Oratio in theatro Collegii Regalis Medicorum Londinensis, ex Harveii instituto, habita die Octob. XVIII, an. M.DCC.XCVII

발행: 1797년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

mitibus praestans LINACRI ingenium coerceri nequivit, sed Italiam se contulit, celeberrimum, solumque in isto aevo, bonarum artium disciplinarumque domicilium. Quanta illic ingenii celebritate inter doctissimos viros versatus fuerit, ex hoc satis liquet, quod dignus haberetur, quem in intimam suam familiaritatem illustrissi

lia redux omnes artes ac disciplinas, quibus tum Italia eminebat, sinu suo deportavit, quas postea in Patriam effundendo effecit, ut, posthabitis istius aevi scholasticis ineptiis, sui tandem ad Graecarum literarum studium et ad antiquorum imitationem, in quas ipse res felicissime

incubuerat, animos adverterent. Atque haec OXonis dum moliebatur, adeo fama ejus innotuit, ut ab HΕΝ-R1co VII'', Rege, in aulam accersitus esset, studiisque ARΤHUR1, Walliae Principis, praepositus. Ad quod quidem munus fungendum quod maxime idoneus esset, quod, doctissimus licet, ad clementa tamen doctrinae

se submittere non recusaret, Grammaticae rudimenta,

quae postea in lucem edidit, abunde testantur. Annon igitur jure nobis medicis superbiam licet sumere, quod talis in humanioribus literis colendis et PromoVCndiS, quod inter eos, qui ingenua studia in hanc insulam importaverint, princeps, esset Μedicus λIn ipsa porro Medicina promOVenda LINA CRUΜ nos qualem esse gloriamur l Νimirum in hac arte, non minus quam in re literaria, Primas tenuit; Medicinam,

12쪽

non minus quam Graecas Latinasque literas, egregie fovit. In aulam ab HENR1co VII ' accersitum, studiisque ARΤΗURI, Walliae Principis, praepositum esse L1NACRUΜ, modo diXi; non autem ea solum de causa accersitus est, ut animum Principis optimis studiis informaret, Verum etiam Ut corporis ejus sanitati prospiceret; hoc etiam medico utebantur et Rex ipse, ipsiusque in Regno successor, HENRicus VIIIJ' . Pluribus non opus esse duco, ut ostendam summum in arte sua habitum esse LINA CRUΜ. Ad ea Propero, qUM in

artis Commodum et incrementum fecerit. Nascente eo, Medicina, ut Caeterae artOS, parum honeste Colebatur, barbariemque temporum istorum redolebat. Graecorum medicorum scripta Vel ignota manebant, vel

neglecta. Vidit haec LINA CRUs, indolemque eximiam qua pollebat, Graecarum Latinarumque literarum scientiam qua excellebat, ad j a Centem artem erigendam direXit. HIPPOCRATΕΜ et GALENU Μ, duces in Medicina optimos de istis temporibus loquor sed paucissimis notos, ipse omni studio evolvendo illustre se exemplum praestitit; et, quo aliis ad hos auctores accessiis patentior fieret, plures GALENI libros, mira elegantia in Latinum sermonem versos, utque de illis aiebat ERAsMUs, melius Latine loquenteS, quam antea Graece loquebantur,'' in publicum emisit. Quo insuper in Academiis auspicatius ars nostra Coleretur, ad ipsosque artis fontes et Graecarum literarum CognitiO-

