Bernhardi Verzaschae scholarcae & archiatri, Centuria prima observationum medicarum. Cui accesserunt celeberrimorum virorum consilia & epistolae. Cum indicibus necessariis

발행: 1677년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

O verbum purgationes numero plurali dictum, ct ipsium verbum prodeant, adjunctum, non esse paucum illam, qui excernitur sanguis, nech semel se epius se multum: qui enim semel aut bis parvus excernitur, in multis apparet absihoc, quod foetus patiatur. Quapropter de nimio menstruorum profluvio, quo dc mater & scelus magnam virium jacturam patitur,aphorismus interpretandus erit. Simile exemplum observavit Magnus Bartholi- lnus centur.III. historianatomisari rarior. XIII. in mulie- lre juvencula Halaiensi, quae quotieS uterum gerit, ordinarios mensium fluxus sentit: foetus inde nia hil mali patiuntur, quos masculos & robustos feliciter eniti solet. Hinc ex acerrimo Tanti Viri judicio aphorisimus Hippocrateus non semper succedit in plethoricis, quibus tantum superest sanguinis, ut nisi ille vel venaesectione extrahatur, vel mensibus erumpentibus imminuatur, aut abortus periculum vel gravidae exitium immineat ; uterum enim pertransire necessum non est,quum ex iis venis profluat, quae uti inque in uteri cervicem inseruntur. Cui volupe legat Viri Eruditissimi ΤολClaudii dela Coumee commentarium de nutritione foetus in utero,ubi totus in eo est, ut demonstret foetum non sanguine,sed solo chylo in utero nutriri.

72쪽

Ebris quartana Medicorum opprobrium auditur propter τε μα- ωαπιτον, quoniam silla medicamentis dissiculter expugnatur, hinc multi varias remediorum formulas Experientissimi Practici proponunt & extollunt. Ego quamdiu praxin medicam favente Divini Numinis aura exercui, inter plurima nullum sacculo purgante praestantius remedium observavi, quem illis diebus,quando paroxysmi non urgent,d8groti usurpant, & postea in brachio sinistro venam aperiunt. Hinc Clarissimi Mercatoris Alius viginti annorum praeterito anno, posteaquam sequente saeculo usus fuisset, & venam in brachio sinistro aperuisset, a febre quartana liber evasit. N. rad.

tari fiss. i. aiust 3y. coriand. praeparat. 3'. imis dentur ad sacculum G sedone albo, cui assundantur aqua fontana feruentis nil. vini albi mediocris ni infusi flent pirnoctem, postea mane g0. cum regimine diaeta usurpeatur. Animus erat, aliquot remediolum sermulas Generoso Dn. Axelio de raviari, REGIS GALLIAR UM Coloneni &c. contra febrem quarthnam praescriptas, huic observationi etiam annectere, illasque Universi Medicorum ordinis candido judi

73쪽

sx BERNUARDI VEREAS CHRcio submittere, praesertim cum a Viris fide dignis

perceperim, remedia coram Nobilissima Uxore, Domina Maria ab Erlach, Vc. a malevolis Censoribus tanto impetu sugillata fuisse, ut etiam praedicta Matrona omnibus alias virtutibus polita, iniquis istis Cavillatoribus aurem praebuerit, & fidem nimia credendi facilitate adhibuerit. Cum

dicamenta paravisset, formulas ab ipso severe repetii, qui adhibita omni diligentia illas invenire non potuit, hinc sancte asseveravit, incuria domesticoru distractas esse, quod etiam praesentibus Uiris candidis libere attestatus est. Interim nequa quam dubitandum, Obtrectatores istos,antequam in meas formulas virgulam censoriam strinxerint, . illas procul dubio prius inspexisse. Quapropter velo pallidae invidiae tandem remoto in publicam lucem prodeant tetrici Censores isti, Sc Erudito orbi demonstrent, meam medendi methodum, quam cum praedicto Dn. Colonesio institui, artis nostrae principiis adversari. examine illi indigitavi, verendum esse, ne calculi

OBSERVATIO XXII.

74쪽

OBsERVATIONES MEDIO AE syin renibus lateant; sed ille propter imperiosam

non Eorum in arte dictaturam diu anxius &dubius,certam sententiae meae fidem adhibere noluit, hinc aliquoties me rogavit, ut enarrata sympi mala in formam casus medicinalis redigerem, quem Viro Summo, Guernero Rot cio Prosessori

6c Practico yenensi primario transmittere, ipsiusq; responsium praestolari velit. Petitioni amicae t ties repetitae morem gesti,& indicata symptomata in subsequente casu delineavi.

