Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1781년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i8 taliquem S loquacem , qui ex scholis nil nisi catilinam requirit. sed 'mmos homines ingenio Ioannem de Milo, o Benedictum Bacchinium , qui ad sacras Emeras multarum linguarum O istiplinarum subsidium attulerunt , quorum vesista persequi eos omnes debere asmabas , qui in aliquo theologorum numero haberi cupiunt. Sed -- Gor mi doctissme Masini , ne dum cupimus novam sudiorum rationem In resigiosorum omnium hominum clausira inducere , imitari videamur Pl tonem , cui tum dicendum esset de justitia 6 f- de . novam gramdam faxit in scriptis civitatem .inque eo illa , quae dicenda putabat, a vitae cotis Detudine S a civitatum motibus abhorrebant . Verum si nostra confidia minime probabuntur ab omnibus , gratulabimur tamen nobis , quod ea loco incolamus , iisque vi νamus temporibus, quibus libere licet quae sentimus proferre , quibusque nonnisi iis parere o servire cogimur , quibus O possumus D debemus. Vale eorumque Vitas libenter emolpe , quos rantopera o quidem jure optimo prae dicabas a

Pisi H Kal. Quint. MDCCLXXX.

202쪽

Bznedictus Bacchinius natus est an. ΜDCLI. prid. Kal. Sept. ea in urbe Mutinensis diti is , quae Burgum S. Domnini appellatur. Bimulus Parmam a patre ductus est , quam alteram patriam sibi esse dicebat ob studi rum caussam , ob donatam familiae paternae civitatem , , quod ejus mater Ioanna Martinia ea in urbe natale solum habuerat. Ibi satis liberaliter educatus est , quanquam a tus avus M indiligens pater satis lautum patrimonium dissipassent . Quinquennio Iesu itat audivit; sed studia, quae reconditis in artibus versantur , exercuit apud Benedic inos Mona-ehos , quorum familiae nomen dedit, cum ageret aetatis annum decimum Se septimum . Mirabantur, seu potius indignabantur , qui ei contigere philosophiae praeceptores , quod non statini crederet eorum dictis gratiae , aut odio eorum subseribens, omniaque alterius opinione, ut tum fiebat, ponderans. Recreabat vero se Benedictus ab moerore perversae institutionis, cum secreto mathematicum

203쪽

BACCHINI US. 183 aliquid Se physicum per se tentaret, certumque veritatis sontem reperiret. Miserandos Vero magis quam damnandos pro infeliciis-ma temporum conditione putabat Scholasticos in nihil agendo quaerendoque totos occuξλ- tos , quorum opinionum pravitate ne inficeretur cavit semper, sed eo praesertim tempore , quo rerum divinarum scientiae operam

dedit . Iuvenis saepe periculum ingenii sui sedit in illis theologicis Se philosophicis dispu-

. 4 . . .

tationibus , quibus primas concedere videntur

omnium pene religiosarum familiarum magistri; quamvis saepe eveniat, ut per eas VR-nus animus aura captus frivola arripiat i

solentem sibi fiduciam , 8c ad derisum stulta levitate ducatur. Tum Bacchinius incepit discere, quando ceteri cessare solent , nequo mediocriter Norisio Si Μagliabechio , quos Florentiae noverat , dum ea in urbe sacras ad populum conciones habebat, & Ioanni Baptistae de Miro, a quo Graecis litteris Inis structus suit, se debere profitebatur, quod rectam studiorum viam fuerit ingressus. Quia ei omnis serme spes, Se ratio, 8c cogitatio pendere videbatur ex Angeli Mariae Arci

