Bernhardi Verzaschae scholarcae & archiatri, Centuria prima observationum medicarum. Cui accesserunt celeberrimorum virorum consilia & epistolae. Cum indicibus necessariis

발행: 1677년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

OBSERVATIONES MEDICAE. 297 vola manus. Jam diu dextro lateri soli aut dorso incumbere valet, si in sinistro cubet, magis tu sire cogitur , nuper haemorrhoidibus dolebat t. duodecimo Maji toto die & noctu dolorem c pitis sensit, inde decimo tertio multum sanguinis emunxit. Dum ad alvum silvendum surrexisset, ejecit citra tussim solo sereatu sputum purulentum , ac si bronchia pulmonum pure plena & sursum unico hoc motu protrusum fuisset, quamvis nec vox rauca nec respiratio eum

sibilo observetur , nisi sinistro lateri incumbat, tota nocte dormivit & nihil tussi rejecit, die decimoquarto Maji demum post lactis sectionem

tussi re & sputum purulentum excernere coepit, cui parum cruoris admixtum fuit. ,

Uamvis Serenissimus Princeps a principio Martii usque ad finem Aprilis parum &s quandoque per unum alterumve diem nihis purulenti exspuerit, nihilominus tamen pus intra pectus latuisse obscurum esse non 'potuit, quia temper adhue febris lenta continuavit eum totius habitus emaciatione & imbecillitate quadam , ob quam extra lectum diu persistere nequiit. Pus tamen hoc non detinebatur in eam pectoris , nec in ulceribus in bronchia apertis snam post retentionem sputi a tot septimanis re spiratio non dissicilior reddebatur, nec cum ste

toro aliquo fiebat, Potius eredibile est, vomicam

T s aliquam

322쪽

aliquam derepente ruptam fuisse , nam copi sior rejectio puris subito evenit cum raucedine sorti & vehemente iussi: non taluit, quia unduque membrana coercebatur, istor autem non

mansisset, si vi quadam detentum fuisset,& liber

aeris aditus ad illud patuisset. Interea oportet labem in pulmonibus insignem esse, nam primbpus turbidum, luridum&crassum copiose ejeci cum in habitu corporis emaciato laudatissimis alimentis hactenus refecto, minus rejicere de inret. Deinde sebris lenta continuat, ut ex pulsu, emaciatione & languore virium apparet, ob quem extra lectum permanere nequit. Color vividua faciei magis periit, nam fere cineritius est , &Versus livorem aliquem vergit, imo febris nuper incrementa sumpsisse videbatur, uti hoc probant sudores sere colliquativi, diarrhaea biliosa , cui pinguedo innatavit eum urina tincta & turbidar forte sudores , quae in hoc assectu plerumque s nesti sunt, adhuc continuarent, nisi illi inunctione spinae arcerentur. Narium obstructio amueo exsiccato debetur etiam calori praetema turali, quum ille a vapore calido e pulmonibus emisso induretur. Cessante diarrhaea ventrie lus rursum benὲ concoquit. Viscera sanguificantia eriam suum ossicium praestant, quippe si guinem laudabilem generant, ut ex narium ti morrhagia patet, quamvis negari nequeat, iulum calidiorem esse. Tandem cum omnes senissus vigeant, cerebro nulla noxa adseribenda erit. Indicationes praecipuae sunt , pus deter-

έ ' nuendam,

323쪽

OA SERUATIONES MEDICAE. 29snuendam, nares obstructas aperiendas, sudorem impediendum , & diarrhaeam coercendam esse. Serenissimus Princeps statis horis pergat lactis suctione & pitulis Jovialibus sive ex pulvere an- tibinico Poteri, paratis cum aqua antillectica, r tulis ordinariis diligenter utatur, narium mucu cum superiori linimento educatur, spina dorsi porro inungatur, lateri dolenti emplastrum pra scriptum imponatur,& diaeta hactenus consueta strenue observetur.

Tertia continuatio &resolutio

Historiae Morbi,

Eodem AuTORE.

