Jesus infans. Eclogæ Joannis Baptistæ Modolini canonici ecclesiæ Cenetensis ad Aloysium, et Hieronymum Petri Contareni equitis, et d. Marci procuratoris filios

발행: 1786년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Ranarumve refer pugnam cum muribus, atque Suspensa totam virga percurre tabella,

Quam stolidae vendas descriptam postea Plebi, Vel lessum facies, vel cantes Ocyma Vernis.

MORES IN PEIUS MUTATI EX ALIQUORUM PRAESERTIM STULTA SAPIENTIA.

CARMEN VIII. LUrea, quae primi vixerunt Saecla Parentes Intonsi, sine lege probi, dum corpora Palmae Vestibant soliis, & mensam bacca parabat ,

Contusumque olus , & Ciceris cum sale catinum , Excepit mutata aetas argentea , cui mox

Ferrea successit, semper peioribus annis. Non pravi influxus Caeli, adspectusque maligni Stellarum, quod blanda Venus non temperet iram Martis, vel bilem Saturni Iupiter atram Fecere, ut Terras vis, fraudes, ira, libido Et quodcumque malum teneat, peioraque semper Tempora praeteritis, nec sit medicabilis ulla Dira lues dextra, redeant nisi saecula Pyrrhae. Hoc nostri faciunt vitiata ex indole mores. Quid non audemus Vel quae latuere priorem , Crimina; num possunt haec ipsa latere recentem Argillam ' Cui res etenim sua tuta, decusque, Et quam non maculant dolus, & mendacia linguam Quae tam Sancta fides, aut quae socialia aura Foedere amicitiae coniuncta , aut sanguine ab ipso, Quae foveat cognatus amor, pudibundaque honestas ξCaelum ipsum petimus, trutinaque arcana deorum

52쪽

Pensamus nostra, Casum, Fatumque tuentes . Ut libet, atque Deum metiri homo tantulus audet. Saepe tamen stimulis scelerum mens conscia torquet: Tune est Relligio figmentum, & fabula manes: Spiritus ex aura tenui evanescit in auram; Intimus interea sensus licet ipse recurset, Et contra clamet natura, & provida rerum, Non nisi mens divina, atque insita cura futuri, Spesque, Fidesque animis, quas frustra evellere tentat Callida quaecumque exquirat sapientia fallax. Haec toto nondum spoliatam lumine mentem Sollicitant primum , caligine postea circum offusa obruit improbitas, sequiturque fidelis Egredientem animam usque ad pulvinaria culpa. Haec nonnullorum vita est, & secta vocatur, Quae vivit nullis agitata tumultibus; haud iam , Quod visi Lemures, aut voX audita per umbras, Quae terrere solent, vetula narrante, puellas: Neve quod exutae, Verporum corpore in altum Umbrae dicantur iactari, ut in aere sollis, Quod stolidi credunt Recutiti, & ferre quietem Delatam Solymis glebam, morientis in ore . Sed neque quod lapsum prostravit ab aethere fulgur Multa hominum capita, aut nebula seges usta, vel arva Grandine depopulata , luesque cadavera passim Congerat in loculos, sessis a pondere vespis. Haec rerum casus, lusus compaginis: iram Nequaquam monstrant Superum peiora minantum. Scilicet hi terrae securi vivere gaudent Vitam, nec quaerunt mortalia facta: quietos Turbarent: aliter Divum Genus aerumnosum: elestes ipsi tantum Caelestia curant. O curvae in terras animae, sapientia quarum , Stultitia est, dc inania propugnacula morum

D 3 At vos

53쪽

At vos tam dociles nostrae quicumque Camena: Aures porrigitis, quorum prudentia puros Μentibus instillat latices , & cuncta moveri Creditis arbitrio Superum, nec Fata probantur, Nec casus, quibus improbitas malefacta tuetur, Aut ridet; semper placitis haerete vetustis, Nec placeant nova, quae blande deponit in aure

Lingua, suae ut possit Socios adiungere Seetae, Credula quae metuit dum dici, incredula vivit

54쪽

E LEGI A Ι-

SAEpe quod invisus, nullisque utaris amicis, Crispe, doles: tanti es Tu tibi caussa mali Iam linguam moderare tuam, mitescere disce, Atque usus blandos indue, & ingenium. Pronus ad obsequium , nec parcus laudibus esto: His etenim facile conciliatur amor. Excusa mentem, nequeas si facta, minusiue Per te iacturae tunc patietur honos . Iugera miIle aliquis iactet, granaria possint Quae replere decem, mustaque mille Lacus; Colligat hic quamvis, uni quod lassicit anno; Indulge huic, vacuis pascere imaginibus. Addat, & excipio menta umbras praeter amicos; Illa satis quamquam vix solet esse Suis; Lautitiam Domini lauda , sortemque Clientum , meis habet instructos tanta culina socos. Indutos Trabea Maiores , Signaque longa Decurtata manu, nigraque facta die ostendant alii: mireris credulus; etsi Alterius fuerint haec decus emta domus. Et Studia, & mores aetatum disce ς molesta Nec sit cum Senibus garrula lingua Senis zTempora laudanti quae praeteriere, libcnter obsequere : obsequium servat amicitiam . Si iuvenes inter versere, senilia vita: Nam gravitas isti non foret apta loco.

Pallorem lauda , Μatri si pallida Nata est: Si iusta, in susco forma colore placetia

55쪽

Si rubor in vultu , quamvis sit rufa Puella . Dic roseam : hinc veniet gratia multa Tibi. De torti vergunt oculi: Tu dicito Paetam :Creditur, adde etiam, paeta fuisse Venus.

