Jesus infans. Eclogæ Joannis Baptistæ Modolini canonici ecclesiæ Cenetensis ad Aloysium, et Hieronymum Petri Contareni equitis, et d. Marci procuratoris filios

발행: 1786년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Cur tam degeneres nostra hac aetate Nepotes Tantorum Heroum vivunt ' Vitiata Propago , Aleinoi genus, & blandae Sirenis alumni, Inflati solles, altum per inane volantes :Sique latus pungas, solum vapor exit, & aer. Quae genuit semper scdeunda Gnathonica Secta Discipulos, Socios Μensarum, ut Corporis umbram, Assentatores opulentum fecit eosdem. Horum aliquis Ditem venatur, & arripit: Eius

Tunc studia, & mores oculo rimatur acuto,

Ut proclivem animum, fraeno quocumque solutum Praecipitem urgeat, ac misere premat usque volentem. Alea delectat, totamque insumere noctem, Vix ortu revocante ad pulvinaria Solis: Alea sola decet generoso e sanguine cretos,

Et nox insomnis: stertat Plebecula nocte, Atque die vigilet, servili nata labori. Nunc fortuna tibi, quod captes, sinciput osteri. Si fugit, incassum tentes : occasio calva . Cui sua sorma placet, facies nec turpis, at inter Portat onus scapulas, tamen in se desipit uno, Caesariem propter flavam, intortosque capillos: Ut tumet in cauda, caudam sed, flectit ad imos Lumina dum talos , didicit demittere Pavo ;Ο cuius, clamatque Gnatho, quaecumque Puella Exoptet Τhalamum i Cypriis te pulcher in hortis Formosae genuit Veneri commixtus Adonis , Et Charites stravere thorum, pavitque Venustas. Inde caput leve ridendum plus praebet amicis , Μollitie , cultu , lingua , quam culmine dorsi. Parva quidem sunt ista: etiam Iethalia plenis Novit Adulator Cyathis miscere venena , Quae genus humanum, divinae particulam Aurae, In fera Bruta statim vertunt, ut pocula Circes

42쪽

Ferveat huic sanguis , facilisque ebulliat ira: Ecce Gnatho accedit: Generoso in pectore servet Sanguis , nec patitur, si qua est quae vocula laedat: Ultio digna viror tacitus fert verbera Asellus. In Venerem si quis pronus; Socialia iura Virgineus pudor, ac Thalami violatur honestas,

Nec decus, aut lex est, assentatore magistro,

Qui vitium pingit virtutis imagine, & ornat, Quod turpe est , ac dulci miscet toxica potu. Si bibis incautus paulatim bellua fies. Ergo qui sapit, ac vult esse imitator Avorum; Adsentatorem vitet cane prius, & angue.

CARMEN III tus ad Hesperium vergebant Plaustra Bootae, Cumque quiescebant stertentibus arva colonis: Ipse manu Chalybis tractans, & sorcipe massam, Cyclopes stimulat properantes, Lemnius Heros.

Nempe opus extruitur , Siculis non ante caminis

Egressum: Pandora est, cui partem omnia de se Numina donarunt: speciem Cytheraea , Minerva Consilium , Iunoque decus, modulamen Apollo , Quae Chalybi commixta Deus facit esse Puellam. Protinus ante Iovem stetit haec nova Forma , PaterquLaudat opus, iussitque suam dehinc esse Μinistram , Solamenque hominum simul, & munimen honesti. Sed postquam vetitos audax clam detulit ignes

Iapetides Terris: iratus Iupiter hujus In gremio posuit fatalem Virginis Urnam,

43쪽

oppletamque malis clausit, quae funderet ipsa

In genus humanum. Tunc quae pulcherrima , Divum Muneribus suit, ac vitae tutela beatae, Postea deformis lacta est, & origo malorum .

