장음표시 사용
11쪽
summa pace tranquillitateque, ita
tamen ut ea dormientem gubernatorem nec Obruere, vigilantem etiam
delectare posset; & quae gessit aut in confirmandis sibi sociis, noviseque parandis, aut in avertenda inopia stipendii reique frumentariae, aut in augendis copiis omnibusque iis rebus, unde custodia regni atque securitas publica , sapientiam omnino singularem declarant. Non extimesco ne nimis multa MARIAETHEREsIAE laudibus concedere videar, cum quilibet per se facile comparare possit florentiisimam, quam reliquit, regni totiusque familiae se tunam, cum afficta ac prorsus luctuosa, qua pene opprimi videbatur , quando ipsa ad imperii gubernaculum accessit. Quae tum fuerunt consilia & facta ad recuperandam
12쪽
pristinam dignitatem, ad excitandos
omnes ad suorum regnorum defensionem , quae adhibita diligentia, quae institutiones ac disciplina in-
Vecta , Ut animo aequiore gentes
helli incommoda ferrent, & fortissimis hostibus nimium alieni appetentibus resisterent, & quidquid ab
iis aut pecuniae, aut copiarum decernebatur, non Reginae potius , quam universo hominum generi ac Deo immortali datum arbitrabantur lQuod si tantam feminam sors immanibus ac barbaris nationibus praefecisset, pro suis singularibus meritis, & pro suis maximis beneficiis, non minus facile arcteque eas sibi obstrinxisset, ut nullam aliam potestatem fuissent desideraturae. VidemEs nunc etiam sacra illorum magnorum Ducum Vestigia oscu-
13쪽
tantes, qui pro incolumitate Austriaci imperii praeclara facinora ediderunt, additumque non parum Corum gloriae arbitramur, quod sub lignis MARiAE THEREsIAE militarunt At sicuti maris caelique temperiem procellae ac turbineS commendant, ita ad augenda pacis bona, Corroborandamque animi magnitudinem
ac Qrtitudinem in Regina, formido losissimi temporis tempestatem oblatam illi fuisse crediderim. Quid tam porro regium, tam munificum quam opem serre indigentibus , excitare affictos, dare salutem, liberare periculis, quibus in rebus tanta esse solebat occupatio beneficentissimae seminae, ut tanquam Deam aliquam e caelo delapsam omnes intuerentur λFacile autem est conjicere quantis
ipsa compleretur gaudiis , cum se
14쪽
universorum matrem appellari audiret, & tum fortasse minime eam. dem pigebat se ad principatum vocatam fuisse, quod multis benefa-Cere posset. Tam velox erat potentia illius, tamque in omnia pariter intenta bonitas , ut tristius aliquid passis ad remedium salutemque sufficeret ut ipsa sciret; & cum in
adversis cassibus tam amplam mat Tiem campumque inveniret suarum virtutum suarumque Iaudum , ese
ficiebat nehomines sui modo parem tumque , sed ne posterorum quidem poeniteret. Acuebatur inde virtus
in militibus; industria, fides, integritas & justitiae amor in civilibus magistratibus, quibus erat persuasum se sibi suisque consulere, si
Culpa vacarent, quae Una poterat divinae feminae beneficia remorari.