Larissimus Vir triginta septem annos natus, temperamento medio praeditus,boni habitus, venis amplis & plenis, jam per multos annos de molesto renum ac lumborum dolore conqueritur, qui inclinato corpore per spinam astendit. Exacerbatur iste dolor circa easdem partes, si motu vehementiore corpus exerceat, aut equo insciat. Dolor juxta regionem renum est divellens & cor rodens, qui per tres vel quatuor aut plures horas durat, praesertim dum equo iter facit, quo etiam tempore urinam turbidam, rubram & arenosam excernit: si postea supinus jacet aut cibum assiimit, dolor remittit: quando dein rursus equum ascendit, dolor recrudescit, similisque urina per octo dies continuos observatur. De tali dolore quotidianas movet querelas a ger, licet nulla antecedat corporis exercitatio, sed non tam sortis est, nec urina tam rubra & arenosa sed saltem turbida, arenulis tincta & ad instar cerevisae bene deseca-

Cissius Medicinalis.

75쪽

tae conspicitur, quae saepius sponte remittit,& tune pellucida apparet. Quam statim prandium assumiapsiit, dolor remittit, sed vesperi ad horam quintam

vel sextam revenit, tamque diu durat, donec coena finita sit. Perseverante dolore aliquando unus,aliquando testiculi ambo dimidia ex parte retrahuntur, sed magis dexter quam sinister, ibique sine nausea & vomitu manet, donec dolor celsa verit, qui etiam instar colicae spuriae ad umbilicum usque extenditur. Quando AEger poculum hilaritatis cum amicis assumit,dolor est acerbior,& ad inguina pedesque extenditur. Acerbi ilimus dolor urget, dum longius iter suscipit, hinc aliquando urinam cruentam reddit, sic ut linteola intincta colorem sanguineum restiant. Si propter graviores causas urinam sponte supprimat, sine mora dolorem in renibus sentit ; quam statim autem urinam reddit, ille etiam mox cessat. Arenulas absque dolore

excernit. Tandem si Aiger diutius insistat pedibus, dolor ad lumbos extenditur, Quod AEgroti reliquam corporis dispositionem spectat, ille bene appetit,cibos assumptos ventriculus retinet, nec vigilias nec sitim patitur, mane e lecto surgens, uti δίsaepe vesperi, alvum reddit, sed excrementa fluida sunt. Propter haec molestissima symptomata AEgrotus consilium medicum estlagitat, cum magno desiderio exspectat.

viii

76쪽

Viri Summi

Responsum.

Λ Ffectus, aegrum qui affligit. est dolor nephrit,

cus, fom item habens calculum renum. Hunc adesse manifestum iaciunt signa pathognomica, decenti serie in historia proposita. An unus adsit calculus an plures dubitari potest. Verisimile est adesse calculos majustulos, qui ob molem in ureterem perrumpere non possunt, adesse etiam minores non siliceae duritiei sed sabulosos, qui ar nularum in morem secedunt. Pars assecta an unus sit ren & quisnam,an dexter an sinister, an uterque' disicile fuit ab initio artificiosa conjectura consequi,inde molestus renum & lumborum dolor in genere tantum in historia appellatur; in progressu contextus tamen scribitur, post equitationem in utroque rene dolorem persentiri: verisimile autem illum assici, in quo tristis sensio magis advertitur. Accusabimus unum solum renem. Verendum est, ne unus magnus vel plures calculi haereant in paren chymate seu carne renum sub membrana. Talis occurrebat in apertis exuviis illustris Irinachii, habens apicem acutum incurvum, pluribus minutis lapillis in pelui & prope carunculas stipatum, qui modb integri modb resoluti in arenulas excernebantur.Ta

77쪽

pe carunculas in nostro Agro etiam delitescunt. Vesicae calculum non admittimus, licet arenulae per illam transeant.

Causae coagmenti hujus lapidosi sunt collecti

nes mucilaginosae & tartareae, cum alimentario sanguine per emulgentes arterias eX arteIia magna ad renes delatae: eos pellunt partes robustiores &renes debiliores recipiunt: ad concretionem eas

promovet lapidifica renum dispositio. Curiosis relinquimus sollicitas meditationes de acidis vel solis vel cum alcatiis renum succis permistis.

Symplomatum ratio digna est, quae eXpendatur. Dolorifica tristis sensio oritur a violento con tinuum membranosarum partium solvente obje-

. Quod inclinato corpore dolor per spinam

astendat, adscribendum est consensui membranarum , quae a lapillis tensae offenduntur. Exacer-hatio doloris a motu vehementiore & praecipue in equitatione, ita ut dolor videatur divellens & corrodens, debetur laesioni earundem membranarum& quidem in utroque rene. Propter singularem renum consensum heic videt nonnemo, Summum istum Virum meam de renum sympathia sive consensu singulari sententiam etiam approbare, de qua superius in observationesecunda disserui. J spero

unum renem solum peressentiam esse affectum, alterum compati. Cum sabulum transit ex substant. tia su carunculis in cavitatem & pelvina,vel ab hae ad ureteres se movet, & tensione continuum sol vit, & motu hoc dolor fit acutus & lancinans. Urina turbida & arenosa comitatur hunc