Ista est, fidia sub imagine forma

Pandorat: ista fuit, quo tempore floruit aetas Aurea , deliciae Terrae, rectique satelles . Ipsa etenim thalamos nullo custode pudicos Servabat, tutosque etiam sine sepibus agros: Neve Viatori nummos rapuisse latrones

Audieras, tardaeque annos Aconita Novercae. Turpe erat, esse magis, pravos quam turpe videri. Nec leges, hic Amor communis regula morum Tunc erat, unde tenet stabilem Concordia nexum. Hic mutatus Amor, mores corrupit honestos, In plures versus formas, velut alter ab Antro,

Iam vinclis liber, Proteus: Arpia, vel anguis, Nunc Leo, nunc vulpes exit, Sirenue dolosa . Hinc vivacis Avi dolor, & prolata Nepoti Spes clausas reserare Arcas, auroque potiri, Cui mens intenta est, neglecto sanguine , & Aris , Ad quas pro longa simulat vovisse salute, Non tacitis etiam precibus, mentitaque lingua est. Hie Amor, ut turpi det turpia pabula flammae, Nil veritus sancti socialia scedera lecti, Molitur violare thoros, & pignora miscet. Hinc animi pestes , hinc pax sublata domorum, Hinc odia, & caedes, hinc corda tumentia fastu. O utinam, Pandora, Chalybs aut hactenus esses

Vel non Urna Tibi , vel semper clausa fuisset

44쪽

IN MEDIOCRITATE FACILIOR TRANQUILLITAS.

C.,RΜEN IV. NEmpe quod in patinis soleat coenare novenis Gallus, ubi effertur, quidquid gula somniat ante, Perna Apri, pullus Perdicis, & Anseris exta, Vel Mullus bilibris, Scarus, aut peregrina Lagois , Tubera quae cumulant, & condimenta ministrant, Quae Coquus attulerat Thuscis devectus ab oris, Et quod dives agris, positisque in thenora nummis, Μensa quibus possit semper tam lauta parari; Anne putas, illum digito contingere Caelum

Aut his , aut aliis, quae Sors dat caeca frequenter Μuneribus, clavo nequaquam fixa trabali est Prosperitas : saepe ut non tristis nocte recumbat, Vel totam vigilet, vel crudo pectore saltem Surgat. Cum intus pungunt, virtute relicta , Quae posita in medio servatur, aquasque tumentes Evitat, secumque alio fert ipsa quietem. Exstimulant animum Praetexta, & sella curulis,

Tota unde elatum miretur turba, forumque :Primo mane thoro surgis; ne forte Potentum

Liminibus P prior adsit quis. Tunc ianitor is heus Tu :ἡ Si dominum; dormit tamen Atria longa patescunt. Est honor, admitti, soribusque adstare Cubicli. Sed quae spes isthinc ξ Populi Suprema voluntas Illius in manibus: donat, tollitque curule, Cui vult ipse, decus. Sed spes plerumque fefellit.

Sis Praetor, Consulque : putas requiescere curas 'Nil minus: anxietas ipso cum munere crescit. Vivere privatis contentus finibus, extra

Nolle lares regimen, Populo neque scribere leges, Di iligod by Cooste

45쪽

Res magis est optanda: Quies hic tuta , nee ulli Subdita naufragio: Spirat nam lenior aura. Cui frugum satis est , uno quod colligit anno, Atque novo replere lacus & dolia Vino, Consumto veteri, potuit, nec tota sit Arca Exhausta interea dolet his natura negatis Hic felix. Non qui decies sua iugera mille Possideat , semperque alio ditescat ab auro.

Cum re crescit amor rerum, nec avara cupido

Cessat, sat nunquam saturata, ut ab ignibus ignes. Frigida deposcit correptus pocula morbo Hydrops , plura haurit, magis aestuat ille: tumescit Albus aqualiculus, nec venis pellitur ardor , Hic nisi rumpatur medius, fugiatque per auras E pulmone Anima: haec solum medicina valebit. Vos precor, o Superi, qui vestro sata movetis Arbitrio, & Sors, quam vultis, mortalibus exit, Ne date vestra nimis larga mihi munera lance , Nec nimis angusta. Sic , fines inter utrosque, Non Croesi extollar , non Iri sorte iacebo.

DIOGENES IN DOLIO INEPTE SE IACTAT SUA SORTE CONTENTUM.

