Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

AUCTORE

ACADEΜIAE PISANAE CURATORREXCUDEBAT IACOBUs GRATIOLIUs GPERIORIB- ANNUENTIBUS

6쪽

SI quis est, qui miretur me de

Italis doctrina excellentibus scribentem apud Suecos requirere operis

7쪽

Patronum, 1s sciat hae praesertim de eaussa id a me fieri, quod non unus huer Majores Tuos, Potentissime REX, extiterit, qui plurium illorum industriae non solum faverit, sed etiam stimulos addiderit, qui

vel ignavissinium potuissent commo Vere . Quid memorem Gustavum Principem excellentis cuiusdam vi

tutis ac singularis, qui tanta in opinione habuis e narratur Galilaei doctrinam, ut suorum quosdam inter auditores illius esse voluerit ρ Quid Christinam, cui apud fios commoranti nihil tam magnificum & tam

regium vίdebatur, quam aut de nocte cum astronomiae cultoribus eximiis evigilare, aut adesse naturae interpretibus, seque erudito pulveae aspergere, aut in terrae abdita cum

8쪽

antiquitatis investigatoribus penetrare , aut in Musarum choro cum sum- 'mis poetis versari, aut Themidis racula cum ejus nobilioribus anti- stitibus perscrutarip omnino dissicile esset enumerare, quot viri, quan ta scientia, quantaque in studiis varietate & copia fuerint, qui ejus aut vocibus aut exemplo aut beneficiis se ad praeclara suscipienda commotos fuisse assirmarunt. Sed ne aliena solum in Te Iaudare velle videar, Sapientissime REX, contendo equidem fore, ut posteri obstupescant , audientes & legentes quae pro litterarum litteratorum que gloria ipse gessisti, quare certatim omnes alius alio gravius atque ornatius de Tuis singularibus meritis Praedicat, cunctique omni ope atque

9쪽

opera enituntur, ut Tibi cogniti sint, quod unum ad promerendam gratiam atque beneficia Tua sussicere potant . Quae contentio atque aemulatio fuit major, quae major praedicatio de Tuis laudibus , quae e ra, quodque studium praetermissum in te honorando, cum Parisiis esses,& una cum viris sapientia claris ita Versareris, perinde ac si fortuna nil

nisi ingenii bona Tibi largita fuisset Ac mihi intuenti in istam sapientiam Tuam minus mirum videtur, quod Regiam Majestatem facilitate humanitateque incredibili temperes. Scis enim veram ibi esse gloriam, ubi sit sempiterna, quae nec imaginibus, nec statuis, non luxu ac superbia, sed virtute ac meritis propagatur.

Quidni igitur confidam Te librum

10쪽

hune ita benigne eXcepturum, non secus ac amplectereris illos ipsos Viros, quorum vitas historiae monumentis mandavi, si eos vivos Tibi sistere mihi liceret p Cui muneri meo opto ut existimes magnum tribu

tum praemium, si illud Tibi judici sane summo haud displicuisse co

SEARCH

MENU NAVIGATION