dolorem post equitationem interdum per octo dies

78쪽

dies continuos, ob sabuli & limosarum cruditatum permistionem. Quemadmodum dolor a motu exacerbatur, ita quiete sopitur, si raro exemplo Lupinus decumbat vel cibum assumat AEger: nam alias sumpto cibo exacerbatur dolor a calculo, renes enim distento ventriculo & intestinis comprimuntur, sicque dolor augetur, evacuato autem cibo mitigatur. Heic contrarium accidit: sorsan calore ciborum fomentatur dolor renum,eorumqὶ molestus sensius mitigatur: non uno semper Natura incedit tramite. Dolor nunquam in totum re

mittit, sed de eo continue conqueritur ager, licet nulla vehemens corporis adsit exercitatio, quia calculus semper praesens est. Tam fortis tamen haud est, nec urina tam rubra & arenosa,est saltem turbida, arenulis tincta,& ad instar cerevisiae benε defaecatae apparet, quae tamen saepius sponte remittit & tunc pellucida videtur : remittentibus enim causis effectus mitior evadit. Cur quamprimum prandium assumpsit,dolor remittat φ sed vesperi ad horam quintam vel sextam redeat, tamque diu duret donec coena finita sit,dissicile est indagatu. Retractio testiculorum, modo uniuS,modo amborum refertur ad distentionem membranarum & musculorum cremasteium irritationem.

Cur altius dexter quam sinister retrahitur φ Forte

hic testis est propinquior reni, qui lapillis plenus

est. Nausea & vomitus familiaria moto calculo symptomata cur absint, etiam praesente retractione testiculorum, mirum : referri potest ad robur ventriculi quoad retentricem facultatem. Colicae

simile quid adest ad umbilicum extensum ob D s membra-

79쪽

membranarum consensum. Quando aeger poculum hilaritatis assumit cum amicis, cur dolor est acerbior,& ad inguina pedesque excernitur ' sorte a potu ad vesicam inclinante dum vectigal in transitu renes avidius exigunt, hi distenti comprimunt lumbarem musculum, qui appellatur&ob nervorum plurimorum pret sentiam να ροπα inde calamitas nova. Urina cruenta sequitur longum iter, vasa enim renum atteruntur. Supprestionem urinae voluntariam studio assectatam eX-cipit dolor, impeditur enim successio exitus in renibus. Excretio arenularum indolens est, sunt enim exiles, neque ulla inde nec in renibus nec inureterum in vesicam obliquo ingressu aut in urethram transitu remora. In erecto corporis statu diuturno quod dolor ad lumbos extendatur,rationem habet in musculorum lumbarium tensione &inde orta nervorum compressione. Quod naturales & animales functiones bene habeant, argumentum est Divinae bonitatis & naturae bene mo

ratae.

De Eventu AEger absque dubio erit sollicitus, omnimoda affectus ablatio non promittitur, sed mitigatio incrementi & dulcedo vitae calamitosae sequenti methodo pollicetur. Curatio instituenda est methodica, nulla enim spes affulget beneficio solius naturae restitutionem in integrum obtineri: est quidem haec medicatrix

morborum sed non omnium & omni tempore, consiliis opus erit & auxiliis,deserenda nunquam statio, etiamque in curabilibus manus admovenda est. ArenulaIum excretio adjuvanda, majores la-

80쪽

pilli, qui integri per ordinarios meatus educi non possunt, lapidem frangentibus modeste sollicitandi, utque per ureteres, vesicam & urethram egrediantur, laxantibus via ipsis paranda ; neque his solis in si stendum, sed tota massa sanguinea a faeculentis &. tartareis succis mundanda, intemperies& infirmitates viscerum tales generantium e medio tollendae, justusque virium tonus conservamdus est. Materiae ex Chirurgico fonte nullum heic videntur habere locum , nisi transpositionem lapillorum molientes de uno loco in alium, si forte impacti vel circa pelvim, vel in ureteribus tristem sensionem excitent. Consistit haec in motu aliquo lumborum super osse sacro, flexione & extensione dors,vel cucurbitulae ureterum regioni applicati ne cum multa flamma. Purgantibus heic non opus esse videtur, cum AEger alvum habeat satis lubricam & officio suo, mane cum e lecto surgit, uti & saepe vesperi,fluidis excrementis respondentem: tentari tamen Verno& autumnali tempore posset generosior aliqua evacuatio, secundam & tertiam regionem stimulans. Doloribus urgentibus non abhorreat urar tus a clysteribus laxantibus & dolores mitigantibus. Diuretica validiora non conveniunt, abste gunt enim mucum,qui lapillis adhaerere &sensiles meatus adversus illorum asperitatem munire &defendere novit. Econtra commendantur, quae vias urinarias laxandi & leniendi vi praedita sunt: tale est decoctum cicerum rubrorum, malvae, at

theae, in jure pingui cum multo butyro paratum,

etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION