Eudemiae libri VIII Janus Nicius Erythraeus

발행: 1637년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

261쪽

EvnrMIAE LIB. VII risi multis cum precibus impetravit Iudice,

ut liceret sibi mulieri satisfacere ac milliis qui pecuniam afferrent, eandem, cui debebatur, enumeravit.

Haec cum dixisset, quidam ex eo conventu petiit alte suspirium, atque,Vtinam, inquit, talem ego judicem sortitus essem, non equidem in optima mea causa judicis iniquissimi sententia succubuissem. Erat mihi lis controversia cum quodam Laurente de mutuo. Datus est mihi judex a praetore Cratinus, judex nequam ac levis jussusque, ut, si pateret, Laurentem mutuam a me pecuniam accepisse, nec

restitueret, condemnaret eum. Planum

facio testibus, me eidem pecuniam enumeravisse; chirographu etiam illius ostendo. Judei, rem sibi compertam esse, ac meridiana luce clariorem, fatetur verun a opere me orat maximo, ut ipsum mihi iniquum ejurem. Cui ego, Quid ais 3 inquam iniquum mihi illum ejurem, quem mecum sentire videam 3 non aedepol faciam. At ille, Ita dico quidem, ait tu age ut lubet. Ego sine metu ac sine cura esse. quid enim dubitarem aes erat facilis faciebant omnia mecum, jus aequitas, judicis voluntas cum ex improviso nuncia

262쪽

rs JAN NICII ERYTHR.tur, promin classe judicem, nihil mihi a

Laurente deberi. Accurro; rogo, cur tam

iniquam adversus me sententiam dixerit, quem toties in hac causa superiorem esse affirmasset Audite hominis impudetiam. Iure tibi, inquit,hoc accidit. quoties edixi, ut me tibi iniquum ejurares Erras, si credis, velle me res meas forentes affligere, ut jacentes tuas extollam. At postea comperi ex iis, qui fuere conscii, ea me iniquitate onerasse, ut ab homine potentissimo gratiam iniret qui majorem ipsi in modum adversari mei causam commendas.set. Sed, cum judici maxime irascitur, factus est etiam commotior, repentino cuiusdam adventu, quem nuper nescio quod volumen de illustribus sui aevi scriptoribus edidisse jebant cui, Non te puduit, inquit, ad tot illustrium virorum numerum Jani culcitrarum concinnatoris nomen adscribere non fuit religio, plebeias idiotae nescio cujus cantilenas, quae in popinis, in trix iis, in ganeis cantilentur, vel infabellis describantur, cum tot egregiis praestantium virorum operibus componere Zfortasse, quia tibi culcitram gratis effecit, dignus visus est, qui in doctorum hominum numerum veniat. Abi, meum nomen

263쪽

Eintra i , iij. VII. assmen ex albo tuoruna litteratorum erade ego operis, quod edidi, exemplaria undique omnia conquiram, atque igni delenda committam : nam praestat indocti illiterat famam subire, quam una cum Iano ac sui similibus inter litteratos referri. Inter haec exauditu soris clamor strepi

tusque armorum accurrimus, ac duos vi

demus districtis gladiis unum appetere, quo se fulsi. pulsatos querebantur ille ve- Io, lancea ex proxima popina sublata se tueri cui, dum pugnat, patina argenteae duae mappa involutae, a detonam alligatae, solvuntur, ac decidunt. Fit ut casus gittarius quidam ignotus illuc perveniat; qui voce puerorum excitatus est, ut sagi iis eorum audaciam reprimeret qui uni negocium facesserent at ille, tanquam arcus intendedi causa, sese demittens, surtim e terra patinas sustulit , atque omnibus ad pugnam intentis, se una cum illis e turba subduxit;nec visus est uspiam.Pugna dirempta, placuit Gallonio & nobis ad portum accedere, ne, si ventus constitisset, navarcho in quaestione essemus. Ergo imus. Sed nondum tempestivum ad navigandum mare invenimus. Quamobrem, hortatu Gallonii, proxima Cereris aedem subimus.

264쪽

subimus. Ubi adolescens mulier, quam esse cerritam ajebant, adjurabatur illa modo se humi sternere, modo hac illac versare, tum ejulatus edere, spumas agere,atque deliramenta ejusmodi quam plu-xima facere medicus, curationi praepositus, a septem lemurum legionibus obtineri agitarique eam jebat quos lemures certis quibusdam carminibus conabatur

de corporis obsessi possessione depellere,

Orcumque ire compellere illi contra obniti, repugnare, resistere: sed demum, tanquam cantionum earum viribus impares, se victos fateri verum tergiversari, ac dieculam ad egrediendum poscere medicus negare, terrere minaciis atque id unum instare, ut discessionem facerent qui demum, mulieris ore eruptione facta, egrediunturi ac miserae, in exeundo, vomitum provocant qui , neque atram bilem , nec

flavam, nec simile quidquam effudit, sed acus, ligulas, funiculos, capillos,unguium praesegmina, clavulos minutulos,&, quod incredibile memoratu est, digiti pollicis crassitudine, ac palmari longitudine ferreum clavum .h c medicus diligenter collecta edito in loco collocabat, populo aspiciendi potestas ut esset. eaque mulieri, veneficae

265쪽

EvDEMIAE L p. VII. 2s veneficae cujusdam opera , in melimelo

voranda esse tradita ac demum, vomitione excussa, unam tantum lemurum legionem secum traxisse narrabat reliquas cum aliis eque portentosis rebus in ventremulieris sibi castra munisse sed fore propediem, ut illa quoque suis socios vestigiis

prosequerentur, quaeque adlluc venter intus prodigia concluderet, foras evomeret. Nos rei novitate attonitis similes, non sa- tis intelligebamus, quomodo melimel una unum tam multas res capere, vel eas mulier prudens, sciens, mandere, orare, ac mansas anno post integras evomere potuisset quomodo enim acuum clavulorumque acumina nihil gutturi, nihil ventri nocuerunt Quid Θclavum illum palmarem utrum minutissimas in partes dentibus divisum atque confectum in ventrem abstulit, an integrum voraxit 3 si divisum; unde ad serrum comminuendum ea vis

erat in dentibus 8 si integrum inuomodo non est ab eodem strangulat, Sed hunc nobis scrupulum evellit unus, qui spectaculo aderat qui quidem , Quam lepide,

inquit, nebulo iste se nobis dare verba putat ut malus nos aianos, plumbeos, stipites, non homines retur tanquam si non sit

266쪽

sit palam, unde portentosa illa defluxerint quod neque vos falleret, si ejus ama. nibus oculos nunquam dimovissetis Etenirn ea est praestigiatoribus istis celeritas

manuum, ut, nisi admodum attendas, oculorum aciem effugiat. Tum, Tu, inquam, nullas effecerritas, vel fanaticas,

vel lymphatas existimas Utinam, ait ille, dii facerent ne essent sed paucas admodum licet hoc morbo correptas invenire. nam hodie, ut quamque viri sui odium cepit, Malterius cupiditas init, cujus potiundi facultas non suppetat, continuo se circumserri lubet pro cerrita aliis simplicioribus si pes, si caput indoluit, ii crus sit femur, si brachium intumuit, si bilis atra tristes cogitationes induxit, statim veteratores isti, qui hoc se artificio tuentur, vel eodem ad suas libidines utuntur, hunc lar

varum ac lemurum metum incutiunt, ac

pecuniam auferunt, qua Hercules invocetur, vel Ceres placetur, vel olera aut alia ad suffitiis faciendos emantur alii, libidinosi, sumpta occasione, ad mulierum familiaritates sibi aditus muniunt virgines ac matresfamilias pe nobiles simulatione curationis attrectant, , si fortuna, vel casus conatus eorum adjuvet, etiam pudicia

267쪽

ΕvDEMIAE LIB. VII. as citia denudant. itaque per hanc rationem, amores dissicillimos atque carissima os sibi conficiunt, sine sumptu,sine molestia ,sine dispendio Vera loquitur vir iste, inquit alius, qui sermonem hunc auribus legerat: , quo magis istorum vobis improbitas testata sit, exponam quod ego hiscem et oculis vidi. Quo tempore eram Regi Alectri a cubiculo, hic est Rex vastissimarum earum

