Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1781년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Prima medela malo est flammis abolere relicta, gemina serpentis morbi t. comburere catas Agricolae νestes, inopisque senilia tecti pignora ne pigeat i tremulae praesepia flamma a

Delamsant, atque omne domus vitium excoquat ignis . . .

sulphuris ingrato quandoque abigentur odore Hostes , nutati tentoque volumine fumi ; . Proderit O pingui persundere corpus amurca DI eraνε morbosis hydrargynon indere fibris . illa eum pertractaret Vallisnerius , quaedam etiam tetigit de phthiriasi di de scabie, horma morborum eaussam Sc remedia haec antheu

mimica, quod ad vermes occidendos sint in venta, a medicis vocari solent exponens , Ec in ea omnia, quae a sapientissitinis viris his de rebus memoriae sunt prodita, erudi t. 6c diligenter inquirens. Dolebat autem quod medici monendi essent & objurgandi. Quia cum interdum multis signis natura declara . quid velit ae . quaerat, quid deside tet . quid respuat , obsurdescerent tamen , nec ea, quae admonerentur, in medicina facienda audirent. Quoniam ad hanc scri

82쪽

sendἱ operam omne studium curamque eo verterat, & nullum esse seraciorem in hiilariria naturali locum, nec uberiorem , quam de insectis, magis magisque intelligebat, alidem saepe argumentum redibat, idque o. mnium iudicio assequebatur, ut princeps philosophorum , qui haec apud nos tractaruntasse existimaretur. Homo vero, qui in maxima eelebritate, atque in oculis omnium vivebat, , qui nulli unquam defuit ossicio , quod pulcherrima Academiae munera exigam re videbantur , hoe etiam nomine gloriaba tur, quod ea usurpare posset quae Plinius quondam Uespasiano scribebat. Homines enim

sumus o occupati officiis , succi νisque temporia

hus ista orantes, idest nocturnis, ne quid νε-stis cessatum putetis horis . Dies pobis impendi

mus: cum somno valetudinem eo utamus , νer

hoc solo praemio contenti , quod dum ista , ut ait M. Varo . musinamur , pluribus horis viνimus Prostero enim vita, vigilia est fiJ . Μinime vero assentior iis, qui ajunt, Vallisaerium in

83쪽

οο . A N T o v et v splura distractum , minime idoneum suisti almedicinam faetendam . Scimus enim hae quo que arte M gratiam 9 gloriam haud vulga rem illum eousaeuium fuisse , quanquam non asset ignarus plerumque medie amenta pluSobesse quam prodesse aegrotis , hosque eau fissimo ae simplicissime eurandos esse. Neque desunt plura scripta illius , quae ipsam, practicam , ut loquuntur . medietnam illu strant, majora quoque editurus, si diutius vixisset. Ex iis illud porro magno tum plausa exceptum fuit, quod de usu ia abusu bal

neorum Sc potuum ealidorum aut frigidorum oonfecit. Plenum est alienarum Sc propria tum opinionum atque experimantorum , eae

quibus concludi posse videtur verissimam esse illam Celsi sententiamr ego experimentis quem' que is se eradere debere eaistimo calida potiusaa frigida utatur a Verum cum frigidam pro bat Vallisnerius, quae iis temporibus magno coeperat esse in usu , moderator 8c quasi

temperator hujusce consuetudinis esto voluit verens ne multi novitatis amore inconsidera tu abrepti ad necam ducerentur . Indicat igitur quando, .c qua ratione cum initii aιis

