장음표시 사용
131쪽
byterum ea circumspectione, ut ne tabellarii sumptus immodice gravent, de qua re mirum est, a multis hodie nullam serme rationem haberi. Illud . quoque optamus, ut ii omnes quibus haec arridebit cura , sive citra, si veultra montes degant , nomen dare Velint , atque corpus hocce redempturos se se spondeant, modo tamen collectionis ratio , impressionis m
cerint. Praecocem hanc notitiam ea. ide causa optamus, quod illa tantum serme exemplaria culari simus, quae requisita suerint , ac nominatim e petita . Μanum autem typographia
eis sermis non admovebimus, nisi post annum circiter cum dimidio; coli monis siquidem ordinator longum prius aggredi iter parat, sive in eas Irovincias , quas invisit numquam,
ive in eas,.quas tunc solum peragravit , cum id consilii nondum cepisset. Μulta profecto studia flant , ad quae domisedos esse, ut antiqua Ιnscriptio loquitur,& ad bilychnen i
132쪽
cernam assidue lucubrare, nequaquam
sufficit; sed cursum,& equos publi-COS advocare oportet in partem. Qui
plurimis, ac dissitis in locis infinitos pene lapides non observarit , neque illas veritatis, & fallitatis notas, quae ex ipsa sculptura elici possunt, adsequetur umquam, neque ad inculpa.tim legendum satis exercitatus unis quam erit . Quae in multis bibli thecis manuscriptae collectiones ser-Vantur plurimae , parum adiumenti conserunt, praesertim si a multo iam tempore congestae sint: illos certe,
qui fidem ipsis adhibuere, transversos
egerunt saepenumero , & in err xem deduxerunt.
Ut de ordine aliquid innuamus , dicemus breviter, Graecas Inscriptiones omnes Tomum primum complexurum esse . Initium Historicae facient , ac Vetustissimae , quae pluribus ante Christum natum seculis conceptae fuerunt, & scalptae . Subse- uentur, quae Romanum imperium in Graecos antecessere: curae erit , quae
133쪽
quae eiusdem generis sunt, coniunctim afferre, velut quae RegeS mem rant , foedera inter populos, Civitatum decreta, quae ad ludos,&spectacula pertinent, aliaque id genus. Afferentur deinde post Romanorum dominatum incisae,& praeter honoraria psephismata, in ordinem digerentur Imperatoriae omnes , exinde
Sepulcrales, & postremo singulari cum diligentia Christianae. Continuata serie itidem coniungentur carminibus exaratae , Inter quaS poeticae gemmae appellari pleraeque possint; quo siet, ut nova emergat Anthologia ,&nobilissimae illius facultatis thesaurus noVus . Documenta prolixiora , primo ut in marmoribuS apparent , uescribentur , deinde usitato charactere , nec absque interpunctione, Scaccentibus: e regione versio erit Latina , quae in Graecis pluribus hactenus desideratur. Versu autem compositae Latinis reddentur versibus . Insigniores , obscurioresque animadversionibus illustrabuntur, ita ramen,
134쪽
ut alienis quaestionibus reiectis , illud tantum , quod dissicultatem asseri , breviter explicetur, atque eius modi monumentorum usus , ac prae stantia constet. Indices ad calcem dabimus , ex quibus non solum quaevis statim reperiri Inscriptio possit , sed Historicae facultatis , Geographicae , Chronographicae, Graecaeque eruditionis omnis utillimum repertorium depromi . Sex exinde, aut septem tomis Romanae Inscriptiones digerentur. Praeibunt quae prolixae maxime sunt, &afferentur primum quidem uti in mam moribus , & metallis prostant, exinde ad hoc ut legi, atque intelligi commodius possint , usitato scribendi genere , & interpunctione adhibita. Adimen ducent priscae leges; atque ae-Xea Senatus Consulta a Reipublicae temporibus nobis reliqua. Rescripta Consequentur, Decreta , iudicialia d Lumenta, municipalia psephismata , Collegiorum acta. Quae eiusdem Cognationis sunt , colligentur simul , I atque
135쪽
atque ordinatam recensebuntur , V
luti Hospitales tesserae, Honestae Μinsiones , aliaque id genus ; quod ad
persectam earum intelligentiam mire conseret, & ad plures enodandas dissicultates. Praecipuo erunt loco monumenta Historica, cuiusmodi sunt
Consulares Fasti, Augusti vita ex Ancyranis lapidibus, & his similia: K lendaria quoque coniunctim exhibita , atque explicata ; & Orationum antiquitus habitarum insignia fragmenta. Ut autem quae sule loquuntur , congerantur omnes , soriabuntur his, quae prolixas nominum series continent ' & postremo militares quoque laterculi , quamplurium Italiae civitatum mentione, & Consulatuum notatione praeclari. Classes ceterae ad Scaligeri ut plurimum normam consormabuntur: re
ligiosa siquidem primo disponentur