Udi Erenissimum Principem die decimo octam vo Augusti denuo conveni, & non Plus

2 emaciatum observavi, quam erat ultIma vice, qua ipsum reliqueram. Labra fuerunt rubra, pulsus stequens, celer & parvus, respiratio satis libera erat, dum decubuit, unde clara &mascula voce loquebatur instar sani absque ulla raucedinur decumbere potest humiliter, non alth, facilius tamen in sinistrum quam dextrum latus: sputum adhuc est turbidum, subflavum, crassum, aliquando fluidum, & nonnunquam cruore timctum, urina habet sedimentum copiosum natu

324쪽

comedat: non multum fuit, fauces tamen quandoque eXarescunt, quas aquae pauxillo facile humectat: nares obstruuntur frequenter ab exsiccato m eo, alvus non est fluida, corpus non sudat. A decubitu non amplius excoriatur, quod inprimis emplastro de spermate ranarum praecavetur , nares

nonnunquam irritatae sanguinem stillant, insuper observavi,Serenissimum Principem largiter com dere,nam in quolibet pastu assumit justuli,eoni se carnium N pane trito impraegnati,libram dimidiam, dein edit pullum assum integrum, & elixum fere totum, quandoque simul eancros elixos, putipam pomorum &pyrorum pastae farinaceae inclusam, placentulas de frustum panis quatuor uncia rum pondere : bibit suum decoctum in pastu mediocriter, quandoq; extra pastum sumit unum auterum ve haustum: comesta retineto licet ob vehementiam tussis quandoq; portionem evomat, illa tamen vix centesima assumptorum pars est, eadem

exacte concoquit, ut ex faecibus & urinis laudabilibus colligitur: utcunq; autem strenuὲ comedat, habitus tamen corporis nulla inerementa sumi εο post pastum semper nunc plus nunc minlisinealeiacit.Deniq; adverti,spacio viginti quatuor horarum . insignem quantitatem puris in pectore cumulatam fuisse , qua per validam tussim excret1,nunc eum dolore lateris punctorio, nunc immixtis striis amentis induciae concedebantur, & per horas plures etiam duodecim a tussi liberius respirabat, ac mascula,clara & sonora voee nonnunquam etiam cum quodam impetu loquebatur, saepe eitra ullum ad

tussim irritamen, quod ante sputum purulentum

325쪽

OBSERVATIONE 1 MEDICAE. 3 1 rejectum non licuit ;imb illo adhuc copiosiore existe te animadverti levicula ex causa tussim conci Lare,intra asperam arteriam stridere,respirationem dissicilem essicere, vocem aliquo modo raucam

reddere, & si nimis fluidum sit,sustocationem interitare, in primis paulo post pastum, quo tempore sim per pus fluidius comperi,nam longius post pastum maxime somnum protractiorem crassum est,fic uni alteri ve impulsui a tussi promptius cedit, ac sine magna vi portio in globum compacta experu

litur.

RESOLUTI Immpc omnibus istis satis seperq; colligitur, m

s nus pulmonum exulceratos quotidie plu- Rrimum puris cumulare & producere thmex chylo recenter sanguini advecto,tum ex sanguine ipso:insuper elucescit, sputum purulentum coulectum pulmonibus molestum esse,& ad tussim valide stimulare , nec quietem concedere, donec maximam partem rejectum fuerit: num autem posetiones purulentae exsinubus pulmonum ulcerosis intra vasa sanguifera resorbeanturi valde mihi probabile videtur ex totius habitus consiumptione, incalescentia post pastum & virium languore, ob quem diu moram extra lectum tolerare nequit, multo minus incedere valet: non tamen sanguini multum de pure permisteri credibile est,cum Sere nissimus Princeps egregie appetat, bene in ventriculo &intestinis concoquat , vegetus in lectoap- . Pareat,