84쪽

vAL LaasER Us . . stigidam adhibere possimus. Sic Vetro e alidam extollit, ut raro aut nunquam ab ea maleficia timeri, saepissime vera benefici sperari debeant . Prorsus majorem quidem rem nulIam se sciscore putuit ad tuenda MValotudinem, quam ut a gesida aqua perp tuo abstineamus , contra quam sententiain multa nunc opponi solent, quod ad nimium Iaxatas fibras, roborandas . perspirationemquet adjuvandam magnum sit in gelida praesidium inventum. Sibimetipsi etiam in eo placebat Vallisaerius , quod non tam argumentis, quara ipsa experientia , in qua tota ηriis suae fiduciam positam esse dicebaτ, maliorum resimediorum atque opinionum vanitatem probasset , tque dedit vestigiis insistens eum in

hi storia naturali. tum in medicina homines docuisset verum a salso secernere. Neque minus de medicina se optime mereri putab t, sum Omnia adnotaret, quae a se animadve sa fuerant in aegrotis curandis, di ex suis aliorumque hujusinodi observationibus illas ipIa contexeroi , quibus: ad instituendos discipulos utebatur. Possem etiam multis te.

bus planum saetre non ignobilem medicum

85쪽

ienti erimus. Hic enim eum sermonem m eum haberet de eodem assirmare non dubitavit viro egregio , sibique multorum co

filiorum societate conjunctissimo haud do-suisse prudeotiam in omui re medica singularem , ut facile Malpighii discipulum 84

Redii aemulum agnosceres. Itaque hoc nommine a Carolo VI. uti supra commemoravi mus , 8c a Rinaldo Mutinensium Duce ho Borificentissimis titulis ornatus est, & imita etus etiam a Clemente M., ut defuncto jam Lancisio, sibi medicus adesset, quod tamen munus aetatem valetudinemque excusans r eusavit. Sed ut institutam narrationem ejus operum summatim persequamur c non enim puto a me exigi, ut singula in iis contenta quod infinitum esset , commemorem nori

mediocri in pretio habentur , quae ad Sax li salsam pertinent. Haud longe ab ea via , qua itur ad montem Zibium , qui ei in dUtione vitinensium Dueis, collix exurgit millis circiter passuum ab oppido Saxolo distans , in cujus summo planities se se explieat ialatitudinem pedum circiter septuaginta quin

86쪽

VALLIS NER Uaque late vasta , ut quae herbis omnibus ea ret , nihilque nisi lapides Sc coenum aridum colore cinereo ostentat. In hac planitie par vus tumulus erigitur in altitudinem pedum

trium, iisdemque lapidibus di luto formatus; isque in medio se se aperit, hiansque crate rem essicit , cujus os duos circiter pedes in longitudinem patet. Hic illud proprie continetur , quod physicos allicit, di vel a Plinii temporibus ab loco famam secit. Namque

craterem hunc usque sere ad os materia rein plet soluti coeni per similis . coloria ad nigrum vergentis perpetuo aestuans ta murmurans , quaeque inter aestuanduin multiplices bullasessicit mox disrumpendas. Iniqrdam vero ser

vescit validius, sic ut intra crateris hiatum contineri non possit, sed excedens hae illae passim dilabatur. Intus & in illo ipso, quem diximus , avo , lapides multi, & variis in dis commixti simul ta confusi volvuntur , in quibus Sc marchasitae observat adi sunt , sicque inter eos Iutum cum aqua pervolvitur, Ian quam e subterraneo specu foras per interca

87쪽

λNTONI Ugmadines Sc rimas in lucem & adspectum extaret. Hos lapides, si quando gurges vehementius exaestuat, magna vi atque impetu. arumi, & longe projicit ad multos pedes equibus eructationibus plerumque fragor , fi mus, & flamma nonnunquam adiunguntur ἀ Aeeanis petroseo haec aliaque hujusmodi tr hiat Vallisitorius , cujus in aqua clara di limpida innatantis haud mediocrem ibi copiara collegit. Gusmanus Galeatius vir physica doctrina praecellentissimus, qui haec ipsa loca postea invisit, non petrotium esse judicavit , Ad bitumen , quod cum aqua admoJum tar-hida atq- obscura , contra ac viderat Va Iisaerius, hae illac dissiliebat r . Ceteriuri Vallisuerius non hune modo , sed & alios pe-xolei sontes indicavit, de quibus cum dia veret, alia multa in iisdem locis extantia squae coterorum observatorum oculos effugθ-rant , exposuit. Non haec tamen cetoraque quae ad divorsarum aquarum naturam ex

minandam indicandamque & secit & seripsit.

