Commentarius pro. re. domestica et nummaria saluteque. animarum in primis. conseruanda ad Christiani orbis vniuersitatem a Fr. Angelo. Roccha episcopo. Tagastensi ... directus contra. ludum. alearium chartarum scilicet ac taxillorum ..

발행: 1616년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Imprimatur, Si videbitur Reuerendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici. seir Fiduis Visesterem. U Go Frater Gregorius Nunnius Coronet Lusitanus ordinis Eremitarum Sancti Augustini proselibr,& sacrae Theologiae Doctor, ex commissione Reuerendisi. Patris Sacri Palatii Magistri, quam maxima potui diligentia legi,& expendi hunc Commentarium de vetito Alearum ludo, compositum a Reuerendiss. Domino Fratre Angelo Roccha Episc po Tagastensi, & Apostolici Sacrarij Praefecto, in quo nihil reperi, quod vel Fidei Catholicae, vel bonis moribus, Sacrorum Conciliorum Decretis, aut

Sanctorum Patrum dictis meo iudicio) repugnet:

quin potius continet aliqua, quae Authoris eruditionem,& pietatem non obscure ostendunddictumque Commentarium impressione dignum reddunt. In quorum fidem,&c. Die xlix. Aprilis M. DC. XVI. - Idem qui supra manu propria . Imprimatur. Fr.Hyacinthus Petronius, ordinis Praedicatorum, Sacri Apostolici Palatij Magister. 3

12쪽

DE VETITO ALEARUM LUDO,

SUB QUO CHARTAE LUSORIAE, TEMERAE, Taxilli, vel Tali, orbiculi, necnon Tabulis, siue Alveoli ob Taxillos , & alij Ludi

comprehenduntur, in quibus fortuna dominatur.

O s de vetitis Alearum ludis,ac detestandis verba facturi, prius Ludorum nomina in Titulo proposita explicare studebimus; & Aleae inuentorem apponemus; Deinde in medium asseremus Sacrosancta Concilia, Civiles, & Canonicas Leges,quibus dicti ludi sub poenis vetiti sunt ob multa mala, quae ex illis nascunturdiorrendis Aleatorum euentibus ad ludum Alearum euitandum enarratis . . Postremo in medium asseremus Doctores Sanctos, qui ostendunt,quomodo in huius generis ludo peccatum mortale, & quidem graue contrahatur; necnon quonam modo,& qualido lucrum in tali ludo factum, iuxta Distinctiones ad hanc rem pertinentes, quas asserunt in medium S. Thomas Doctor An-

13쪽

a Commentarius

gelicus, & alij Sancti Scriptores, & Doctores Theologi , restituendum omnino sit; Alearumque loco animi recreandi , vel otium sugiendi gratia, Latrunculis, vel Scacchis interdum ludendum esse concludemus. Nam hoc ludo cuicumque homini,honore, ac dignitate praestanti, uti licet, cum in eo humanum ingenium dominetur.

De O learum nominibus.

L E AE nomen quamuis pro omni ludo, qui in varietate fortunae consistit sumi queat

iuxta sententiam, vel opini nem aliquot Scriptorum, quorum e numero est Ioannes Azorius in Tertia parte Institutionum Moralium dicens: ludus comprehendis Ludum Chartarum Luseriarum, Tarigorum, Tabularum, ly Sortium ; pr

prie tamen, ut ait Iacobus Spiegelius, accipi solet pro Tesseris,quae Tali etiam,vel Taxilli,& vulgb Dadi vocitantur 3 Tesserae autem, , Tali,vel Taxilli, & Cubi,vel Dadi sunt idem, diuersi verb quantum ad numerum laterum , & punctorum, quae in lateribus Taxillorum,

extant

14쪽

Contra ludum,learum . extant: Taxillorum q. vel Tesserarum, siue

Cuborum ludi amatone de Legibus, & ab Aristotele in Rhetoricis petria, &

cybia nuncupatur: Talus enim Craece π mro ,

petios, &-cybos,dicuntur: hinc Tali Testerae, atque Alea, Cubi etiam appellantur, ut Ioanes Fugerus in suo Etymologico trilingui affirmat. Propterea non celant alij,qui Aleae

nomeituro Chartis luserijs passim intelligendum esse velint. Alea itaq. sumitur pro Talis,& Chartis Lusorijs, ut Polydorus Virgilius, S alii scribunt. Quoniam vero Alea sumi solet, eodem Polydoro teste, pro quovis etiam ludo, qui casu potius, quam arte gubernatur Iille quoque metaphorice dicitur, e leam iacere , qui se periculo exponit. Emere item Aleam dicitur ille,qui incer tae rei suturs spem emit. Subire item Aleam, est periclitari, &obiectare sese sortunae dubiar ; tractum ab Aleatoribus, qui in foro ad eatorio varie agitantur, & repentE victores, repente victi, dubio eventu examinantur. Hinc Liuius ait: Dubiam imperj,seruitiique Aleam sebimus. Extra autem omnem aleam aliquid esse dicimus, de quo dubium non est, sed extra omne periculum . omnemq. controuersiam illud eta

constat.