204쪽

nii nutu, a cujus latere vix discedebat, culque sustinenti insigniora Casinensis familiae munera diu ab epistolis fuit, aegre ab eodem obtinuit, ut illi studio , ad quod magis natura volun a te serebatur , se dedere posset. Existimabat enim Arcἱonius e re Bacchinn & univertae familiae esse . si ab eloquentia , in qua excellere putabatur, minime sadisjungeret. Sed facile erat illa aetate non modo rudibus, verum etiam mediocriter doctis illudere. Secus quidem de se judicavit Bacchinius . quamvis frequenter elaboraverit, ut consequeretur artis dicendi rationem . itaque alium sibi campum , ἰn quo desudaret, elegit; se cum ellet satis craecae x Hebraicae linguae peritus, ad eam laudem , quam praesertim quaerebant Maurini Monachi ire sacra & profana erudἰtione excolenda , aspira- re se posse putavit. Ex iis duo praecellentissimi Ioannes Mabillonius ti Michael Germanius cum sorte Parmam an. MDCLXXkVI

advenissent, ubi degebat sacellinius ab Arctonio Abate coenobii bibliothecae prae se eius, hunc multis cohortationibus concita xunt ad studium cognoscendae omnis auli

205쪽

/ HAC CHINIUS. Is squitatis . Quid posset interim in theologIa viris rerum divinarum scientiae peritissimis voluit ostendere , cum quasi moderator sulse set cujiisdam disputationis theologicae ; Sc quae tum impressae fuerunt Theses Mabillonio dedicavit, Sc praetitione sane erudita ornavit. sed nimium saepe coactus garrire in RhoIIs ad omnem animi remIssione in descen-8ebat, Sc cum eruditum aliquid moliretur, imitati volucres sibi videbatur, quae levandi laboris sui caussa palssim ae libere solutae ope re volitare solent. Hac mente edendas susteis it commentationes Helenae Corneliae Piscopiae, de cujus vita ea scripsit, quae satis multa vIderi potuere ad declarandam miram virginis nobilissimae in Deum pietatem atque eruditionem. valde etiam illi platuit onus, quod a majoribus aecepit ordinandae bibliothecae , quae magnum tum aeceperat inclementum a liberalitate Victorii Silii Galliatum Regis Historiographi. Hic enim Parisiis imo-xiens Parmen si Benedictinorum caenobio, in quo aliquandiu alumnus fuerat, bibliothecam

suam , sane multorum nummorum , testamen

to lagaverat. lIac re ut se expedivit Bac-

206쪽

186 BENEDICTU Aehinius magnum opus suscepit seribendi ephe- merides Litteratorum Italiae, idque suadente Gaudentio Robertio Carmelita , qui libros M. pecuniam ad easdem conficiendas atque vul-. gandas suppeditabat. Dolebat enim vir omnis eruditionis studiosus gloriosum Italiae , atque utilissimum opus, quod per Natarium Sc Ciam-pinium Romae coeptum erat , per eosdem destum fuisse ; quare de hoe renovando idcirco Bacchinium cohortabatur, quod hune unum ex omnibus ob varietatem Sc copiam . 4Ochrinae te acumen ingenii in judicando ad id maxime aptum se cognovisse dicebat. Nemo Vero ignorat, qui munus hujusmodi suscipit, nulla serme in re tyronem ae rudem , ... peregrinum atque hospitem esse debere, paratumque ad innumeras pene exorbendas di Aseultates atque incommoda . Prosee o satisfecit Bacchinius hominum expectationi, Sc quod

. . orsus fuerat anno MDCLXXXI. perduxit ad - exitum usque anni MDCXC. Nam hoc tem-i pore cum ei turbulentissimae tempestates im-m pendissent, abesse debuit ex ea urbe . in qua . factus theologus Parmeis sum Ducis , aliisque

..decoratus muneribus floruerat summa cum

207쪽

BACCHINIUS. 187 dignitate , Percommode accidit, ut postquam per plures civitates Italicas percurrisset, invitaretur a Francisco Mutinae Duce ad domicilium ea in urbe collocandum, quod caussam dedit novis ephemeridibus, quae Mutinensibus typis an . MDCXCII. Sc eo qui eon secutus est, vulgatae fuerunt. Intermissae postea varias gravesque ob caussas , post iterum instauratae , easque demum scribere omnino cessavit Baeehinius exeunte an. MDCXCVII. quamvis ex illo omni opere, quod novem constat voluminibus, plurimum utilitatis Miamae perceperit. Nemo enim erat, qui ea Ddem superiores non poneret Romanis ephemeridibus . quarum in locum successisse vide-hantur . Non est vero credibile , quanquam ei semper antiquissima cura fuerit neminem laedere , quantas feri e debuerit querelas , ac eusationes Sc injuriasihominum nimium gloriae appetentium , qui Blanchinium non narra torem, sed patronui h . M laudatorem e Dfusu in sibi exoptabant : vehementer quoque vexatus suit a FaΜretto , quod approbator esse noluerit cosmum ellarum , quibus ille la'

cerabat Gronortium, quassi omnes ejus T.