88쪽

cum percuriosus peregrinaretur in Patavinis . Mutinensibus , ceterisque Vicinis montibus , politius a se fuisse limata affirmat. Res est operosa, & hominis perdiligentis, Se in ch mia exercitatissimi, quae ad aquarum examen , seu ut vocant, analysim pertinet, quam physicae partem si leviter tetigit Vallisnerius, in eo quidem se maximam percepisse laudem arbitrabatur , quod non unius, sed universorum sontium veram originem rerum natu Talium studiosis nota indicaverit modo, sed certissimis argumentis probaverit . Vetus Opimmio erat sonio omnos ex imbribus M lusis vivibus originem ducere , de qua Aristotelea satis multa ad ipsam consutandam exposuit. Visus est eam renovasse Vitruvius, sed illius veritas latuit multis saeculis in occulto , quod unius Aristotelis auctoritas in omni re phy-4ica valeret. Ut coepero philosophi servita Aristotelicorum jugum a cervicibus dejiceret, sibi utendum esse observationibus ti experientia in sontium origine quaerenda putae runt , Sc Petrus Perrea ultius prae ceteris , E hro sermone Gallico conscripto , multis. ram.

tionibus probavit sontes ta fiumina a. pluvii a

89쪽

ANTONIUS Uveisque aquis caussam habere. Si nihil aliua egisset Vallisne ius, nisi ut rom hanc notam faceret Italis suis , magnas ei gratias agi paeerat ; sed tot argumentis hanc sententiam confirmavit, tot scriptis illustravit, tot dissi- eultatibus liberavit, ut cum de physica bene mereret . ad inventoris gloriam aspiraro viJeretur . Platonis . Aristotelis Epicuri . Cartesii, aliorumque jampridem erant explosae sententiae; sed magnum jus disputandi i habere videbantur , qui aquam a mari adsonios deducobant. Siquidem sentes aliqui,

aestuant5 mari, effluunt, recedente . decre scunt, alii, qui prope maro sunt, ut Sc putei, magnam vim aquae salsae confinent

at alia plurima argumenta, quae ab hujus sententiae propugnatoribus afforri solent, praetermittam . Qui huic adversantur , aiunt rMvissimos aut nullox esse sentes iis in locis . in quibus pluviae raro decidunt, ut in Aegy' pro interiori, Africa , 8c Peruviana regi ne a fluvios omnes plurimum augeri, Sc late sampos omnes inundare , cum imbres sunt maximi, nivesque solis aut ventorum cal ea iabito solvuntur , contra vero eosdς

90쪽

VALLIS NE RIUS nuaui Sc ferme arescare , quando nullae aut rarae suat pluviae; non posse aquam ex inseriore terrae loco ad summa montis cacu, mina extolli, neque e salsa in dulcem comverti . considerantique montium structuram manifestum fieri ad conservandas, deducendasque pluvias ac niveas aquas eamdem Orportunam atque idoneam esse. Ex ipsa quoque organica. ut loquuntur , terrae structura , & quadam serie Sc colligatione montium probabilis ratio asserri potest, cur in qu busdam insulis, & vel in iis, ubi nequ

pluit neque ulli exterius apparent molites Sc vel in ipso mari aquae dulcis fontes eruntis. pant , ad quod consirmandum argumentum plurimum Valliseerius facere putat subterranea flumina , inter quae maxime celebrantur Mutinensia, quibus caussam dare vicinos montes , contentasque in iis aquas minime dubitari posse aflirmat. Calculo inito, statuit non plus aquae ad mare quotannis redire , quam quolde caelo pluit, quae & alia hujusmodi pluribus persequitur. quod ei propositum erat, sua non modo confirmare rationibus 8c argumentis, sed etiam resutare contraria . Pl

SEARCH

MENU NAVIGATION