Bernhardi Verzaschae scholarcae & archiatri, Centuria prima observationum medicarum. Cui accesserunt celeberrimorum virorum consilia & epistolae. Cum indicibus necessariis

발행: 1677년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ΟasERVATIONES MEDICAE. 277

RESPONSUM Oad hanc Epistolam.

tissime Domine,

diisse spero. Interim quatuordecim di rum spaeio aliquoties autumavit Ser nissimus Princeps, se circa horam nonam noctur nam paroxysmo sebris tertianae corripi , hinc praedicta hori sexies illum invisi, sed nullam febrim tertianam observare potui, pulsus enim rarb febrilis urinaq; semper laudabilis erat. Quae per tussim adhuc molestam & exscreationem reinjicit, pauca sunt& illis similia, quorum incon silio mentionem fecimus , imo aliquot noctes transegit , in quibus nihil exscreavit. Excrementa aluina sanorum similima semper apparent, si aliquando fluida redduntur , biliosa sed nullo chylo commixta observantur. Certe eX- actam Serenissimi Principis diligentiam in usurpandis remediis, unanimi consensu praescriptis, satis Iaudare nequeo, hinc mihi continuum caucar addit, ut in promovenda illius sanitate nulli studio nullique tempori parcam. Animus est, Te consentiente , ad ulceris detersionem ac virium conservationem, essentiam meam corallorum &S a ambrae

302쪽

, ambrae exhibere , L essentia corallorum paratur cum sprritu foliorum quercus I ambrae autem ecsentiam omisso gibetho & moscho, tanquam nimium calidis & siccis, eum solo spiritu rosarum Pharmacopola extrahet. Quae de usu & virtute Lactis in erudita Tua epistola mones , omnia mihi perplac*nt: an autem tempore hoe hyemali methodica cura caprini vel asinini lactis institui possit φ dubius sum, cum animalia ista convenientibus herbis recentibus nutriri nequeant. Vir summae eruditionis & experientiae Dn. Priamiacus mi annis in Schroederiana clavi pharmacratica p. m. 663. omnibus Iactis generibus muliebre praeseri, tanquam naturae nostrae magis familiare, pro

sertim si ex mammis foeminae bono temper mento praeditae fugaxur, quippe omnes indic itionesi ad phthisicorum curationem necessarias adimplet, nam parte sua serosa abstergit, caseos conglutinat, butyrosi corpus nutrit & inficit, unde aliquos hujus usu restitutos so vidiste test tur Felix Platems tomo M. - meta. p. m. 499. & ex illis unum non solum c vajuisse, sed etiam tamias recςpisse vires , ut ne lac inposterum sibi deficeret , nutricem impraegnarit. Sic Dn. Granore sus in observationibus Riseris communicatis de filio Praesidis Gratianopolitani refert, qui anno a

talis suae decimo quarto Genera Gratianopolim ad vectus est octavo morbi mense, consumptus macie

de phthisi cum alvi fluxu insigni , , ita Ri eum

brevi moriturum Medicus Patri praedixerit propter ulcus pulmonis , cujus frustula rejecta gra-

yissim*m odorum inhalabantiqnhelitusque foetor

303쪽

onSERvATIONES ME DIU AE. 'cadaverosus non silum aegrotantis cubiculum sed etiam vieina loca inficiebat. Hic adolescens, posteaquam jussu Medici per duos menses laemuliebre e nutricis fanae uberibus laxisset; etiam integrae sanitati restitutus fuit: quod remedium in pluribus aliis etiamque in semetipso, nec non duobus Nobilibus viris tanquam praestantilli mum praedictus Dn. D. Granore expertus est. Tandem quaerit Serenissimus Prineeps, an ch colata tuin uti possit e responsum proxime e specto & constanti pectore persevero. Basil. XXII. I cembr. a. S. cD Dc. LXXR

Excellentissimi Nominis Tui

Culto incerus

Tertia D N. D. EP FERI epistola. .

Salve plurimum α. μωμα .

ssi Erenissimum Principem a febri tertiana N immunem esse confido , cum hactenus nullae febriles accessiones a te deprehensauiu pulsusque utina naturaliter se habuerint:

304쪽

quoniam vero in suspieionem paroxysmi sebimiis venit, procul dubio aliquod symptoma passus erat, quod illam primo movit: sorte horrorem aliquem expertus fuit, qui saepe evenit, quando pus generatur , quod in virgine. nobili

hoc ipso tempore animadverto 3 aliquot enim noctibus serme circa horam nonam horrores per pessa est, nunc purulenta exspuit cum manifesto phthisia ineremqnto : meliora tamen sperabo, quia pulsus est naturalis, purulenta ejemo non laugetur, & Serenissimus Princeps aliquot noctes citra tussim transegit. Diarrhaeae in hoc affectu semper mihi suspectae sunt, quas omni ingenio semper declinavi, ne in colli quativas degen rarent. Tincturam corallorum &essentiarnam brae improbare nequeo , cum spiritus mire re ciant, augeant & plerumque in parva quantitate porrigantur , quamvis spiritus, qui illarum menstrua vocantur, inflammabiles sint, utpoto praevia sermentatione parati: etiam tinctura corallorum , quae cum spiritu ligni querni, per rem tortam prolicito, maxime acido & corrosivo, paratur ,.Serenissimo Principi non conveniet. Cui chocolatam non facile suaserim, medicamentum alias mihi satis notum , quod non semel Magnatibus ipsemet propingvi, verum plerisq; sanis, aut vix effatu dignis affectibus obnoxiis, nescio quod robur & perditarum virium instaurativum expetontibus. Cur improbem apud Serenissimum Principem , plures causas roferre possum. Primum de qualitate seu seminis aut

nucloi Cacao , quod basis huius medicamenti

305쪽

ΟasERVATIORES MEDICAE. 28 rconstituitur, Autores dissentium: quidam frigidum & siceum intens. dicunt ut Antonius Comeneris de Lesema in libello de chocolata Inda qualitatibus o natura cap. I. Frigidum statuit Francissummandex, sit, III. rerum medicata nova Hil n. p. m. 8s. Ideo hectica sebre consumptis, rabidis atque emtenuatis miὰ commendat. Paulus Zachivi de als mone pochondriaca lib. II. cap. XV. absque dubio calidum esse assirmat, a quo non multum dissentire videtur Cassar Caldera de Heredia rem. I. trib. I. med. tract. depoti . parietare seM. III. cap. V. p.m.

46 Oseqq.ubi prolixe de hoc medieamento disserit. Deinde sermulae chocolatae non ejusmodi sint & ser me omnes variant. Si simplex naedi. camentum esset, & de cujus ingredientibus cerib constaret, solidius judicium de illo serre liceret: ajunt aliter a Lusitanis, aliter ab Histanis, optime Mericanis confici, sunt nune, qui chocolatam Franeosorti& Ani terodami parant: vivit apud nos Mer- ator, qui diu in m ania vixit, jactat se optimam parandi rationem nosse, nec aromata illi admis- veri negare audet. Ad Venerem stimulandam nonnulli mire commendant: meo ealculo tutius omittitur remedium anceps , quam si in morbo dissicillimo ejus ericulum fieret. Lactis muliebris suctionem neutiquam omittendam esse exi sumo: qualis autem nutrix seligenda& quomodo nutrienda, non necessum est pluribus exponere: illud maxime observandum, ut omnibus modis coeatur, ne las in grumos aut bilem convertatur.

ilia qui usi sunt',

306쪽

saecliarata: fructuum horaeorum usum nocentis. simum expertus sum. Coenam parcam emper Commendavi, attente omnes mutationes in hac cura evenientes consideravi, & mature emergentibus symptomatibus occurri. Quoniam lactis muliebris suctio potissimum nutritionis causa praescribitur, a detergentibus & consolidantibus remediis non abstinendum esse censeo , quam brem ulterius Serenissimo Principi pulveris antis hectici Poterii, & aquae ac electuarii antiphthisici continuationem persuaderem. Si Celsitudo sua Iactis muliebris lactionem e mammis plane horreret, lac caprinum etiam hyeme non prorsus rejiciendum foret: podagrici mei lac salubrius experiuntur, quod suppeditant vaccae sceno &avena, quam herbis recentibus pastae;nam sibinde succus herbarum crudior lacti admixtus ventriaculum gravat. Plura non addo. Vale & vive feliciter hoc novo ineunte anno ac plurimis su perventuris ad Reipublicae vestrae & Medicinae incrementum , meque Serenissimo Principi h millime commenda. Maphusi die XXIIX. Decemis. . S. in DoLXXV.

. . .

Cultor addicti simus

307쪽

RESPONSUM ad hanc Epistolam. Λ T. 4 Amplissime s Excellen-

cum delectamento & animi satie-uditas Tuas literas legi, sed ante- ad illas respondeam , necessariumrsum morbi describere , qualem post ultimas meas in Serenissimo Principe observavi. Decem sunt dies elapsi, quhd Celsiitudo sua, cum in conclavi Principis Dbilia commora retur , circa horam secundam pomeridianam inopinati, dolorem sere per duas horas pungentem in parte lateris dextri passus fuerit, qui ex pro scripto julepo eum aqua scabiosae, farfarae &0Iupo papaVeris rheados parato & unguento resumptivo Fernelii cum spermate ceti mixto eadem die disparuit: verum tussis molestissima mox supervenit, excrementaque purulenta, compacta& subviridia, non sine aliqua virium jactura rem jecit. Ad promovendum novae hujus materiae exitum sollicitus celebriores Priaticos consului, tandemque strupum pectoralem Zpuriferi, hederaeterrestris Quercetani, de althea Fernelii & erysimo Lobesi praescripsi, ex quorum symporum usu facilimc ςxspuiti undo cum illis pergendum essς