15쪽
Sic aeque summis ac infimis cara, si quando graviuS aegrotavit, unius salutem spectare omnium vota vi debantur , cum quisque sibi se ac liberis suis intelligeret precari quae pro illa precabatur. Non poterat , quamvis modestissima, ignorare ejus
Virtutes quodammodo consecrata & in Deorum numero collocatas fuis se: quocirca in omnibus rebus quas statuebat , quas decernebat, quas
agebat, quid tantis hominum opinionibus , tantis de se judiciis, tantae caritati deberet, cogitabat . Id autem erat hujusmodi , ut subjectos sibi populos esse quam beatissimos vellet, quare hi leges a sapientissima femina, quae salutem felicitatemque publicam bonorum consiliorum adjutricem habebat, non modo libenter accipiebant , sed
16쪽
etiam effagitabant . Quid memorem multas ab illa urbes magno& gravi aere alieno liberataS, Complures dirutas ac pene desertas per illam fuisse recreatas, nullas eXtitisse in provinciis seditiones , nullas discordias, sublata latrocinia ,
caedes repressas, auctum commercium, remotam a fama, a fortunis
calumniam atque injustitiam, provisum ut civitates eorum consiliis , quorum fides & prudentia cognita esset, administrarentur, effectumque demum ut omnibus & ad periculum & ad salutem praesto esse posset ρ Porro si liceret hominem Deo aliqua in re comparare, dixerim THEREsiΑM hujus imaginem quamdam fuisse, cum omnia sentiret ac videret, nihil non meminitiat, Cun
ctis provideret, & omnia sapien-
17쪽
tissime regeret atque moderaretur.
Quid illa quae ad doctrinarum , liberaliumque artium incrementum semina vel a pueritia interioribus quibusdam reconditisque litteris imbuta praestitit p Quot per eam Viguerunt gymnasia , quot aut insti-
tutae, aut instauratae, ac pene renovatae Academiae, quantis praemiis homines doctrina clari ad eas invitati , quot instrumenta litterarum regio omnino sumptu comparata ,
quot praescripta utilissime ad studiorum & vitae rectam institutionem , quot doctorum hominum excitata industria ad praeclara ingenii monumenta edenda i Mirabantur omnes, qui noverant quantis oneribus premeretur susceptarum rerum& jam institutarum , nova in dies magis ipsam meditari, ut nunquam
18쪽
eonquiesceret a continuis in litteras & in litteratos homines beneficiis. Nullum prosecto est magno Principe immortalitatemque merbturo impendii genus dignius , quam quod erogatur in posteros, quodque
pertinet ad ingeniorum Cultum , optimarumque artium celebritatem.
Nam cum duae sint artes potissimum, in quarum studium Reges incumbere , quas perdiscere, in quibus versari vel soleant vel debeant, una militaris & bellica, per quam hostilis & externa injuria propulsetur, altera civilis & urbana & quodammodo togata , per quam civitates optimis legibus institutisque temperatae , concordia, opibuS, Virtute floreant, dubitari non debet , quin ea per quam populis vita beata quaeritur, & cujus caussa prior
19쪽
est illa comparata, longe illi sit anteponenda . Neque tanta semina fuit minus domi admiranda ., quam foris Clara, neque rems externis magis ,
quam institutis domesticis laudanda. Quid enim ejus sedes & cubicula viderunt nisi pudicum , quid nisi ex optimo more & sanctissima disciplina p Nemo vero ignorat quam Optime mereantur de republica casti& religiosi Principes, quod non solum Christianas virtutes Concipiant ipsi, sed eas infundant in civitatem, neque solum ad tempus maximam utilitatem asserant, sed etiam posteris aeterna exempla proponant ad imitandum. Ut ad templum accedere omnes videbantur ad Regivam , cumque facillimi essent ad ipsam aditus, paterentque auros illius querelis omnium , nulliusque
20쪽
inopia ac solitudo non modo illo regio solio , sed ne interiori qui
dem cubiculo esset exclusa, & omnia plena essent clementiae , mansuetudinis , humanitatis, cuncti libenter fatebantur nihil unquam contigisse humano generi gloriosius , nihil saeculo dignius. Neminem supercilio ac rugis terrebat, neminemque imperiosa majestate elinguem reddebat, sic ut suus cuique pudor atque reverentia finem sermoni faceret. Vel umbram superbiae, quamvis potentissima, aversabatur, perinde quasi nihil illi fortuna tribuisset. Εminebat, excellebat ut honor, ut potestas , quae super homines quidem, hominum sunt tamen; & Cum ante illam Principes aut fastidio nostri, aut quodam aequalitatis metu plura exigerent, quibus verendos excolit