장음표시 사용
291쪽
EvDEMIAE LIB. VIII. 283 sibi munire ad fugam sed frustra nam a duce lictorum percussus in capite, coactus est consistere, seque constringendum abripiendum i in carcere tradere ubi paucos post messes, exanimi aegritudine, diem obiit supremum.Sed compertu est postea, nullas illi nuptias cordi fuisse unde enim uxorem, eo praesertim genere ortam, cum tanta familia aleret, cui nihil erat in terris ubi in suo pedem poneret, neque aliud aurum vel argentum conficeret, nisi quod dolis atque fallaciis ex aliorum crumenis exprimeret sed solu, inquam, fuisse pro positum, per simulatione nuptiarum, alios usque ad vivam cutem auro tondere, inprimis mercatorem locupletissiimum in gno adamantium numero circumducere, qui omnes erant talenta auri ad quinquaginta a quo si clam, precario, vel simulatione emptionis, potuisset auferre; celoce habebat paratam, quas tu patriam reciperet, ac fugarem solveret. Sed in primis ad eos avertendos usus est occasione conjugii atque nuptiarum nam ideo se velle
eos emere jebat, ut in veste uxoris phrygio opere elaborata illigaret insereretq;. itaque frequenter ad domum mercatoris venire phrygionem etiam cum particula
292쪽
tiadam ejus vestis adducere unum quem 'que adamantem in malaus sumere, inspicere; experiri, nu loculis in phrygio opere relictis convenirent dicere jam diem nuptiarum appetere sed neque precium sol vere, neque certam solutioni diem praestituere; unum instare de tradendis adaman. tibus, vehementissimeque contendere. Mercator, qui eos invitus non haberet Ne unum quidem, inquit, ex his potest a me quisquam auferre, nisi praesenti pecunia. Ille elate magnificeque, ut consueverat, loqui, ac, Tu mihi, inquit, formidas credere cui alii sexceta tanta soli enumerarunt, neque sunt decepti in eis neque est alter hodie quisquam, cui aeque recte credi homines putent.an nescis, quod mox possum te auro totum obruere Scilicet ita res est , mercator ait non possunt aliter a me auferri. Tua isthaec magnifica dicta hinc aufer. nunquam enim me hodie inducent ut tibi teruncium creda At miles ubi fidem suam sic concidisse animadvertit, continuo despondisse eum animum junt. Tum unus, qui sermoni intererat Miles hie astu maliciaq; victus est, inquit, Geta, qui anno superiore ex ultimis ac remotissimis orbis terrae partibus in eam insulam, unde
293쪽
EvDEMIAE LIB. VIII. 28sunde solvimus, venerat. Hic captus amore Philargyriae, Agathonis clepsydrarum artificis uxoris, munera illi miserat, armi Lus, periscelides, torques, inaures, annulos. Quae omnia ab aurifice amico suo merce de conduxerat. Sed cum jam suam ex ea libid nem explesset, ac pertaesus mulieris
avaritiam siet; rationem excogitavit, quaea, lita dederat, eodem unde venerant reverterentur Qtiae sane ratio feliciter cessit.
Venit die quodam ad mulierem domum, perturbato similis. Quem illa continuo, quid tristis sit, rogat, quidve turbatus Quia, inquit, mihi litigium fuit cum aurifice unde emi aurum, quo te donavi. Qui quidem insanit de precio, neq; quidquam pudet.&, quia scit, illud ad te advolasse ne que me posse reddere, litium terrore ad
suas oditiones conatur attrahere ac modo, se mihi dicam scripturum, ait; modo lictores carcerem minitatur deniq; multis modis ferox est, atque acer Sed in tu facinus lepidum , quo oculi illi doleant, facere redde aurum, quod dedi, ut sibi habeat i ita enim illum probe ulciscemur, si ea iterum venalia sit habiturus, quae jam se vendidisse crediderat tu interim hanc
syngrapham collybisticam cape, nuper ad
294쪽
186 AN NICII ERYTHR. me domo allatam unde talenta bina statim accipies; quae vel in novis ornamentis, vel, si magis libeat, in oenore collocabis. Mulier, quamquam astutia atque malicia infra se alias omnes logo intervallo relinquat attame, majoris spe lucri, barbari hominis consilio superata est: , continuo, accepta syngrapha data omnia restituit. Quibus ille acceptis, Laurifici, qui locaverat, redditis, velis remisque contendit in patriam. Mulier vero decepta, talenta illa
insomnis exegit. Dum nos mulieri catae ab homine externo tam pulchre os subliti fuisse ridemus; ecce tibi lembus contra nos remigio Contendit; neque aves, neque venti citius.
