장음표시 사용
4쪽
IN CLODIUM ET CURIONEΜDE AERE ALIENO MILONIS DE REGE ALEXAΝDRINO
ITEM AD TRES PRAEDICTAS ORATIONES ET AD ALIAS TULLIANAS QUATUOR EDITAS
COMMENTARIUS ANTIQUUS IN EDITUS
6쪽
I. uertissima opinἰo est, eaque cunctorum vere sapientium confirmata consensu . plurima veteres homines et invenisse sagacius quam nos, et inventa
exercuisse felicius , quae quidem digna visa essent, in quibus operam ponerent. Quis enim in scriptis Veterum paulisper versatus, non eorum admiratur reconditas litteras, multarum artium disciplinam . sermonis leporem , ingeniorum acumen , dicendi eopiam 8 Graecia quidem iam inde ab heroi eis sermo temporibus in omni genere eruditionis excelluit. Serius ad litterarum amorem exarsit Italia:
veterum seriptorum praefitanti
namque ante natum Ennium latina studia paene conticuerunt. Tum vero paulatim admiranda quaedam Scriptorum erupit vis, qui et latinam linguam ad unguem expoliverunt , et omnem elocu tionis , amplificationisque ornatum persecuti sunt. Quae quum ita se habere constaret, ii omnes . . Sorum4st qui frugi aliquid praestare cupiebant, studiorum suorum curriculum ad antiquitatis normam semper direxerunt. Quotquot autem aliquando homines nova scribendi dicendique ratio delectavit, iis demum ab eadem antiquitate petenda correctio sui:
Quo magis amplector aetatem nostram. quam tantus veterum operum amor invasit. Quippe est nostri saeculi gloria quaedam et decus antiquitati apprime btudere, velle ipsum succum vetustatis e. primere , sormam ot artem ex eius lineamentis aucupari , omnes undique eiusdem florea et veneres Diuiti su by Coos e
7쪽
d. x Biblio, thecae Amahi osianae.
delibare. Hinc ubique recudendis illustrandisque celebriorum Veterum seriplis docti viri dant operam : hinc bibliothecas sive publicas sive privatas
ingenti praestantissimorum voluminum congerie cumulant 2 hinc amplissima praemia munifici Principes iis decornunt, qui an liquorum hominum gloriam propius aemulantur. II. His serventibus nostrorum temporum Studiis. coepi et ego pro mei modicis ingenii viribus Bibliothecae Ambrosianae, in qua versor, Pluteos non incuriose rimari. Tullianorum autem quae nuper edidi Fragmentorum inventione illectus, eoaemper spectabam , ut siquid sorte pretiosioris thesauri , prae set tina Tulliani, in nostris Codicibus adhuc lateret, id meam diutius cognitionem non effugeret. Et votis iterum Fortuna respondit. Nam magnificus quidam mihi se obtulit Codex, satis grandis membraneus et vetustissimus, in quo latina Concilii Chalcedonensis Interpretatio conlin
tur i). Porro hic itidem Liber e famigerato prodiit Monasterio Bobiensi I . Columbani, quum
que in Ambrosiana collocaretur , 'visus est ita antiquus , ut apposita sit ei inscriptio hunc G dicem esse prope comtaneum ipsi concilio chaleedonensi, quod medio saeculo U. coactum eat.
iὶ De latina Chale edonen ta synodi Interpretatione antiri quissima salis erudite et prolixe Stephanus Balii Eius agit i iti Tom vis. p. 6sa. sq. Colleel. Coneilior. corante Mansio)i ea in qua a Rustico Olim Tornano, tum a recentioribus praesortim Editoribus paulo liberius emendatam. idem ope cuiusdam Coridie is Paris Iaei ad pristinam simplicitat m revocare conatur in eodem Tomo p. 66 3. cap. xxiv. l. Qua quidem in ro discernenda Authrosiani codicis auctoricia multo gravissimuhabenda eSt.
