Synodales constitutiones Ceneten. ecclesiae in synodo diocesana emanatae habita die 20.21.& 22. mensis Iunij anni 1695. sub illustriss. ... Marco Agazzi episcopo Ceneten. com. Tartii &c

발행: 1695년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

XI. In hae quoque se aciem oculorum sedula di Iigentia Intendant Parochi, videantque , an Christiani suis in Pa rochijs inueniantur , sacrum ijs diebus , quibus tenentur , minime audire curantes , aut auditionem huiusmodi con temnentes , Ecclesiasticas Censuras pro nihilo facientes , Sacerdotalemque gradum ignominijs rea despicientes , ut ab Aga ne asellus ille despiciebatur , qui in dorso Isidis gesta. bat effigiem. XII. Omnes Parochi subditas sibi animas ita edoceret

neantur , ut si quando aliquis suorum Parochianorum ad Haereticorum loca iter facere velit , prius Nos , aut Vica rium nostrum consulant, patcrnas admonitiones , litterasve accepturus , per quas inter caetera discessio , & regres.sio , & temporis spatium, quo sit ablaturus , praecise declaretur . Quod si diutius ijsdem in locis ei commorari opus fuerit, de sua in Catholica fide perseuerantia , Nos ita

sitima attestatione commonere teneantur.

XIII. Vt denique fides Catholica exacte seruetur , sacris Canonibus inhaerentes, prohibemus Iudaeos penes se habere famulos Christianos , ancillas , aut Nutrices, ne falsis dogmatibus ipsos inficere valeant . Hac in Urbe transgressores grauibus poenis plectemus ; di sieculares Iudices ita Domino rogamus , ut Iudaeos sibi subditos a simili ausui, grauissimis in eos poenis animaduertentes , compescant: . Diebus festis Christianorum opera minitaEvtantur ,& pileum rubeum serre ne praetermittant , ut a Christianis di.

oscantur , sub poenis iam decretis, & inaediisto, quod per Cancellarium promulgandum curabimus , im

12쪽

DE VERBI DEI PRAEDIC IMVE, ET DE PROFESSORI S. EIUSDEM.

Caput II

Idei prosellionen , quae salutis nostrae sun damentum est , non immerito sequi de bet Verbi Dei praedicatio , qua Christianiim altius consurgit aedificium ; quam sublime autem sit Verbi Dei annunciandi osticium, ex ipsa prima Sanctissimae Trinitatis persona colligere licet ; nam sicut Deus Pater se ipsum intelligens, Filium sibi per omnia similem,&aequalem pra. ducit ; ita Praedicatores quantum tamen humana diuinis comparari possunt quot doctrina sua ad viam salutis perdua cunt , tot quasi filios Deo pariunt : & sicut Verbum est λlius Dei naturalis; ita hi, iuxta Diui Pauli doctrinam, eius. dem adoptiui essiciuntur . Hinc colligant, qua vitae sanctitate , qua doctrina , quo exempla redolere debeant , qui hoc coeleste munus assumunt: recepturis an mensuram plenam, confertam, di coagitatam, si illud pro dignitate exercuerint; sin modo indebito , & prorsus a Zelo Dei alieno , aeternam sibi, ac populis perniciem quo Deus auertatὰ tu saurizaturi. II. Illi ergo , qui ad hoc munus Uubeantur , in primis Sacram Scripturam , probatissimosque Patres perpetuo a te oculoshabeant , ex quibus argumenta sitae praedicationis decerpant ; nam a quibu4 Igniora arimaram pabula metere

13쪽

poterunt, quam ab iis ἰ qui tantam in vinea nomini labia

rarunt nunquam immisceant sacra profanis, & potius sint stulti cum Christo, quam prudentes cum Mundo. III. Poeticas fabulationes , & vaniloquia ad ostentatio nem facta, quibus auditorum aures demulcentur , Sint rim animi corrumpuntur , pae uim effugiant . Quaestiones potius Cathedram , quam sugestum requirentes , alibi dic. cutiendas relinquant. quid enim utilitatis est haereticas prauitates ibi resellere, ubi simpliciores hominum mentes pocsent fusa doctrina Dcillime inquinari e hoc eigo fieri omninis prohibemns IV. Illud autem, quod quadam iactantia saepe factum a diuimus, ut nonnulli hominum ex praeteritis futura praedicere contendant, quorua cognitio ad Deum spectat, quam diligentissime effugiant : nouissimumque diem , sicuti ad hominum licentiam a viiijs , & a peccatis abstrahend m in.