Plato de Legibus. Arist. in Rhet.

lingui Cha tae lusoriae. Polyae Virg.

Titi Liu. lib. ab urbe.

15쪽

Polyae Virg.

de Inuent. rerum lib. acap. I 3. Par impar ludere. Sueton. in Augusto. Par Impardidere.

Commentarius

Fuerunt etiam apud antiquos, Polydoro Virgilio teste, alia ludorum genera, in quibus fortuna omnino dominatur, ut est illud, Par

par ludere, cum quis nummos manu Occultat, petitque ab altero, Par ne, an Impar eorum sit numerus . De hoc autem ludo,ut Suetonius Tranquillus relari, loquutus est Oetauius Augustus, Aleae indulgens, dum ad Filiam scripsit in haec verba : Misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam,si mellent inter flepol Coenam, mel Talis; APar impar ludere. Huic autem satis ad simile illud est,quod fit per digitos, hoc est,cu duo

clausis manibus, vocantes certum numerum,

subinde digitos porrigunt. Exempli causa ego tres digitos, tu totidem . Ego autem, quattuor nomino, tu vero sex: Ita tu, qui numerum uocando, diuinasti, iam vicisti. Sed quia digiti ita explicati subito. apparent; idcircb per Metaphoram, siue Translationem, , Micare, capitur pro digitis sortiri, iuxta illud

Varronis dicentis et Micandum erit cum cyraco, mirum ego illius numerum,an ille meum sequatur.

2. h. - Cicero item in libro secundo de Diuinatione ita inquit: id enim sors est Z idem prophmodum, quod, Micare , quod Talos iacere, quod Tesseras . Huius generis ludus Italis est

Varro de lingua latina.

16쪽

est notus, Vulgoq. Mor, vel Morea vocitatur

quasi idest, stultitia, qubd scilicet digito

rum iactatio, signum sit leuitatis , & vulgo di. citur : Giocare alia morera ; Latin E autem Mi- re digitis, siue ludere 'Par impar , uti dictum est . Ideo virum grauem huiusmodi ludus non decet, quo tamen non nisi infimi status homines hodie uti solent. Nunc reliquum

est, ut Alearum Inuentorem ostendamus . De Alearum inuentione, ac nomine .

LEAE ludus, ut S. IsidorusHispalensis Episcopus ait, inuentus fuit a Graecis in otio Troiam bel---- a quod a Milite nomine, Alea, a quo & ars,& nomen accepit. Uel, ut inquit Philostratus in Heroicis, Palamedes Tesserarum, siue Talorum inuentor,in Castris Graecorum coiitra Troianos, duivi otia Miles ageret, Aleam inuenit. Ioannes autem Seros be-riensis in Policratico, siue in libro de Nugis Curialium,& Vestigijs Philosephorum, Alearum Inuentorem Athalum Asiaticum fuissα scribit .s Vel fortasse,ut nonnulli aiunt, dictus Aleae ludus ita nuncupatus fuit,eo qubd fuerit inuentus in quadam Arcadiae Ciuitate, quae

Morra unde dicatur ', Squid sit. Isidor. in E- tymolog.lib. I8.cap. Miles Alaadictus philostratuv.

17쪽

Commentarius

Alea GraecEquid. Plato in Phae

dro.

Immae in Clio lib. I. pag. s.

Lydi Alearii

Inuentores.

Alea nuncupatur. Sicut etiam teste Heroldoto Alea fuit cognomen Mineruae, quae cim ca eamdem Arcadiae Urbem, Aleam; colebatur . Alea en: m pro ludo sumpta originenti, aut significationem non trahit a Grico fonte: nam Alea Aλια Graech dicta , calorem, vel se uorem significat, siue locum apricum, & soli expositum: nisi dicamus dictum ludum a Gra cis vocitatum esse Aleam ob nimium lucrandi seruorem, quo Aleatores in ludendo agitantur ue Ardor enim tantus inest luseribus, ut nudati omnem verecundiam perdere videantur Plato in Phaedro, vel in Dialogo de Pulchro refert,quemdam Aegypti Daemone, hoc est, ut vox Graeca signi ficat, Sapientem nomine Theuιh primum omnium Numerum, & Numeri computationem, Geometriam, Astrono: miam, Talorum, & Alearum ludos, atque litateras inuenisse. Herodotus autem in libro