marmora, ac votiva' subinde Imperatoria , Μilitaria , quae Μagistratus, Imperiique dignitates memoran Ἱuae artes , as privata 'munera, quaer ad
136쪽
ad spectacula & ludos pertinent, quae ad funera , & suprema officia . Sed
aliae quoque interserentur secundariae classes, Sc ita ordinabuntur sinis gulae, ut inter votivas exempli causissa Inscriptiones, quae Deum Μithram spectant, coniunctim & consequenterveniant, sibique invicem lucem se nerent, ac magnam partem se ipsae declarent. Inter Μilitares ordinem a se constituent Μaritimae, quarum maxima exhibebitur copia, eum paucissimae Gruteri aevo innotescerent; eorum militum scilicet, qui Praetoriis in classibus stipendia fecerant. Siningulari cura confusonem cavebimus, quam Gruterus in tanta tunc primum congesta copia cavere non semper potuit : permiscentur enim quandoque
apud illum genera, ita ut inter a dificiorum exempli gratia titulos Μil. liarii lapides recenseantur , at non recenseantur Inscriptiones in Arcuum fronte sulgentes ; & tesserae Hospia' tales lapidibus ad Μagistratus perti. 'nentibus accenseantur;&Augustinvia
137쪽
numentis praecedant quandoque quae Theodoricum Regem spectant. Prae-lcipuus erit labor in disponendis ratione temporis titulis iis omnibus , a
quibus Imperatorum , ac Caesariata nomina , honores , ac dignitates recensentur, aut memorantur illis siquidem probe intellectis , atque ut intelligi debere ostendetur, aliquot seculorum Chronologia incumbet in posterum: Gruteriana collectio Inscriptiones eiusmodi pluries interturbat, ac pluribus locis dispersit.
Ex Fragmentis, quae potiora VId
buntur, colligemus . Figlinarum signa, plumbei tubi, ceteraque id genus, ubi Consules inscribuntur, distribuentur in seriem. Epigrammata carminibus compacta in Poesis gratiam heic quoque i in unum collecta,& consociata volumus : nobiliora praeibunt , atque elegantiora; tumrythmicis: ac popularibus versibus Concinnata. Fervet adeo huiusmodi collectionis apud plerosque cupiditas, ut magop. favore miserum id
138쪽
atque ineptum tentamen olim exceptum fuerit, cui Musae Laptam riae titulum Auctor indidit.. Tomo ultimo Christiana monumenta tum ex lapidibus nondum editis, tum ex multis, quibus interspersa, ac dissipata sunt, voluminibus colligentur. Ab iis profecto sive ad Theologica dogmata , sive ad rationem disciplinae, sive ad
traditionem, ad mores ac ritus antiquorum temporum , ad sacram
Chronographiam, & ad plurium vocum Ecclesiasticarum intelligentiam,
ut illima non infrequenter, ac praeclarissima haurire est documenta . In classes suas has quoque Inscriptiones dispertiemus, quod de Christianis nondum quisquam praestitit. Quamplurimis ex his monumentis subnotabitur , haud quidem ex cuius schedis eruta fuerint, sed locus, ubi marmora servantur ipsa , atque ubi consuli propterea possunt: quod
eo magis acceptum, atque utile speramus fore, quo constat, i hac aeta.
139쪽
in regionem, & sedem eiusmodi ci-melia mutasse plus vice simplici Indices peculiari tomo addentur, magnam partem ad Scaligeri idem elaborati, sed a multiplicibus, qui olim irrepserunt , erroribus castigati, & ad universalem Inscriptio.
num omnium collectionem iam conis formati . Eo studio volumen hoc 'concinnabitur, & tot in eo rerum , ac verborum digerentur classes, ut totius antiquitatis omniumque sere disciplinarum repertorium haberi plane possit . De literarum serma In marmoribus sermo erit alicubi ,& Inscriptiones aliquot ea figura ,
rua in lapidibus apparent, reprae-
Etruscis Inscriptionibus in hac
collectione non erit locus , cum ad diversum omnino eruditionis genus pertineant . Pelasgae Vero, seu Vetustissimae Latinae , admittentur quidem, cuiusmodi illa est Lemisiortispior quae etiamsi Etrusca ad hanc
diem ab omnibus habita sit, Nasse.
140쪽
ius noster nuper Latinam ostendit, atque in Dissertatione de Italis Priamitiυis interpretatus est. Icones, anaglypha, statuas huic Corpori nequaquam admiscebimus, vel saltem parcissime. Solent haec a typogra phis avidius arripi, atque ut librorum pretium augeatur, libentius quocumque intrudi ' sed cum praesentis
collectionis labor ab utilitatis scopo absit quam longissime, sataget ex
adverso Societas nostra , ut volumina , quam minori impendio poterit constent . Figurae Inscriptionibus adnexae describentur verbis, cum id ad titulorum intelligentiam conducet . Ceterum Figurata Antiquitas diversum genus a Scripta constituit: non est cur modo unum & alterum in eadem collectione permisceantur. Veronae anno ΜDCCXXXII.