Ne tamen incrustes vas, ut dicatur avarus Frugi, vel fures ingeniosa Cohors: Invertas nec virtutes: Nam nomine honesti Dicere, quod turpe est, ευγα,ελια vetat: Dumque volo τραυλον, ne credas velle Gnathonem: Finibus est virtus constituenda suis.

IN IUSTA QUERELA EST: HoΜINES SEMPER FACTOS ESSE PEIORES. AD PONTICU Μ

ULtima quid quereris; falsum est nam , Pontice

Humanum semper Saecla tulisse Genus . Rut vita est eadem, aut melioribus utimur annis, Et nisi facta minor, non tamen aucta lues. Perlege, si cupis, aetatum monumenta priorum: Quae monumenta legas, improbitatis erunt. Laestrigonum seritas nota est, & nota Cyclopum, Membraque fraterna dilacerata manu. olla Thyesteae dedit argumenta Cothurnis Caenae, totque malis conscelerata Domus: Et dubiae Soboles, Thalami violataque honestas, Ac temerata fides, est ea culpa vetus.

Longa fuit semper Privignis vita Novercae, Grata Socrus Nuribus, blandaque nulla fuit, a Peius

56쪽

Morosique Senes , querulique , procaxque Iuventa , Saepe etiam vetitis tacta cupidinibus. Iam merx venalis fuerat sub sornice & olim, Et, quae lodicem foeda locabat, Anus: Utque Cacus rapuit Tauros, & clausit in antro, Herculea Clava mox cecidisse, leges. Sustulit Alcides furem, non furta; nequibant Furta prius doetie dedicisse manus. Et tonitru , & sulgur celsas sternentia turres , Et quae replerunt sanguine bella vias,

Ac motus Terrae, eversasque tremoribus Urbes, Et quae ruderibus corpora tecta jacent, Aut fatum, aut casum , non Divum tela, vetustis Temporibus, pariter qui docuisset, erat. Lapsus ut occiduum postquam Sol Vespere in aequor, Semper ab Eois mane resurgit aquis; Sic vice perpetua rerum idem vertitur ordo, Et quae contingunt nunc, cecidere prius. Pontice, non iustas ergo dimitte querelas: Qualis Posteritas, ante fuere Patres.

QUOD SIS, ESSE VELIS, NIHILQUE MALIS. AD GALLUM

ELEGIA III. me nunquam, miraris, Galle, querelas, Tristitiae in vultu signa nec esse meo: Dumque colo Superos, nequaquam poscere ab ipsis, Ut mihi crescat ager, crescat & arca simul . Disce, quid hoc faciat: non latis finibus arva , Non immensa seges, plena nec arca iacit. Hoc Diuitigod by Corale

57쪽

Hoc animus praestat, qui scit, quae possit et, uti, Contentusque suis, non aliena cupit. Quod sis, esse velis: satis est: nihil amplius opta:

Ambo tunc erimus conditione pares.

Non ego divitias, nec magna Palatia posco: Suffcit ad vitam, quod mihi sorte datum. Est satis ampla domus, modica est, & munda supellex ,

Nec laedit teneras aspera mappa manus .

Par opibus mensa est, paucosiue admittit amicos , Non Umbras, eadem pergat ut esse mihi. Non Coquus a Gallis venit, qui condiat escas, Fallat & ancipitem nomine saepe gulam. Non queror in mensa, Perdix nisi sit, vel Alaudae et Sat Caro , cum bubula , tunc vitulina sapit. Saepe columbini concludunt prandia pulli, Et dare quae tempus, poma, nucesque , solet. Dum venit Autumnus , capti adsunt vespere turdi,

Vel quae rete aliae tunc capiuntur aves .

Est mihi Verna Coquus, primis instructus ab annis , Qui simplex, mensa simpliciore placet.

Condimenta cibos non mutant: ipsa cohortis Iam Gallina sapit cocta cohortis avem. Non redolet Silvam, nec rubro eXuta colore Cernitur, in Coenam si mihi Perna datur. Non venit externis maguo Liquor emtus ab oris 2 Apta sat in nostro nascitur uva solo ἀEst Ancilla, domus custos fidissima: rugae Credere suspeetam , canitiesque vetant ἀUrbis si taedet; non longe dissita ab Urbe, Villula mutata taedia sede levat. Ad latus AEdicula est, superis effundere mecum , Quo colle Ra solet rustica Turba preces . Iugera laeta iacent circum, collesque coronant:

Vitibus haec Tellus, frugibus illa valet. Vae

58쪽

Ista satis nobis: non ultra tendere fines, optamus: Proavis ista suere satis Sie felix Ego, securus confinia quantum Porrigat, aut auri congerat Antigonus, Qui seri sub flada, Populo ridente, lacerna Foedius in mensam sinciput ipse domum. Nec laudo Hermogenem, cui non Patrimonia magna Suffciunt: maior semper & ingluvies. Sit modus in votis: poteris sic esse beatus:

Nec sis Hermogenes, Galle, nec Antigonus.

59쪽

C. I9 v. zo. Cappellae C. 28 v. 33. Divae IN CARC. 43 v. 2. Gnatho ecce C. 43 v. 23. Quae Chalybi C. 43 v. I9. Surgit C. 47 v. 9. lucerna

CORRIGE

Capellae Dirae

Ecce Gnatho Cum Chalybe haec Surgis

lacerna

Siqua oculis latuere, aequi vos parcite Amici. Duiligoo by Cooste

is la

SEARCH

MENU NAVIGATION