culcare optimum est ; ita ad certum tempus , quo sit sui xus, praesignare, nefas censemus ; cum non sit hominis no tala tempora, vel momenta , quae Pater in sua potuit potestate . Quare sua is Oratoribus illa praecipua intentio esse de bet , ut christianam pietatem auribus fidelium inculcent . peccatorum detestationem excitent, & ad lacrymas poenia tentiae perducant, sic enim opus facient Euangelistae,de suum

ministerium adimplebunt. V. Quomodo aurein se gerere debeant Verbi Dei Enutiactatores, ex Leonis Pae' Decimi Constitutione, quae incipiti Supernae Maiestatis praesidio: satis dilucide cognosce re poterunt. Illud autem omnino effugiant , ne Plincipes Magistratus , Epist'pos , de alios Praepositos Ecclesiis numin verborum licentia offendere audeant, & hoc sub poeni communi tionis Samnissimo reseruatae , ac priuationis

i ' Mo iocur dae , si uti eaim illorum muneri

14쪽

hmeessum est contra vitia verborum Iaculi dirigeret ita pro

pria quorumcumque crimina nominatim proferre est omniano vetitum, ac punitione dignum. I. Studeant autem ante omnia suis cohortationibus aescendere Patribus charitatem in filios , silijs obedientiam, de obsequium in Patres coniugatis, ut iidem seruent ad inviacem; seruis, Ut Dominium se subdant a Dominis , ut erasa feruos humanitatem adhibeant e idem enim est omnium Dominus, qui voluit se facere seruum , ut nos seruitute liberaret . Denique licentiam iuuenum cohibeant , modestiam doceant , & temperantiam: senibus i cum illud sit tritum vetustate prouerbium e Sene libidinoso.nihil o

scaenius

VII. Sacri autem Verbi Dei Relatores , suos maxime intam auditores increpent, quod Deum, B. M. V., & Sanctos conuitus, & blasphe ijs assiciant. Maximum si quidem se

Ius est , quod ille, ad cuius nutum columnae Caeli contre miscunt, verbis iniquissimi Daemonis arte excogitatis, tan

topere ossendatur , λ purissima virgo, Dei Mater vocibus

immundis foedissime deturpetur. VIIl. Nec non maxime inuehant contra veneficos , in gantatores, & sagas ; nam is ti tales, siue homines, siue seminae sint, pacto, vel tacito, vel expresso cum Doemone . ut suo sat faciant appetitui inito , ipsam animam , quam tanquam depositum a Deo acceperunt, sub Diaboli potest

te committere non verentur.

IX. Parasitos , qui nullum alium pr ter ventrem Deum nouerunt, &cui omni tempore dant operam , ut si quom do possint, eius appetitui satisfaciant , acriter obiurgent, di a cauponis , in quibus maximum vitς spatium magno cum scandalo , & iactura consumunt, vociferationibus ex cordis seruore emanantibus abstrahere coaeatur ; come

15쪽

minindo illis senectutem eorum omni miseria plenam , di quod terribilius est , vitae aeternae perpetuam amissio

nem . . , i

ta res de rebus , quae hactentis dii hae sunt , Parocho rum ossicium erit, Praedicatores, ibi destinatos , antequam praedicationem incipiant admonere , &de hac nostra volun 'tates eos certiores iacere, Decretaque Synodalia in hac par te eisdem manifestare. 4XI. Ipsi autem Parochi sciant, ipsosmet, ex munere sibi riniuncto, ad populis illorum curae demandatis praedicandum teneri, diebus praesertim Dominicis, & kstis solemnibus; instituentes eos , non tantum verbo diuino, quod est cibus animae , sed etiam c quod non minimi faciendum estὰ exem plo ,& sanctimonia, ex qua tanquam ex speculo dirigendae viatet imaginem intueantur. XII. Si vero inter Missae sacrificium super sacrum Sug stum, quod passim a Parochis fieri solet, Verbum Dei enunciare velint, casulam an deponant , & caput bireto itarant. At si ante altare se verterint ad quod celebrant , sacris, ut sunt, vestibus induti an cornu Epistolae se recipiant, de populo Concionem sectant de ijs rebus , quae sibi magis propriae videbuntur; habita semper rationepersonarum, &'temporis, erutis vel a Patribus, qui de illius diei Euangelio 'disseruerunt, uel ex Cathechismo ad Parochos eruditissime

conscripto.