208쪽

imitati parere, ejusque eupiditatibus sit viradebuissent. Sed haec parvi fuere momenti, si cum iis conseras, quae a suis perpeti debuit. Extincto enirn Arctonio, qui in maxima celebritate atque in oculis potentiorum v lvebat , quemque omnes boni venerabantur . mali timebant, horum omne odium in Bae-ehinium , qui ab eo non secus ae filius diligebatur , erupit. Quoniam ipse sic ab hominibus doctis acceperat non solum ex malis eligere minima oportere , sed etiam excerpete ex his ipsis siquid inesset boni, omnibus se abdicare muneribus , Sc in aliqua solituditie ad scribendi operam omne studium curamque convertere cogitaverat. Sed conspiratio sceleratorum hominum contra dignitatem suam nam cum ei cura commissa fuisset cujusdam parthenopei, quod S. Alexandri dicitur , non solum de re male gesta , sed etiam de peculatu accusabatur 9 coegit eum fortunae se committere . Favit in hoe et , quod patria expulsus in Padolironense Monasterium, quod tum a Simone Bellinet amo viro omni genere

laudis excellenti regebatur , receptus suerit.

Adhibita statim mullis illasnisque in rebus

209쪽

B A e C H I FI 1υ s. ejus opera fuit, frementibus licet adversariis, cum Bononiam , Μediolanum aliasque ad urbes accessisset, ubique a doctis nobiliismiseque viris singularibus amoris Se existimatio,

nis declarationibus decoratus ei l . Mirabantur vero omnes quod Parmensum Dux minime cohibuisset iniquorum calumnias, sineretque tantam Vim virtutis atque ingenii longius a patria peregrinari. Mutinam vero veluti dorimum , ut diximus , studio Sc opera praesertim Cantellii Se Ramaatinii deductus , doloria medicinam a philosophia petiit, otii oblectationem hanc honestissimam judicans . Tum dialogos illos scripsit de constantia in adversis ado dignitate tuenda ; de amore erga re sublicam ,

qui cum toti sint in virtute laudanda , Scin omnibus hominibus ad virtutis studium cohortandis, e Socraticorum libris , maximeque Platonis fluxisse videbantur. Id maxime essi cit Dialogorum primus , ut nihil sit dandum fortunae, omnia liber e voluntati, quod si ita minime se haberet, non posset beatam praemnare vitam sapientia. Iniuriae igitur, depormiatio, satum imminens, alia hujusmodi, quae in nostra potestate minime sunt, Sc e ,

210쪽

rys BENEDICTUS aliena pendent malitia, minime iustam nobis idolendi abjcendri inimi caussam suppeditant. Seeundo Dialogorum perpenditur , in quo . vera consistat dignitas , quibus de caussis ea vere laedatur s an de illius jactura . Sc quatenus , dolendum, & quo modo illa tuenda sit. Fieri etiam posse docet, ut malorum hominum convicia dignitatem augeant, & quae ignorata delituissent bona , iniquis calumniis appareant. Magnam semper vim esse probat conscientiae , ut nihil timere debeant , qui nihil commiserunt, Sc suam unicuique pluris esse debere conscientiam , quam hominum , praesertim iniquorum , sermones . Ita vero de re publica disputat tertio in Dialogo , ut haec spectetur non in aliqua parte, sed iatiniversitate generis humani, & eum optimcisuo munere fungi dicat, qui non de privata , sed de publica re sit sollicitus. Miserum

autem non esse ob artes malevolorum republica carere , cum saepe fiat ut paucorum aerumnae vicissitudinesque cum universorum

utilitate sui conjunctae . Atque his de rebus satis quidem do sta, sed noa satis splendida est atque illustris oratio Latina. Facile vero I

SEARCH

MENU NAVIGATION