Musarum primo, idest in Clio, Lydos primos

Aeae,Tesierarumqiu ludum,hoc est, Talorum,'el Taxillorum,qui vulgo Dadi vocitantur, & cetera ludorum genera, praeterquam Calculorum, siue Latrunculorum,qui vulgo sacchi dicuntur,

excogitasse scribit ue Latrunculorum enim Iu- dum sibi non vendicant Lydi. Ut cumque vero sit, Alea, pro quovis ludo, qui

18쪽

Contra ludum Alearum.

qui casu potius, quam arte gubernatur, sumi solet,praesertim verb pro Chartarum,vel Te ferarum, vel Taxillorum ludo, in quo sortuna

dominatur, ut Scriptores assirmant omnes. Quamuis autem Alearum, idest, Chartarum, ac Taxillorum ludus secundum se, & ex propria ratione sua malus non sit, nec peccatum ;ex adiunctis tamen malis circumstantijs redditur malus,& mortale peccatum, atque satis

graue, hoc est, si ei ludo quasi ex officio insese uiatur ; necnon si dilectioni DEI, & Proximi

praeponatur ; si tempore, ac loco,quo alia b na opera fieri debent, exerceatur ludus ipse; si etiam cum fraude, mendacio, rixa, contentione, iuramento,periurio, aut blasphem ijs societur ; Vel si denique necessaria Familiar, ludo exponantur ; Aut cum similibus alijs, prauis videlicet circumstantijs coniungatur. Et quia frequenter Taxillorum, & Chartarum ludus cum hisce circumstantijs malis exerceri selet, hinc etiam frequentius redditur malus,& cum peccato mortali exercetur.

Qua ratione ludus ipse mirum in modum aDoctoribus sanctis improbatus, & damnatus, ac denique a Sacrosanctis Concilijs, nec non a Civilibus, & Canonicis Legibus non solum apud Christianos, sed etiam apud Ethnicos

mearum ludus quom do mal reddatur

Iuxta

19쪽

Commentarius

Horat. lib. 3. Carna. Ode

Aleae ludus ab Ethnicis

vetitus. Lib. a. Car. Ode i. Lib. I.

Epist.ad Lot liu Epist. is Martiali solstich.

iuxta eorumdem legem , & iure quidem, vetitus inuenitur . Alearum ludus ouilibus Legibus , etiam ab Ethnicis metitus maiorem in m dum damnatus.

ORATIVS ille Flaccus Poeta in tertio Carminum libro Ode vigesimaquarta prohibitionem Alearum hisce indicauit verbis:

Nesit equo rudis L erere ingenuus puer istaenariq. timet udere donior , Seu Graeco iubeas trocho , Seu malis, vetita Legibus Alea .

Haec Flaccus , qui in secuhdo Carminum, libro bellum propter incertum euentum leam appellatpera.o m. Et in libro item primo Epistolarum eam praecipitem nominat, ad homines nudandos aptam . Martialis item , Sluuenalis eam damnosem, ac turpem vocitare solent. Hinc Licinius, Antoni, collusor, Alea condemnatus apud Ciceronem inuenitur

20쪽

Contra ludum Alearum . Lieinium Ge. in Anti

tur in hanc verborum formam Lenticulam de Alea condemnatum,consorem δειum restituit: quasi mero ludere cum condemnato non

liceret ed edit, quod ille in Alea perdiderat, beneficio legis dissulueret. Et infra: Hominem omnium nequissimum, qui non dubitaret, mel infra Alea ludere,lege, quae es de Alea, condemnatum, qui in integrum restituit, is non aptissime nudium suum ipse profitetur Propterea scribens in Catilinam , Aleatores inter homines infamissimos connumerat , dum ait: In his gregibus omnes

Aleatores,omnes adulteri,omnes impuri, pudicis. Dersantur 1, & in Philippicis contra Antonium inquit: Domus erat eis leatoribus referta ,plena

Ebriorum. Ouidius item lib. I.de Ponto, Ele. gia 6. dum Aleae lusus naturam contemplatur, eam blandam, se Aacem nominat, quoniam

ipsa, Lye futuri lucri, 'per asticis; mictorem qui

dem, Wis in prosperum am si inessum et reat: et A

ctum spe sarciendae iacturae. Haec Ouidius adsensum Aristotes denique in q. Ethicorum libro cap. I . Aleatores vehementer insectatur, uiuat

dum eos inter fures, & latrones connumerat machiorum hisce verbis: seleatores inquit ,fures, is i 'i' 'que latrones illiberales sunt. Turpi enim mersantur in lucro. Omnia namque causa quaesius agunt etysustinent probra. AtqueFιres quidem capien-

Cic. ubi sup. Alrae ludus ab Ethnicis prohibitus . Ge. in Cati

SEARCH

MENU NAVIGATION