13쪽

nem Medicinae studiosi accederent, Praeled hiones instituit Oxoniae duas, Cantabrigiae unam, in quibus obeundis

ad Praeled horum ossicium pertinere voluit, ut HIPPOCRATEΜ et GALENUΜ elucidarent. Magna sunt haec ;majora restant. Saeculo namque isto Medicina ab indignis exercebatur; a monachis scilicet et circulatoribus, qui nullis disciplinis imbuti, nullo magistro usi, temere, lucri faciendi Causa, in hanC artem involarant. Inde in summum saepe vitae discrimen adducti, qui leviter aegrotabant, nec minus timendum fuit a remedio, quam a morbo. HaeC Cum animadVCriorOt LINA CRUS,

fortunam civium suorum ploravit ; ploravit artona nobilem, quae, ad hominum dolores miseriasque mitigandos nata, per inscitiam et improbitatem ad acuendos potius erat Conversa. Quibus malis ut aliquando ob viam iret, omnem gratiam, qua Plurima apud HENRI-cu Μ Vm''' et WoLsAEUΜ valebat, ad Collegium hoc fundandum contulit: cui Collegio in indoctos et circulatores inquirendi, eosque de artis CXCrCitation depellendi, permissa est potestas. Quippe existimavit neque ea res falsum illum habuit in sic demum essed hum iri, ut

nemini impune liceret in medendi provinciam irrumpere, ut haec provincia probis peritisque viris solis demandaretur, utque arti dignitas et auctoritas redirent suae. Quod ejus factum vix satis efferre possiamia S, qui, QUO Principum favore alii ad honores, alii ad divitias acquirendas, alii ad necessariorum Commoda promoVenda

14쪽

utuntur, eo omni ad artem suam augendam et honestandam est usus. Neque hic substitit beneficus I 1NΑ-CRI animuS : moriens enim novo huic sodalitio domum suam, in qUam Convenire consueVerat, testamento lega-

. vit. Nos igitur, LINACRE, arctissime tibi devinxisti. Dumque, Una cum doctrinae amantibus, Ubicunque fuerint, omnibus, literae quantum tibi debeant agnoscimus, ob Medicinam instauratam et honestatam studio quodam nostro memoriam tui prosequemur. Te Latinarum literarum doctissimum, Te Graecarum studii in hac insula auctorem et patronum, Te Grammaticum, suspiciemus; Te Medicum, Te RoΜULUΜ nostrum, V CrabimUr. Jamque videor mihi amplum dicendi ingressis esse Campum, qUOt enim omni praeconio dignos Collegium hoc Linacrinum in suum numerum ascribit i Quorum primum fas sit Commemorare illum, qui LINA CRUΜmonumento donavit, et in quem LINA CRUs suum literariam amorem, suam erga Collegium benevolentiam videtur transfudisse, CAIUΜ. Mirum equidem in modum utriusque et ingenium, et disciplina, et Vitae ratio, Consentiunt. Pueritiam suam optimis, quibus potuit, studiis aluit L1NACRus P Suam aluit et CAI Us. Exacta Pueritia, quo adolescentiam severioribus firmaret disciplinis, Oxoniam se contulit L1NACRUs Θ Exacta pueritia, eodem Plane Consilio, Cantabrigiam se contulit CA ius. Studiorum cursu in Academia Pera sto, gra-

15쪽

dibusque susceptis, Italas artes ac disciplinas percipiendi

causa, peregre abiit LINA CRUS λ Eadem emensus opera, idemque sibi propositum habens, Peregre abiit CAIUS. In Italia porro eodem doctorum virorum VorO, QUO LINA CRUS, CAI Us CXCeptus est; eodem modo studiis indefessum se praebuit; eademque Graecae Latinaeque linguae scientia excelluit. Peregre rediens, Principum nostrorum saluti, qui prospiceret, designatus est L1ΝΑ-c Rus Θ Designatus est etiam CAI Us ; eoque Medico EDv ARDus VI '', ReX, MARIAQUE Ct ELIZABETHA, Reginae, sunt usi. Principis sui favore obtinuit L1ΝΑ-CRUs, ut Collegium Μedicorum Londinense fundaret λPrinceps etiam sua, Ut finem Comparationis hujus faciam, CAIo, Aulam GON VILLI Cantabrigiensem augendi, et Medicinae studiosis manum porrigendi cupido, morigeram se praebuit, permisitque ut Fundatoris titulo,

stitit CA 11 erga Cantabrigienses suos beneficentia, quominus hujusce Collegii et commodis et dignitati consuleret et inserviret. Censoris, Regestarii, Thesaurarii, Praesidis munere, summa Cum fide et laude, functus est : qua fide Regestarii munere, Annales Collegii nostri, Latine, magno styli nitore, mira RCCuratione, Propriaque manu scripti, satis perhibent ; qua Praesidis exinde manifestum est, quod, id gerenS munUS, nefarios Conatus eorum, qui Collegii privilegia labefactare tentabant, fortiter et prospere Coercuit, etiam Obstante po-