CARΜEN V. tane sorma hominis ' nostras an venit in oras Simius ex illis, nutrit quos Indica tellus, Sic homini similes vultu, genus esset ut anceps, Et cicures tandem vix facti, ad tympana saltant' Hi Diuitigoo by Cooste

46쪽

Hic Cynicus postquam derisit pulchra Platonis

Dogmata, & excultos usus, & splendida magnae ornamenta domus, & lautae fercula mensae; Urbem percurrit, sulgente Sole , lucerna :- Quaero hominem V clamat, vocemque repercutit aer. Dolium habet pro tecto, vestis trita lacerna est, Ac sordes inter quacumque hic vescitur esca. Non toral, aut mappam poscit: Nam mappa, toratque Foeda Iacerna ipsa est, Cochleare, & surcula adunci Sunt digiti: Solem nil praeter, & aera quaerit. Magnus Alexander, quem rumor traxerat illuc, Ad Cynicum venit, vestes aurumque , misertus, offert: ille aurum, vestesque recusat, & orat , Solum cara sibi impediat ne lumina Solis Corpore, Pygmaeus quamvis: sua munera secum

Rex ferat, atque sua jactat se sorte beatum , Donaque despiciens Regis , Regemque , superbit, Ipse quod Eoi Victorem vicerit Orbis .

O Pueri circum ringenti accurrite sanna, Aut digitis Asini erectas imitantibus aures. Ut quid tanta Deus tam larga munera Iance Effudit nobis Z Cur numquam Terra noverca In gremio tenuit semen ξ Sed frugibus arva Flavescunt, laetaque nitent in vite racemi Cur pecus in stabulis crescit, cur aera pennis

Findit avis, mare pisces , & Conchylia pascit, Vellera dant pecudes, & serica stamina bombix Ista hic contemptor Superum , Terraeque, marisque Despieit & ridet. Sophos iste docenda iuventus ,

Contractura luem, accedat, male olentis ab Ore, Fomite desidiae, corruptelaque bonorum . Eia agite , o Pueri, cur vos non melitis Omnes

In Caput istius P Sic fas purgare bidental. Et vos Agrestes, simplex, non sordida vitaQuos

47쪽

Quos iuvat, ac mores in quos induxit honestas, Vel monitoris Avi, vel sedula cura Parentum; Frigore si sorte extinctum, morbove jacentem Invenietis humi; Corium tunc demite , & illud, More lupi, occidit si quando Villicus ullum , Impletum palea, Pagi per compita ovantes, Ferte: dabit totus vobis munuscula Pagus.

NOVENDIALE HERACLITI ΜANIBUS A MAELANCHOLICORUM COETU CELEBRATUM.

QVid sibi vult murmur reboat quid fletibus altis

Alta Specus, ranarum instar dum proximus imber Scilicet illorum locus hic solet esse recessus, Atra quibus circum serpit praecordia bilis, Et facilis questus, nec amant, nisi flebile carmen. Tristitiae quaeris si caussam; male concoquit escasDum stomachus, nigri ascendunt cum bile vapores. Horum hominum turba illic est collecta, facitque Sacrum Heracliti lugubre , Novemquediale Manibus, & nigrae pecudes maehantur , & ater In pateris liquor est , ardetque bitumen in aris. Delapso e Caelo Simulacrum fulmine ploratrictum Heracliti: vultus sine imagine trunco Avulsus iacet, & factum, Sophos ante , bidental. Debita tristitiae poena est, ac vindicis irae

Caelicolum: moerentem animum aversatur, amatque

Laeta Deus . Tales quid opus fudisse querelas, Et mortale Genus tanto temerare ululatu ZInsani certe est, defixa revolvere Fata, Velle, Di iligod by Gorale

48쪽

Velle , Deum passim , seriemque invertere Rerum Ver ut ab aestate , autumno sic truditur aestas, Nec sudum, aut pluviae semper, sed tempora certa Mutantur vice. Quid desperamus ξ meliora Succedent, Superis circumvolventibus orbem ,

Atlanti impositum, ut Regio subterque, superque, Quae posita est, caleat non solum, & fulgida fiat;

Verum ut stellarum adspeetus mutetur , & una Sors hominum; semper nec laeta, nec aspera semper. Splendet in humanis divina Potentia rebus .