326쪽

pareat ,& naturalia vesicae M alvi excrementa re dat Ad majorem puris consumptionem saepe cochlear plenum de sequenti syrupo sumatur. Ig. radit. tussilai 9.liquis. rasgg.herb. tussit .veronuscabios farfar anicula, alchimili. a Miν. bestiriminor. q. sorih pericon. Us .anili Stis Avum recent.ηum.xvj. passulari major.exactnat.kq. coq.in A. fotit.qs.cum rosatura Osee charos luientiparetur'vus. Quoniam autem spu tum purulentum crebro seri accessu nimis tenue

vadit,&nihilomin ' ad excretionem irrito suecessu stimulat, illud necessarib inspissandum erit m primis noctu, ne tussis irrita somnum interrumpat, unde circa horam decimam nocturnam,&quando

vigiliae molestae sunt, cochlearia aliquot plena de sequenti syrupo usurpentur. N. Diacodii Montani kj si rup papari ag .bellic minoria ξJ.aq.lacim g .misse. alternis etiam noctibus pitulae tres de cynogloc

so ex correctione Faventini a gueferi sumantur,insuper lactis sectione & diaeta consueta exacte per gendum erit.Τandem superest ardua quaestio decidenda , num liceat Serenitismo Principi Basilea Pheinorium proficisci. Iter hoc summopere distua.dere videntur primiim vires maximὲ debiles, quas inprimis prodit dissicilis tolerantia brevioris etiam

morae extra lectum, pulsus frequens,celer, parvus&habitus corporis valde attenuatus,inde ob motum& succu isonem vix evitabilem spiritus magis dissiparentur, ut facile teipothymia aut ob spirituum vitalium paupertatem periculosa syncope accerseri posset: deinde magna adest insinubus pulmonum post vomicam relictis copia puris, quae ab eadem corporis & pectoris concussione comoveri &uno impetu

327쪽

impetu ad praecipuos bronchiorum ramos praecipitari &suffocationem intentare valeret: denique aer in via varius non parum pulmones turbabit varieque sputum immutabit, inprimis hoc tempore autumnali, in quo semper anomalus est, cum econtra Serenissimus Princeps hactenus aeri sicco phthisieis utilissimo assueverit,adeo ut vix sine manifesta noxa toleraturus sit aerem humidum & nebulosum, pulmonibus alias aggravatis nocentissimum. Ne igitur in itinere Celui. sua gravissimo damno obruatur, primhm opera danda erit,ut quam

minimiam succutiatur, quod commodissime fiet, si portabitur a viris robustis hane demandatam provinciam alternantibs:dein iter demum instituatur, quando aer a nebulis purus est, nee nimium servet. 1eilicet ab hora nona matutini antimeridiana ad undecimam, & postea ab hora secunda aut terti pomeridiana ad horam quintam vel sextam:tertio iter non nisi eomite Medico suscipiendum est, cui in promptu sint medicamenta spiritus vitales e citantia & refocillantia, nempe balsamum apoplecticum& spiritus salis armoniaci urinosus, aut se

syrupi pectorales', supra nominati exhibeantur , Scnoctu inprimis diacodium Montani usurpetur. Quanti

328쪽

iuvit viam suam proxime Rheinorium ingredi, sed praepotens JGOvastatuisgressum ejus: cum enim quiniato Octobris die circa horam tertiam matutinam im ritus tussiendi conatus longum durasset , e rupto

vase pulmonico inopinata lethalis haemorrhagia successit, quippe uncias duas sanguinis floridi despumosi per pulmonis fistulam tussi eiecit , unde ex

praesentanea suffocatione Serentisimus Princeps huic mundo valedixit. Impetrata superiorum venia mane praesentibus viris Clarissiniis, Dn. Jacobo Rothio, Anatomico Se Bolanico, ac Dn. Nicolao Eglingero, Phulio, Professoribbus selertissimis, nec non Dn. Johanne Conrado II e- Uero, Magni Patris Filio ingenuo, Philiatro indu- .strio, ut & Johanne Michaeis Riestachio ac Ioco schv metio, Chirurgis exercitatis,ad causam morbi 8c moratis plenius & planius indagandam,corpus evise ratum fuit. Aperto thorace, ubi sontem malorum

simi, etiam calculum suum addiderunt, pulmo cum impetu quasi prosiliens, stupendum in modum inflatus, universam pectoris cavitatem implevit, cujus tota pars dextra a lobo superiore usque ad inferiorem, sinistra pars autem ratione inferioristobi tam firmiter pleurae & costis an nata erat, ut non sit ne labore illas separaverimus,quod fatum Seren istimo Principi cum Divo FERDINANDO Imperatore,& FRANCISCO Primo,Rege Gauliarum, commune suit. Exempta pulmonis com-