16쪽

tentium quorundam gratia. Quod Vero pulvinari, caeterisque dignitatis et auctoritatis insignibus, quibus res

nostrae ampliores augustioresque fiunt, Praeses honoretur, id porro CA 11 est: adeo ut si LINA CRUΜ cum RoΜU

signia quantam addiderunt ex ipso habitu dignitatem Θ Vin CAIUΜ optime quadrant λHactenus quae dixerim CAIUΜ exhibent LINACRI vestigiis insistentem, insistentem vero non ut imitatorem, sed ut aemulum. Id autem CAIo fuit proprium, quod incultum antea, apud Britannos, Anatomiae studium, quo non aliud ad Medicinam recte faciendam plus confert, et ipse diligentissime coluit, aliisque colendum Commendavit; Usque adeo, ut Anatomiae conditor, apud nostrates, audiat. Anatomiae studium, a CA1o in Patriam suam ab Italia inve istum, ne elanguesceret Cavit vir egregiae indolis, ELIZABETHAE, Reginae, Μedicus, CALDWALLUS. De quo quidem tantam opinionem Collegium Μedicorum ConCCPCrni, Ut, quem honorem nemini vel ante vel post ConCesium legimus, Uno eodemque die CXaminatus, in sociorum Oxdinem CooptatUS, Censorque creatus esset. Hic contra, quo grati animi testimonium, amoremque suum ostenderet, JOANNE, Barone LUΜLEIo, in impensae famaeque consortium adscito, Praelectionem chirur-

17쪽

gicam in Collegio instituit, eamque honesto stipendio

ditavit. Ex qua institutione, quanta nobis, quanta Britanniae gloria affulserit, me festinantem dicere paulisper GUL-SΤΟΝUs detinet; dum memoro, nempe, Praelectiones pathologicas ab illo fundatas, quas tamen anatomica cadaverum sectione, si fieri posset, illustrari voluit. Atque equidem GULsΤΟΝΙ beneficentiae debemus, quod praeclari in re medica viri a cogitando ad scribendum se appulerint, et artem exercitationibus suis locupletarint.

Jam Vero, Ecce e CAII Collegio progressum, et Cald-wallianam Cathedram tenentem, ecce Sanguinis Cir-CUitus Inventorem, immortalem HARvΕ1ΠΜ l Cujus nescio an magis admirer ingenium, qUo omneS suPOr- eminuit, an liberalitatem, quae in illo summa fuit: quorum utriusque fructum uberrimum noS Cepimus. Nam HARVEIUS, qui, exactis Cantabrigiae studiis, annos aliquot in studio Μedicinae et Anatomiae apud exteras gentes, Italiam praecipue, posuerat, in Patriam redux Collegii Μedicorum Candidatus primum, deinde Socius electus est; postremo munus huic datUm, Ut Anatomiam et Chirurgiam, ex instituto LUΜLEII atque CALD-

VE Ius Circuitum Sanguinis detexit. Scilicet, Auditores humanissimi, quod in aeternum Sodalitii nostri ho