XIII. Regulares cuiuscumque sint ordinis , ac Religio nis, si in proprijs Ecclesijs sermocinari uoluerint, Nostram

prius reciῆiast benedictionem ; sin autem in alienis , etiani licentiam eiusdem rei causa petere debeant , obtinean que ; ac sine lissi nullo modo Paepitum ascendere , & p pulum alloqui audeant . ini contrafecerint poenas a Sa-ero Trideatino decretas, aliasque arbitrio Nostro decerneu -

-- das,

16쪽

das, se nouerint incursuros et Parochique ipsi, qui sine notastiis litteris eos praedicare permiserint , te quoque non leui poena seriendos sciant. XIV. Verbi Dei Satores omnino caueant, ne eleemosynas quascumque sine nostra, aut Parochorum notitia postulent; at si quandoque postulare voluerint , tunc causam postulitationis huiusmodi adducant, nempe aut pro paupere familia subleuanda , aut pro miserabili persona, aut loco, puella nubili, aut Virgine Deo in aliquo Monasterio dicanda . Pr pria autem Monasteria, cum eis libitum suerit, populo conumendare concedimus. XV. Denique eos omnes , qui praesertim in iis locis praedicant , in quibus Iudaei inueniuntur , in visceribus Iesia Christi hortamur ; ut omni studiobpsos Iudaeos reuocenta caligine ad lumen veritatis , ex perditione ad vitam, ex umbra Synagogae ad corpus verae Ecclesiae , quae est Catholica Romana . Executuri sanὰ prosectum , at que in primis utile munus

Apostolicum , si eos

errorem sirum cognosce-

st ex perfidiae semo Iair,

17쪽

res iis ministratur , qui iam in Fidei pro

fissione proficerunt , ad eos , qui S IMcte opus est , dcscendamus . Quanta au

tem di Iigentia adhibenda siit , ut paruulis Fidei Chiistianae rudimenta tradantur mno' est,. cur pluribus verbis demonstremus. , cum illud sic verissime dictum uo semes eii imbuta recens seruabit odirem testa diu de sicuti valde cauendum est ne spinae in a moeDomini obolis suffocent sementem Patris L milias, sic in , ipso initio pueri optimis Doctrinae monitis instituendi simi iavi postea cum aetate crescentes , de virtute in virtutem pro scere possint . A ex laetis in imo fundamentis , fabrica construere celsitudini'. II. Praecipua: Doctrinae' Christianam tradendae ratio his quatuor capitibus. continetur . Primum est Symbolum M postolorum. .. Secundum Decem praecepta Decalomi . Teratio assignantur septem petitionesi, quae ui oratione Dominicali continenturia In quarto Sacran cnrareponuntur. His adduntur praecepta ab Ecclesia tradita : Septem Spiritus Sincti dona.& alia multa quae in libello Doctrinae Christianae continentur, quae o uamuis non sint adeo cognitu ne cessaria sicut praedicta sunt tamen diligenter mentibuS, Puerorum inculcand

luL Cum ergo Dtaritiae Christianae itistiumo sit maxilao- omnibus Sacerdotibus , dipncipue Paro-

18쪽

Uiis precipiatas, Ut in tam sanctum opus o ni vigilantia Pintendant maxime diebus Dominicis , di festiuis ; paruulis ad sonitum Campanς ad Ecclesiam vocatis; eisque rudimenata Fidei , obedientiam erga Deum , & parentes , de illos

etiam , qui sunt ipsis loco parentum, tradere curent . Nevique abs re suerit inter Missarum solemnia per Parochos p pulis aliqua eorum explanare a quς ad potiora Fidei nostrae capita pertinere videbuntur . Sciant praeterea Parochi, Nos irremirabiliter processuros contra eos, si segniores fuerint in mequendo personaliter opus tam necessarium , & eorum obligationi pr cipue incumbens . Reliqui vero Sacerdotes nisi fidem iuratam habuerint sui Parochi de eorum frequentia ad docendam metrinam Christianam ad Consessionem , aut prorogationem eiusdem, nec ad beneficiorum concursus se admitti nullatenus sperent. 'IV. In qualibet Ecclesia Constaternitatem Doctrinae Christianae erigendam curabunt , eritque Parochorum mnuntiare poeulis InduIgentias in hac re a Summis Pontiscibus elargitas ; ut cum numero docentium , di Discipulorum audientium doctrina pariter religiosξ, ac pie at

seatur .