Ubi cum abesset a nobis propius, hominem inter lictores quatuor medium & catenis vinctum aspicimus. Qui statim a navarcho est cognitus, atque Apollinis aedituus, inquit, a fuga retractus, ad judicium, vel ad supplicium potius attrahitur. NOS, vicio humani generis, incendimur studio cognoscendi ab eo, cujus nam rei capitalis assinis inveniretur 3 Qui non invitus huic nostrae cupiditati more gessit. Atque, Hic, inquit, aedituus ingenuum formosum puerum, qua est in his rebus cupiditate, ad insaniam
295쪽
EvDEMIAE LIB. VIII. Sysaniam adamabat ac tundendo atq; odio dabat operam sedulo, ut in cubiculii suum perduceret sed nolo terat perficere . nam puer, gnarus qua de causa arcesseretur, novas semper caulas fingebat ne veniret. At ille libidinis aestu tanquam furiis actus, hanc excogitavit rationem, qua ad se vel invitum attraheret. Erat puero in deliciis accipiter, ita ab eo assuefactus, ut, mi in sublime, ad ipsum cum praeda in pu gnum re Verteretur. Hunc, dum puer domo abest, aedituus ad se deferendum curat. Itaq; mittit, qui pueri verbis eum sibi dari efflagitent , quem dicant in proxima urbi villula aucupio operam dare , ac vehementer avem illam cupere in praedam emittere. Familiares, qui nihil suspicarentur, sine mora dederunt. Puer domum rediens, neque accipitrem videns, quid eo factum sit, rogat. Illi datum esse junt homini misi. a se ex proxima villa ubi aucupabatur. Ille clamare, ac flens dicere Nullam a se villam inspectam, nullum aucupium in si itutum, nullum hominem mil- sum sed ubiubi est, diu ille celari non poterit. nam omnia odorabor, omnium edes interrumpam, inspiciam, Omnes in eis angulos perlustiabo. Sed quaerenti sit ob-
296쪽
1sa AN Ni CII ERYTHR. iam aedituus. Qui, scio, inquit, quid quaeras sed quaeredi operam lucri facito meae domi tuus est accipiter. veni, sis nihil est in me morae, quin statim accipias Puer, cui nihil longius videbatur, quam dum accipitrem suum recuperaret, sine alia cura aedituum praeeuntem sequitur, ejusque cu-hriculum intrat ille statim pessulum ostio obdit; ac misere multis precibus, blanditiis, ac promtisis puerum, ut sibi sit morigerus, Orat. Quae audiens, vix tandem misellus ille in eas se plagas traduisse cognovit, quibus nihil antea aeque metuerat ac multis cum lacrimis orare hominem carpit ut sibi haberet accipitrem, tantum abeundi potestate faceret AEdituus eum
modo promissis lenire, modo minis terrere, quo sibi obnoxium redderet. Sed, cum nihil proficeret, ad vim confugit ac duplex telum exeruit ferreum unum ;alterum honor sit auribus quod eidem ab inguine extendebatur, forma magnitudineque geminum illi, atque simillimum, quo Lampsacenus in primis deus
ferox est atque terribilis atque, Utrum, inquit, vis, elige nam, velis, nolis, alterutrum tibi excipiendum est. Horribilis ejus membri facies fecit , puer animi ut incer-
297쪽
tus foret, utri necandum se traderet, ferrone , an foedo illi atque execrabili palo. non enim satis erat exploratum, unde levius esset vulnus accepturus Sed, dum deliberat, venit aedituo ab ejus fani antistite nuncius, ut relictis rebus omnibus curriculo ad eum contendat esse enim ipsi
opus eo convento. Qui vocatus accurrit. Puer vero solutus omni periculo, diis gratias agens, sine accipitre domum revenit; ac vix sui compos, ex metu, patri rem omnem, sicuti gesta erat, exposuit;a Nisi,
inquit, bonus ille antistes, quamvis nesciens quid boni ageret, subvenisset, filio tuo horribili illo telo discisso disruptoque sutius hodie curasses. Pater ira percitus ad antistitem venit aeditui flagitium narrat; ac primum diis, tum ipsi se vitam filii referre acceptam ait, qui impuratum illum accersiri jussisset, secus enim ille cruciatu maximo peremptus apud mortuos esset. Antistes, aeditui sui nequitiam serens indigne amicissimis verbis a se hominem dimittit; simul se curaturum spondet, ne qua in posterum filio ipsius ab illo oriatur injuria Neque expectavit dum ira defervesceret; sed statim aedituum ad se accitum, ut par erat, objurgavit; jussitque ut statim,