Numquid facta Deum audet homunculus, umbra , cinisque Questubus insimulare suis, demissa facitque Audacem susca a facie per pectora barba,

Impexumque Caput, tinearum ac pabula vestis, Et superindutum , doctrinae insignia vanae, Palliolum Θ Cum veste animus sordescit, & intus Esse monet, peredunt qui pectus triste , vapores. Flebilis ergo abeat nigrum Heraclitus ad Orcum, Summanique loco praesit pallentibus Umbris, Sedes digna Viro. Democritus exeat Oris

Laetus ab Elysiis, secum risumque , iocosque Asserat in Terras, multo iucundior hospes, Nostraque, ab alterius stultis turbata querelis, Pectora sestivo melius deliniet ore.

49쪽

AD DAMASIPPUM , QUI VENDITIS AGRIS MERCATURAE CAUSSA, NAUFRAGIUM FECIT.

CARMEN VII. DEbebas satis, ut te, Damasippe , tabella

Depuctum ferres, peteres & naufragus assem, utri non contentus , dederant quas arva colenti , Frugibus, & spreto telluris scenore , pectus Findere remigio tumidae ausus es Amphytrites , Nil dubitans animam fallaci credere Ponto. Non menti subiit, dum praedia vendis, & auri, Collecti ex istis, multos seponis acervos , Trans mare quos portes, velis, ac remige naVi Instructa; esse Noti rabiem, Boreaeque furentis, Nimbosasque Hyadas , quibus unda dehiscit , & altos Tollitur in montes, latoque minatur hiatu ZNec nosti Scopulos, ad quos tam saepe natantes Apparent fractae sinuoso in gurgite puppes tDebuerant casus aliorum , & fata docere, Quos vix servatos tabula, proiecit in oras Ipsa unda, ingluvies spoliorum, nota Tabella Quos alit, & populo ostenditi per compita pictos. Nequicquam Terris prudens Deus abscidit aequor: Ut suus esset cuique locus , nec Regna natantum Terrigenae appeterent, aut Delphin curreret arva: Utque alas avibus tribuit, quibus aera findant, Sic dedit & pisci pinnas, quibus innatet undis. Non homini dedit: ut solidae seret incola terrae. Servavere illi intacta confinia lege: Solum homines audax, & avara Cupido coegit N on aditus tentare suos, pelagusque negatum . UltODi ilired by Gooste

50쪽

Ultorum semis iram, Damasippe, Deorum, Cui iuveni effudit largo sua munera cornu Copia: sed postquam venundata Praedia, & aurum

Τranslatum pelago , fieres ut ditior emtis Mercibus, unda omnes momento absorbuit horae: Utque diu in selix; nondum toto aere cassum , Impulsu undarum jacuisti in litore corpus.

Neptuni insidiis persaepe petitus ,Ulysses

Naufragium secit; tamen hic sua Regna recepit, Quae tenuere Proci, sperato scedere Iecsti. Invitum sed enim ad naves traxere Pelasgi

Coniugis amplexu , ac telluris amore retentum.

Non ea te Fata expectant, quem prava cupido Lucri iam ditem iussit mutare volentem Faenore cum pelagi glebarum scenora, & agri Sunt domini alterius, quibus hic non gaudet in emtis. O utinam Caecus ; ne non tua dolia Musta Iam tua spectares implere, nec horrea fruges. Attamen audires petulantis diet a popelli, Qui te, sponte tua deiectum, exsibilat ore: Nec grex, quem vestit socialis bardocucullus, Te comitem feret, & baculo tibi demetet ollam; Si quando miserata tuam plebecula sortem, Porriget haec obolum, lucem, pacemque precanti Defunctorum animis, tersis ut sordibus, ipsis Detur in Elysiis tandem requiescere Campis. o Damasippe miser, vix infortunia cujus Paucos hic tangunt, & caetera turba cachinnis

Excipit, ac ridet poscentem frustat Quid ergo Iam fuerat melius tumidis periisse sub undis, Quam tantis superesse malis: ignota require Moenia, vel potius pagos, aliosque Colonos, Qui tibi si misero nolint succurrere; victum Arte alia quaeras, talis, teretique fritillo , D L RDCiuiliam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION