Imperium tamen detulit . Qui sane Capitolini locus, ut id obiter moneam, longe clarior, & concinnior est futurus, si verba 'temere a librariis transposita hoc ordine restituantur et quare Senatus ei homini , quod non licebat , Delliti notae familiae, Imperium tamen detulit .
Hanc ipsam Pupieni Maximi Praefecturam Herodiantis etiam expressit l) : rite τε Pωμαίων πολεως επισρεφῶς τε , ἐν υποληφει παρὰ το ς ἀγχnνοιαι , βι, σόφρονοe ct Praefectura Urbir egregie gesta marimam ingenii , providentiaeque , pr eterea et,itae continentis opinionem vulgo de se preebuerat .
Ex huiusmodi Herodiani Ioco, praesertim vero eX superioribus Capitolini verbis perspicue , ut opinor , inferri poterit quod Pupieno Maximo Imperium eo tempore delatum fuerit , quo Vrbanae Prasecturae munere laudatissime sungebatur ; ideoque , cum ad Imperium ipsum anno Σ38. evectus fuerit , eius nomen commode Praefectorum Fastis anno 238. inserendum erit , postquam nunciata Gordianorum electione Sabinus Maximi fautor a Populo interemptus fuerat, ut sequen ti loco ostendetur.
CApitolinus si narrata Alexandri Severi nece Imst Imperium a Gordianis in Africa susceptum illa
quoque recenset, quae Romae contigerunt: Appellati Gordianus senex , O Gordianus iuvenis a Senatu Augusii. Interfectus ess Sabinus Praefectus Vrbis percussus in T.
194쪽
AN. V. C. 991. CHR. I 38. I 27pulo . Deinde vero in Gordiani Africani vita i) pati l-lo accuratius populi surorem exponens, quo Deem Maximinianae tyrannidis, omnes nimirum Maximini fautores, contra quem Gordianis i piis Imperium delatum fuerat . ait , Tunc O Prafectus Vrbis Sabinus Consularis υir fuyle percussus occisus , is in publico derelictus est . Itaque , cum Gordianorum electio in annum Chr. 238. inciderit , perspicue apparet quod Sabini Praesectura eidem, aut proxime superiori anno adscribi debet .
Viam Romam utriusque Gordiani Africani caedes
- nunciata seret, qui contra crudele Maximini Imperium, sive tyrannidem electi fuerant, Vettius Sabinus ex familia ripiorum Senatui auctor fuit , ut Augusti duo Pupienus, & Balbinus eligerentur ; cumque haec electio rite a Senatu peracta soret , Sabinus ipse
Urbis Praefectus electus suit : Pin has rela/iones Prae- feesura Urbis in Sabinum coliata es , virum gravem , O Maximi moribus congruentem set .
Itaque perspicue apparet quod hic Sabinus ab alio distingui debet, qui repente post Gordianorum eleetionem a Romano populo interemptus fuit, cum ille Μaximini Augusti fautor seret , ideoque a populo contra Maximinianae tyrannidis faces surente occisus, hic autenia novis Augustis Pupieno, ac Balbino Maximino obiectis Praesecti munere decoratus conspicitur.
195쪽
PRaeclara tanti Viri merita , simulque honores ipsi
concetas Capitolinus in Gordiani tertii Vita describit si . Etenim, cum scientia, & eloquentia clarissimus ille seret, ac Praetorio Praefectus esset , Gordianus Pius Furiam Sabinam Tranquillinam Misithei
filiam in coniugem sibi selegit, eamque Augustae nomine decoravit. Tanta vero Gordiani pietas erga Misitheum socerum , atque observantia fuit, ut ipsum non alio, quam patris, nomine compellaret. Itaque Senatus
etiam Augusti exemplo permotus Misitheo titulum hunc a Capitolino ca) conservatum statuae, ut videtur, subie- Etum dicavit ΜISI THEOEMINENTI VIROPΛRENTI. PRINCIPVΜPRAEF. PRAETORIO ET . TOTIVS. URBIST V T O R I. R E I P. S. P. Qi R. VICEM. REDDIDIT Titulus alter eidem dicatus, qui ducentis ab hinc annis visebatur , a Grutero exhibetur 3λΜISI THEO. PARENTI PRINCIPVΜ. P. R. TVTOR:I
196쪽
AN. V. C. ρ96. CHR. 243. I 29 Casaubonus si quidem in superiori Capitolini loco,& epigraphe, quae ab illo profertur, non URBIS, sed ORBIS, legendum esse arbitratur, idque Gutherio sa
quoque videbatur . Cum tamen in Capitolini Codicibus nulla teistionis varietas habeatur, ac in optimo quoque Palatino Codice legatur Urbis , ideoque hoc nomen Urbis retineri commode possit , nihil est certe quin Praetorii, simulque Urbis Praeseetura, ac Reipublicae tutela tanto viro tributa concedatur. Ipsi quidem in Praetorii Praefectura Capitolino sa) teste Iulius Philippus postmodum Imperator anno Chr. a 3. successit , quem vero Misitheus in Urbani Praefecti munere successorem ' habuerit ignoramus .
Flavius Eurycles Epitynchanus.
BReviis mum Gruteri Μarmor huius Praesecti nomen , atque annum , quo Vrbi ille praefuit , perspicue nobis ostendit ) .FL. EURYCLES CONDITOR HVIVs FORIEPITYNCHANVS V. C. COLL. X. KAL. FEBRPRΛEF. VRB- ' ARRIANO ET PAPO COS. Quum eiusmodi Consuliam par anno Chr. 243. in Fastis occurrat , etiam Euryclis Praesectura eodem anno contigisse debuit ; quo Eurycles ipse , cum Forum condidisset , Numinis alicuius, vel Augusti statuam col
197쪽
Appius Claudius Censerinus III.
O . an. V. C. Io O3. Chr. 2So. T Rebellius ci ubi de Censorioi Augusti moribus,
rebusque gestis loquitur antequam ille senex , 5ce laudus reluctans a militibus ad Imperium anno 27o. eveetus esset , ait: Centorinus vir plane militaras , O antiquae in Curia dignitatis bis coqui, bis Praefectus Prae rorii , ter Praefectur Urbi , quarto Proconsul, tertio consularis se. Itaque , si infelix hic Imperator , qui purpura , ac Imperii imagine septem solum diebus potiri potuit, inter honores alios trinam quoque Urbis Praeseeturam obtinuerat, eius nomen in Praesectorum Fastis circa annum Chr. 212. collocari commode Pot erit .
VLpiani Praefecti nomen Seriptoribus aliis incognitum ex solis Ecelesiae Fastis agnovimus . Siquidem ubi S. Hippolyti Portuensis Episcopi, sociorumque Martyrum , atque Aureae Virginis martyrium memoratur , in ipsorum Actis illud sub Vlpiano Vrbis Praesecto contigisse dicitur; Iicet in Actis ipsis pro Ulpia ni alicubi ripis nomen occurrat , ac Hippolytus ipse sub Claudio passus dicatur, & in Romanis Martyr logii Tabulis habeatur sub Alexandro I eratore . ItaqueCon
198쪽
AN. V. C. Ioo4. CHR. 2II. 131 ConteIorius Baronium sequutus huius Praefecti nomen Praesectorum Fastis ad annum et 19. inscripsit . Ac certe quidem Μartyres illos Vrbani Praesecti iussu partim ad ostia Tiberina , partim in Portu Romano passos fuisse perspicue certoque ex Prudentii Carmine
deduei potest ubi de Hippolyto loquens ait i
Sissitur insano Rectori Cbrsicolas tunc Osia veκanti per Tiberina viros . Illa namque die Roma secesserat , ipsos
Pesse suburbanos ut quateret populos . Praetulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oras, suaeque loca aequoreus proκima Portus habet .
Ceterum an Prudentius ipse in hoe Carmine tres Hippolytos una confuderit a plurimis accuratissime disputatur set , ut apud Tillemontium observatur, cuius sontes adire poterit quicumque hoc illustre sacrae Historiae caput pernosse velit.
Illud unum ex Tillemontio 3 ipso observari plurimum debet quod Hippolyti mors , ideoque Vlpiani
Praesemira ex anno 229. ad annum circiter 2 o. transferri debet . Siquidem a Prudentio ipso erudimur quod Hippolytus antea Novati Schismati adhaesierat, atque illud ante martyrium eiuravit; eiusmodi vero Schisma
Eusebio suest teste , post Decii persecutionem , ideoque
circa annum Chri aso. eruperat . Accedit etiam quod
ceteris S. Hippolyti operibus accensetur 6) Epistola ad Reginam quandam , quam Baronius Iuliam Mammaeam Alexandri Severi matrem suisse censet y Bucherius 84 de Severina quadam intelligit: cum praesertim in marmorea Sancti Martyris Cathedra inter alia R a eius
199쪽
eius scripta Exbortatio ad Severinam memoretur. Tille
montius si denique id de Severa Augusta Philippi coniuge intelligi posse arbitratur , ad quam origenem ipsum scripsisse accepimus . Itaque , licet Paschalis Cyclus ab Hippolyto anno Chr. et a 2. & Alexandri Severi primo editus fuerit , ac Hippolytus sub
Alexandro martyrii palma decoratus dicatur, verisimilius est tamen quod ad Decium usque, sive annum Chr. 23 o. superstes ille fuerit : quo plane fieri oporteret ut VIpius etiam , sive ripianus Decii temporibus Praefecti munus obierit . Quis vero coniicere , vel definire nunc possit quinam fuerit raptus , vel Ulpianus ille, qui Decii aetate Urbi praefuit , cum nulli bi certe eius nomen occurrat e Si quis conieeturae locus hic esse possit , suspicari facile possumus ipsum non alium fuisse , quam M. Vlpium Crinitum, qui cum Valeriani temporibus anno Chr. 138. Dux Illyriciani Limitis foret, Aurelianum
illum adoptavit , qui postea Imperium obtinuit . Siquidem hic Vlpius Vopisco sa) teste tribus Consulatibus iam gestis insignis erat , ideoque facile ipsa quoque Urbis Praese stura sub Decio potiri potuit. Quamvis tamen haec coniectura maximam fortasse veri speciem praeseserat, nihil hic temere definire ego velim , aut ipsam veluti certam proponere ε
200쪽
CElerini Praefecti nomen semel iterumque in Martyrologio Romano nobis occurrit . Nam 23. Octobris die ubi de S. Chrysantho , & Daria Martyrib agitur , habetur: qui post multas , quas sub Ceurino Praefecto pro Christo sustinuerunt pasiones, iussi sunt a Nu
meriano Imperatore ita Salaria in arenario deponi , atque
ibi videntes terra , O lapidibus obrui . Ita quoque 22. Novembris die dicitur: Romae S. Mauri Martyris , qui sub Numeriano Imperatore , o Celarino Vrbis Praefecto agon lavit. Baronius quidem in primo Μartyrologii loco pro Numeriano rescribendum esse putavit Valeriam , quod historiae magis congrueret , cum Numerianus nunquam Romae fuerit, aut imperaverit; sed eadem prorsus emendatio in posteriori quoque loco adhibenda foret , n Celeri ni nomen , ac Praefectura dissitis adeo temporibus adscribatur . Certe Tillemontius si quoque pluribus ostendit quod eorum Martyrum triumphus ad V Ieriani potius , aut Decii , quam Numeriani, tempora revocandus esset : cum vero Martyrum illorum Acta vel apocrypha , vel suspecta maxime sint , nihil prorsus praesii dii pro Celerini Praesecti nomine exsculpi inde potest ; cum praesertim Vstardus S. Mauri elogium exscribens N eriani nomen omiserit iaLucius