298쪽
statim, atque accipitrem ad puertim retulisset, urbe illa, atque adeo tota insula, ante noctem excederet. Qui dicto audiens, sed plenus tr. Hac malevolentiae, ad pueri domum venit, commodum cum pater abessiet eumque ab ostio provocat foras: sed casu tum puer torminibus excruciatus, lectuloque affixus, prodire non potuit. At ille accipitrem ancillae cum redderet, cultrum , quem sub veste contexerat, proseri, atque, Hic, ait illi totus intra
viscera excipiendus iterat, i prodiisset. ejus enim causa hinc exul ejicior. Ac statim deinde pateris, patellis, urceis, phialis, acerris, argenteis omnibus, quibus Apollini sacra fiebant, convasatis, clam in proximam atque huic imperio subjectam insulam fugit.Ubi in patella ferrea, a caupone, apud quem diverterat, precario accepta,vasa illa sacra comminuit, ut ad ignem cliquata in unam argenti massam redigerentur. Sed vix ignem sensere, cum strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus subito, propere valide tonuit, ita ut aedes ruere viderentur. Accurrit caupo, Tamilia ejus
tota ac patellam illam, ad ignem appositam, cum frustulis illis vasorum, lacrilegum illum, eo crepitu ad terram abje- ctum,
299쪽
EvDEMIAE LIB. VII I istctum, aspiciunt. Sublatum magistratibus tradunt. A quibus in custodiam datus, jussus est de vinculis apud ipsos causam dicere. Nunc vero ad antistitem fani, que ni expoliaverat, mittitur, ut ibi de eo legibus judicium fiat, vel potius, ut de confessio supplicium sumatur. Audierat haec quidam, quem ex supercilio, quadam quasi nube obducto promis aq; barba, ac dentibus atris esse sapientem intelleximus; qui suspitio alte petito, haec contra lascivos amores verba fudit sapientia.
Hei mihi quis numeret quaser non fantu ama
tor' h gravis interdum mors enit atra minus
Saepesibi misero sua gaudia luget ademta, Saepe dolet fam in riseriturque dem. Solane mortales, inquit, periuria menter Tersant 'a nullum credes dele caput Tamne citofugiat, venit quae sera volupta42 Tam saeus risi si mihi mente dolor' Vera quidem memorat, duro es de marmore
Sed bona de fragili dixeris eqse luto. i tibis placeat flabili simplexque olutas, Ita eH aethereis sola vocanda locis. V is par petitur, similis in amore voluntas, Mens e Lin facili tota locanda Deo. Mutu:ιs inde poteL contingere pectoris ardore Cetera sunt tacitis insidiosa dolis. Et nusquam nisi vera trahes solatia ea D, Gaudiaque impuris non violata notis. N
300쪽
qua pulchra nitent, mutatos reddere vultus Tam cito cum videas, nec tetigisse velis. Lubrica sunt, moneo, liquidoques illima calo, diuod nunquam nitido jugiter ore micat.
O quotis subit nigra caligine claudi Erit visusfuerat qui e nube dies'
uam multos videas latos tumidosque secundis Rebim; οἱ liquido rore rigare genad' Fortuna celeri versamur turbine rota, Navis ut in pelago, dum furit aura noti.
Na modo, qua salieni feriit vaga Odera puppi Tartara praecipiti tendit ad ima pede. iam sve aurata consse Iim nuper in aula Cogitur in viles pauper abire casas' Nulla de igitur si inanibus addita rebus; tua permista malo damna pudore ferunt.
Ingemique bonu securus nitere namque haec Firma manent mutant cetera saepe vices.
Dumque licet, pulchris animu virtutibus orna, Innocuos peragens sne be dies. Sed longas ne necte moras nam dissugit aetas, Et properans nigro mors venit atra pede. Ae tibi; OH tarda cutient tua damna pudore, Et mage, feriae conscia corda timor. Ei redeant votis acti male temporis horae; tu is superos precibus sollicitare velim, Tedditus ut mihimet, comissa rependere damna, Spesque ulnita sumere mente novad' que aces culpa Memoris mente recurra ,
Praesentem nobis semper adesse Deum; Et superesse novos post ardua fata labores; Infernasque domos Tasiphonemqueferam; Cavaque erri cu horrentia monstra colabris, Nigraque sulphureis ire suenta vadis: Eternasque oculo lacrima non ea lentet;