18쪽

norem cessurum est, HARVEI Us, hujus Collegii Socius, munere a Collegio sibi demandato fungens, suos Collegas sibi testes adhibens, intra ipsos Collegii parietes, nobilissimum illud suum inventum eruit et exposuit:

nec exposuit solum, verum etiam firmissimis argumentis demonstravit et stabilivit. Ipse interea ea fuit modestia, a fama aucupanda tam alienus, Ut hoc inVentum, a Collegis desideratum et efflagitatum, ViX tandem, mora novem annorum interposita, Exercitationem anatomicam de Cordis et Sanguinis Motu typis excudendam Committendo, publici juris faceret. Quantam invidiae procellam hoc inventum Concitaverit, his ei fidem non habentibus, his honorem sibi praeripere vel in alios transferre Conantibus, mitto di Cere: virtutem incolumem odisse mortalium est. Vicit tamen veritas : HARVEIUS enim sententiam suam non opinionum Commentis, sed experimentis, fidis in re dubia testibus, adeo muniverat; adeo operam et oleum perdiderunt, qui aliquem alium hujus sententiae auctorem esse probare sunt Conati, ut quotidie omnium gentium medicos et philosophos in sua transeuntes castra ille noster videret. Imo etiam, rara felicitast invidiae HARugius supervixit ; illique maturis honoribus, quos praesenti suum detulit saeculum, frui contigit. Tempus me deficeret, si quae commoda ab invento Sanguinis Circuitu Medicina reporta- Verit, enumerare aggrederer; quae ideo libentius praetermitto, quoniam vestrum nullus est, qui non statim

19쪽

haec et sentiat et agnoscat. Atque equidem quod Sanguinis Circuitum detexerit, id certe ΗARVE Io Palmarium est. Sunt autem alia in quibus fauste elaboravit; ut mihi assentientem unumquemque habebo, qui illius Exercitationes de Generatione Animalium, clarissimi

ΕΝΤ 11 rogatu in lucem editas, evolverit; aureum sane opus, de quo autem rarior sermo est, quoniam quandocunque in HARVE 11 mentionem incidimus, statim mentes cogitationesque nostras Sanguinis occupat Circuitus.

Atque utinam caeteris illius scriptis Civilis furor pepercisseti Credibile enim est HARVEIU Μ, Cui natura adeo egregie indulsit, ut velum operibus suis obductum aliquantisper quasi removisse videatur, quo hic illa accuratius inspiceret; credibile, inquam, est, talem nihil scriptis mandavisse, quod non omni dignum foret memoria.

Haec de HARvΕ11 ingenio; quod si non insigne in

illo fuisset, at nomen in perpetuum nobis VCnCrandum liberalitate sua tradidisset. Vivus, et cum Collegis versatus, in Usus eorum Coenaculum et Bibliothecam, in Collegii horto, construxit. Paucis post annis, munificentia plane inaudita, Sociis convocatis et Convivio splendido exceptis, sponte se patrimonio divinus senex exuit, Collegio paternum fundum tabulis consignatis transcribens. Quod suum Censoribus mensTUUm Paretur Convivium, HARVE 11 esst; quod hoc omnibus sociis annitiam, HARVE 11 est; HARVEII denique est, quod hodierna in laudem eorum, qui huic Collegio benefece-

20쪽

rint, habeatur oratio. Quam quidem orationem non ideo, ΗΑRvE1, habendam instituisti, ut tuis laudibus hi

parietes resonarent, sed ut clarissimorum virorum imagines nobis ad imitandum Proponerentur. ΝeDe Cnim Tu, cui vivo statuae sunt positae; Tu, qui inter mortales agens immortalis' salutatus es, de tua fama solicitus esse potuisti: praevideres necesse erat illam non tuam esse famam, quae hoc in loco annua oratione celebraretur ; illam, illam potius esse tuam, qUse Ubique gentium diffunderetur; quam nemo, nisi qui idem et omnem humanitatem, nesciret; quae, quamdiu humanus Sanguis gyro suo Circumferetur, virebit et crescet.

tiae, extitit HAΜAEUs. Hic, cum, flagrante bello civili,

Die Decembris xx 11 anni Μ DCLII, sociis Collegii Medicorum Londinensis convocatis placuit, ut HARVE Io in sedibus Collegii statua poneretur, atque ut ei, quae sequuntur, subscriberentur :

Vide vitam HARVEII operibus ejus a Collegio Medicorum Londinens editis

SEARCH

MENU NAVIGATION