8쪽
DISSERTATIO VEgo quIdem facile concedam, eum Codἰcem non
ad P. aut VI. sed ad VIII. fere saeculum esse re
ferendum. Si quis tamen Chalcedonensis Synodi
actus ad hoc annosum exemplar recognosceret,
is bene profecto de christiana republica mereretur. III. Verum nihil haec pertinent ad id . de quo Est pali in verba facturi sumus. Ego enim quum oculos do P ς' tam venerabili Codice nusquam deiicerem, mentem
ac manus non continerem, meaque cupiditas tantae antiquitatis aspectu summe excitaretur, cognovi d
nique me ad mirificum quemdam alius generis thesaurum devenisse. Nam hic quoque Codex palimpsestus est. Iam prima et antiquior scriptura litteris magnis pulchrisque exarata est, quas tamen Saeum alio Codice Ciceronis. quem nuper excudimus, conseras. ampliores sorte quidem, sed aliquanto rudiores deprehendes: neque tres , ut in illo priore palimpsesto . sed duas tantum columnas unaquaeque pagina habet: quae paulo sequioris aetatis indicia
sunt. Quod igitur in hoc Codice deprehendi opus,
primum quidem sunt trium Cieeronis orationum Partes ineditae cum Interprete antiquo item in edito. Tum idem Interpres ineditus in alias quatuor Ciceronis editas orationes. Primae mihi cum Prior OIus suis tἰtulis In margine exstantibus occurrerunt Partes orationis Tullianae deperdilae IN P. CLODIUM la Ciceroni ET CUnio ΝΕΜ, quas ubi, valde evanidis licet lit- .u I. eris, legi, et partem etiam pulcherrimi Com- tiqinx Commentarii plane stupens percurri; tanto coepi re i. 2 .ra iis pente gestire gaudio. ut solem ipsum beatis,imum praeditarem, qui erumpentem e tenebris Ciceronem videret. Hac elatus laetitia quum ad unum ex Ambrosianis Doctoribus, qui tum sorte ade- Diqiti do by Gorale
9쪽
VI PRAERA OPERIrat In BI Hlotheca . venissem, eique nobile Inventum indicauem , ille mihi se quoque Grammatici e Iusdam veteris Adnotationes ad locos aliquot Tullianos in editos IN CLoDsUM in eo iampridem Codice vidisse confirmavit: rem Ambrosianis Collegis
consideratione atque editione dignissimam iudica- ain, eum autem palimpseolum inter praestantisai mos iure optimo haberi. Exaeribitur IV. Hac ego doctissimorum homInum aucto-' .lis. ν ζ, rita e firmatus, hortalus sum ipse me, ut tam in-Codicis ma. signe amplumque Κειμηλιον omni diligentia et eo-
natu pervestigarem. Et mea mihi demum sedulitas processit in numerum. Neque enim oratio-Nem tantummodo IN P. CLODIUM ET CunioΝEM manifesto detexi, sed aliam DE AERE ALIENO Ml-LΟΝlS nunquam antea , quod sciam , inter Eruditos auditam: tum aliam DE REGI ALFXANDRINO . cum optimis ad has Commentariis. Rursus Commentarios eiusdem Interpretis saepe amplissimos ad Orationes editas Ciceronis PRO ARCHIA , PRO SYLLA , PRO PLANCIO, IN VATIΝIUΜ. Haec, inquam , omnia aliquot mensium labore improbo assecutus sum. Quum autem infinitam prope materiam rudi opere congessissem, id mihi scilicet curandum fuit, ut in suas quaeque sedes, e qui
hus antiquilus erant commota , restituerem. Νam
que is qui Codicem iterum seripsit, incredibili
quadam perturbatione solia cuncta commiscuit,
materiaeque ordinem de libro landitus sustulit. A cedebant ingentes lacunae, locὶ dissiciles , menda
quam plurima: quodque eaput e,t, nova scriptura veleri superiecta tantum lacessebat negotium , ut iracundiam ac stomachum in absurdissimum Codi-Diuiti oti by Cooste
10쪽
DImERTATIO VIIms corruptorem vix conlinerem. Tum ad extra mum ordinata materia, quum eius magnitudinem, praestantiam , splendoremque intuerer, sacere non poteram quin eum sapientissimum Virum summis iteratisque laudibus commendarem, a quo tam prae clara studiorum adiumenta nobis olim comparata
sunt: FEDERICUM dico CARDINALEM BORRO-Μ.EUΜ. munificentissimum Mediolanensis E clesiae Pontificem , et omnium temporum celebra dum memoria. Quippe quum duos genuerit Bor- romaea Gens verIssimos Patriae Patres. CAROLUM sanctitate, FEDERICUM doctrina eximium, hio mihi tamen suae Gentia videtur non secundum sed alterum decus. V. Nunc, ut dicam In primIs de amore deli- Fragmen elisque nostris Cicerone, quaeso a lectoribus meis ne mihi negent hanc veniam, ut alterum hoc stantia. Inventum meum bonis litteris magnopere gratu- lsr , et in Tullii praeconia . quae infinita esse PoSsunt, rursus excurram : cuius disertissimi Viri quum nuper tres Orationes partim omnIno deperditas luci, quantum sas fuit, reddiderimus. partim hiantes expleverimus; nune trium aliarum plane nobis ereptarum non paucas Particulas ab inseris pariter excitamus. Et orationis quidem IN CLODIUM ET CURIONEM tot Fragmenta deprehendimus , quot fere ad cognoscendum totius operis cursum sufficiunt. Orationis autem DE AERE ALIENO MILONIS pauciora sane, sed eo pretiosiora, quod huius seripti Tulliani ne memoria quidem, ut dixi, ad nos pervenerat. Qui unus Repertus sufficeret ad aetatis nostrae singularem felicitatem iure ac merito praedicandam. Denique quum ora-Di iii rod by Corale