lus me Domines Agno

tate er

quam esse duco , cu

308쪽

censeo: an autem nova ista materia ex nuper aperta vomica vel ex collectione recenti in veteri sinu vomicae , cum per quatuordecim dies fere nihil exscreaverit, ortum trahat, judicio Tuo accuratiori examinandum relinquo. Caeterum intra praedictos

decem dies Serenit simus Princeps per duos dies exerementa alvi liquida, biliosa & serosa reddidit, quae faetorem intolerabilem sparserunt, huic fluxui obviam iui emulsione amygdalina cum decocto C. C. parata: contra omnis generis fluxus aluinos tinctura mea corallorum feliciter utor, paratur illa non ex spiritu ligni querni, sed ex spiritu soliorum quercus,& nequaquam corro siva est. Cum Iactis muliebris usum Celsitudini suae mecum consulueris , & Viri excellentissimi Domini Doctores cisiis ac uulinus calculum suum addiderint, hae ipsi hora consensit Serenis limus Princeps, post octiduum a Te plenius consilium exspectans, ut methodo exactissima curam hanc absolvere possit. Plura addere temporis angustia non permittit. Felicia novi anni auspicia, feliciorem progressum & felicissimum egressum,cum plurimis subsequentibus annis,Tibi toto pectore reprecor .Ball.die ultimo Desis. S.cD Dc LXXV.

Cultor addictissimus

Quarta

309쪽

Quarta PN. D. V EP FERI epistola.

Salve plurimum Cl. Domine. 'mErenissimi Principis sputum purulentum, Rufoetidum, tenacissimum & consistentia

filis prorsus compactum non nuper natum es.se his indiciis manifeste apparet, quod etiam confirmat dolor punctorius saevissimus excretionem praecedens; ipse excretionis modus cum veli mentist junctus,& debilitas illam consequens: an . . 'verb ex vomica recenter Iupta prodierit, vel in i . sinu antiquo delituerit, & tussis violentia ex latibulo tali productum fuerit ξ certo definiri non .. potest, ex vomica rupta illud credidissem, si sputum cruore tinctum fuisset, vix enim vomica est, cujus solliculus vasis capillaribus non doletur. Tincturam eorallorum spiritu soliorum quercuseXtractam non rejeci, cum inflammabilis & sulphureus is, non salinus & acidus, utpote qui procul dubio praevia fermentatione per vesicam, non per retorram,ut spiritus ligni querni acidus, prolicitur. Caeterum cura lactis muliebris sequente methodo instituenda mihi videtur. Seiaxenissimus Princeps mane hora quinta & nona, vesperi autem hora quarta lac e mammis ad aliquam satietatem exsugat: post suctionem ad mulnimum per integram horam ab omni cibo, potu

310쪽

& medicamento abstineat , & se ad quietem

componat r mane hor1 septima pulverem anti-

hecticum Poterii fic postea aquae anti- phthisicae eochlearia quatuor usurpet: si tussis urgeat, tunc uti & aliis horis intermediis electuarium anti- phthisicum & syrupos, quorum mentionem se cilli, lambere atque ita excretionem facilitare licet : semper tamen attendendum erit, ne lac ingrumos vel bilem convertatur. Grumi innotescent ex ructibus acidis, ventriculi aggravatione,

distensione , vomitu acidorum & torminibus. Bilis patefit ex oris amaritie, siti, nausea, ructibus nidorosis , a phthis , cardialgia, torminibus& diarrhaea biliosa. Grumis lacteis resistunt tabulae de nuce moschata in officinis vestris con suetae , de quibus subinde frustulum sumatur. Lacte in bilem converso concedantur juscula cumen divia & borragine recenti parata. Prandeat Serenissimus Princeps hora decima. In prandio victus lautior concedatur, nec enim Gallis & Italis assentire possum , qui tum in hujus morbi, tum in podagrae curatione lactis beneficio aegros

propemodum fame enecant. Vescatur citra

scrupulum in prandio carnibus vitulinis , hoedinis, pullorum, ferinis junioribus elixis aut assisi

sed nec aromatibus, vel aceto, aut succo citri conditis. Concedi etiam possent pruna Damascena dulcia, pruneola Ussanica & sercula ex passulis majoribus & minoribus, nisi diarrhaea haec prohibeat, item pultes ex oryza, amygdalis , cre more hordei, & ova sorbilia , quandoque etiam pisces carnem friabilem habentes, assos tamen

Potius

SEARCH

MENU NAVIGATION