329쪽

page observavimus fere ubivis illam naturali su1 ltextura, spongiosa nempe & rara, orbatam fuisse, etenim tota illius exterior superficies innumeris ubcusculis,instar acinorum,quos pro Marcelli Malpighininsignis Anatomici, vesiculis orbicularibus dilatatis agnoVimus, obsessa fuit, intermedia saltem sinistra pulmonis parte sana. In quibusdam cavernulis saniem recentem invenimus, in aliis plurimis pus foetidum colligebatur,unde dubio procul contigit, quod Sereni sumus Princeps aliquando a duabus vel tribus septimanis citra ullam respirationis difficultatem & tussis molestiam parum puris ejecerisi seque tune temporis extra jactum lethi feri teli positum esse sibi firmiter persuaserit. Porro cum mulintae cavernulae in bronchia sive fistulae pulmonum

aut asperae arteriae ramulos manifestum aditum habuerint, mirum non erat, aliquando post m diam noctem, siepius autem summo mane, Pus

compactum & globosum ad uncias usque duas a- Serenissimo Principe ejectum fuisse ; etenim tale in praedictis asperae arteriae propaginibus nimium dilatatis perspicue apparuit. Insuper in dextra pulmonis parte vomicam, nucis moschatae aequalem, pure foetidissimo refertam, nec non vasa pulmonica

ampliora & turgentiora, sanguinemque per pubmonem hinc inde dispersum notavimus,ut de vasis pulmonici ruptura dubitandum non sit. Fistula pulmonis tum sanguine florido, tum grumoso,r

plata erat, unde causaelucescit, cur ultimus nat

rae agon nec per dimidium horae quadrantem du- rarit. Cornectaris vivifici fontem deprehendimus

nulla singulati labe infectum, nisi quod parenchy-

330쪽

ΟBssRVATIONAS MEDICAE. 3 9 ma illius non ita solidum,sed propter morbi diutumnitatem paulo laxum fuerit: humor serosus in pe-xicardio copiosus erat, unde manifestum, perpetuae veritatis non esse sententiam illorum, qui statuunt, humorem hunc pericardii in hecticorum cadaveribus exiguum reperiri: Vir clarillimus, Dn. Victor Schneidem lib. II. de catarahu cap. IX. asserit se contrarium semper ostendisse, pluribusque experimentis hoc verum cognovisse, unde excellentissimus Vir Christophorus Maius, Electoris Brandeburgici Archia ter,atque cum eodem honore nominandus Johannes Daniel Horsius, ille quidem literis ad ipsum datis,hic sua septima observatione anatomica hoc idem conis firmarunt. Aperto abdomine viscera principaliora, ventriculus, mesenterium, hepar, splen, renes reliquaeque infimi ve ias partes ab omni morbo liberae inventae sunt. Quapropter ex praedictis elucescit clarius, quam racli,solis esse solent, cum sudum est,stupendum istum coalitum cum pleurain dextro latere mortem Serenissimo Principi acce- Ieravisse, quum in istis validis accretionibus pulmones rite se constringere, ac materiam purulentam in bronchia exprimere nequeant, virtutem enim constringentem ope nervorum pulmonibus inesse, accurate ut omnia demonstrar accuratissimus Anatomicus Thomas si istisius, nuper eheu rebus humanis magno cum Ιatrices damno exemptus, in sua cerebri amitomia cap. XXIV. cujus verba lectu signi ssima, utramque de vero pulmonum motu paginam absolventia, heic subnectere Lectori benevolo non ingratum erit. E cordis regione truncus

nervi paris vagi plures insignes ramos utrinque di

't V a mittit.

SEARCH

MENU NAVIGATION