V In iis autem locis , quae propter ipsorum angustias huiusmodi Constaternitatibus erigendis non sufficiunt , duo , aut plures viri idonei Selipantur , qui ad pueros edocendos ubi sint adiuniento ; inuigilentque assiduis e

hortationibus , ut tam pium opus semper ad maiora provehatur.

VI. Clerici tam in sacris , quam Minoribus concituti

ad hoc pariter docendi munus teneantur , & si negligentes in hoc dosendi ossicio fuerint, ascendere ad altiorem gradum nullatenus sperent ; & pro sua in hoc negligentiam. aram eis indignationem perpetuo minamur . Volumus a B a tem m

19쪽

tem , ut cum ad examen accesserint I fidem scriptam . adiuratam Nobis , nulla excusatione suffragantes, praesem

tenta

VII. Hortamur quoci ue Vicarios Foraneos , ut quotannis per se, vel si legitime impediti fuerint, per alios , suam quisque Vicariam circumeant , &exacte observent , qua huic operi sedulitate 1 Parochis , alijsque incumbatur ; ut si quid negligentius per eos actum fuerit, Nos admoneant , et negligentium praesertim Sericorum nomina Nobis des

renda procurent. .

. VIII. Scolasteria , ludosque litterarios exercentes , Di- stipulos suos , saltem semel in hebdomadam Doctrina Christiana erudire studeant , partem aliquam eius libelli memoriter recitare faciendo es aut saltem legere praecipiendo . Hoc vero nemini quamuis Sapientissimo debet esse pudori ; quia haec est denique sola, & vera sapientia , qllae in aDei cognitione versatur; de Paulus ille magnus Apostolus , qui Iudaeos disputando confundebat , se nihil aliud scire aprosite atyr, quam Iesum Christum.& hunc crucifixum. Quare ppus adeo perfectum , nemo cuiuscumque natus , tauquam humile deserere audeat; sed potitis tanquam honorum apicem studeat retinere: non enim debet pro abiecto haberi , quod ad animarum utilitatem , & Dei.honoremaquum cst e rceri. IX. Demum sciant Rectores animarum se stridie teneri ad docendum suos Parochianos non solum circa predicta , sed particulariter obligatos esse eis explicare eo meliori modo , quo sapere possunt Trinitatis , & Incarnationis mysteria ;nam absque cognitione eorumdem , nemo est capax Sacramentalis absolutionis, pro 't eη σε. damnata Prop. ab Ida,

20쪽

k DE BLASPHEMIM.

Caput IV.

Simplicitate puerorum, qu3 sub Christuanes Doctrinae tyrocinin educantur , ad blasphemos homines, qui ex Diaboli disciplina malitiose edocentur , descendere decrevimus . Quam autem iniquum sit maledictis diuinum nomen impetere , ex filio Sulamith, quem iussit Deus in Leuitico extra castra educi, &lapidari, facile perspici potest , di ad Moysen dixit :qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur e lapidibus opprimet eum omnis multitudo, siue ille ciuis, siue pe:egrinus fuerit . Cum itaque indignum duxerit Deus, qui cum ceteris simul maneret in castris ille , qui blasphemiae crimine conuictus fuisset ; quanto magis ex fide. lium consortio repellendus erit, qui verendum Dei nomen, B. M. V. & Sanctorum saepissime in dies lacerare ausus fuerit pu Nos igitur Dei Minim i, quamuis indigni, hosce homines impietatis satores ex Dioecesi nostra extirpate omnino cupientes, hortamur , di in Domino obsecramus Magi-matus Seculares, ut teterrimam hominum pestem ex Orbe Catholico totis viribus expellere conentur, utpote eos, qui non tantum nati sint ad leges diuinas destruendas ; sed etiam humanas potestates , si illis id fieri datum esset , euertendas : sciantque se fore participes Indulgentiarum , quς a Leone Decimo tam tetrum scelus corripientibus con-ccsis fuerunt.

Id. Qua

SEARCH

MENU NAVIGATION