Regionum longe maximus, atque clario simus, venerunt circum soranei ad nos aliquot, cum muliere, in quam multa lemurum millia confluxisse jactabant coeperuntque suggestum, in foro lub regiae domus senestras excitatum, ascendere.atque ibidem mulier clamare, ejulare, hae illac se agere, in illorum brachia reiicere. illi retinere, Herculem invocare, Cererem, Apollinem, Jovem, ut essent propiatii, orare lemures injecto tantorum N minum metu, ne tantulum quidem commoveri sed obsesso in corpore, tanquam in arce, majori se praesidio munire mulier, tanquam si ipsius ore responsa emures darent, vario linguarum genere uti;ad interrogata respondere: in primis assir mare, nullum eorum lemurum ne latum

quidem

268쪽

16, JANI NICII ERYTHR. iiiidem unguem ab se longius discessu--- 'murn aetate quam ipsa Dianae Daphnitae ae- - dem attingat ipsam solam posse ipsis imperare ut exeant atri Juppiter veniat, ac duodecim deos, plusquam in celo est deorum immortalium, secum adducat, ultro etiam irrisus ac deceptus abierit. Aberat

ea aedes illinc decies centena millia pas. suum. Tum illi efficacissimis verbis populo misericordiam commovere mulieris inopiam afferre, cui ne paucululi quidem nummi, qui essent ad ejus diei coenam fatis, adessent, ne dum suis opibus tam longam peregrinationem susciperet; proinde

ad eorum opem confugere irare ac deprecari, ut miserae subvenirent, Tonam instruerent, ac viaticum ad iter ornarent. At populus sane commotus misereri, accurrere, stipem conferre illi gratias agere, pietatem laudares ac se multa postridie ac ceteris deinceps diebus jucunda de cerrita illa daturos, polliceri proinde solita cum stipe parati ad spectandum accederent. Rex, qui rem omnem ex senestra acceperat, me praesente, dat cuidam negocium, ut abeat, quaerat, investiget,

unde, qui, cujus fortunae, profestionis sint ii, qui cum populo egerant. Ille obtemperans

269쪽

EvDEMIAE LIB. VII. et sttemperans currit, homines adipiscitur, subsequitur clanculum videtque , in hospitium ad cauponem divertere ne multa cauponam intrat cubiculum, ubi cubent, observat;alterum eidem adjunctum ingreditur; interea, dum illi absunt, terebra satis latum in pariete, qui erat factus e tabulis gγpso circumlitis, foramen aperui, atque inde coepit venaturam oculis

facere, siaucupium auribus. Illi revertuntur, coenam poscunt, atque , ut mos est earum gentium, tradunt se hilaritati jocisque cantant, saltant, mulierem mediam arripiunt, sternunt humi, amplexantur, attrectant. Post haec coena venit, apponitur, accubitumitur, estur, bibitur;

laetitiae, hilaritati, ludisque non parcitur. Sed, postquam vino epulisque datum est satis, traduntur mulieri ediscenda quae postero die populo vendituri essent.

Si qui faciendu in mulier male ac maliciose, Ea sibi immortalit memoria est, meminisse, sempiterna

attamen, quia metus erat, si quid tituba- tum esset, ne doli aperirentur, coacta est

saepius dictata repetere. Tum coeptum est cogitari de somno.Duo erant lectuli seor.

270쪽

isti JANI NI cI ERYTHR.siim positi, qui eorum opera, junguntur. atque ex duobus unus escitur. Illi simul omnes sese commendant. His actis, speculator a Rege missus, satis jam, satis rem esse claram existimans, quaerendi finem facit, atque abiit, ut Regi, quae viderat, cunila narraret. Qui ex gravisus est se opinione sua non fuisse deceptum. Itaque jubet omnes in carcerem condi, atque, habita quaestione quae explorator viderat, ipsorum consessione proferri, in publicas tabulas referri qui, manifesto deprehensi, non sunt ausi negare. Genus amζ-madversionis cognoscite, simul Regis prudentiam admiramini. Imperat his, ut palam in foro atque ex eodem suggestu, quo populo fucum factum advenerant, palinodiam cantent, tanquam cornices oculos cornicum effodiant quod si

recusent facere, statim in crucem agantur. Ac, ne saxis obruerentur, undique armatos disposuit, qui vim populi impetumque repellerent illi, crucis metu, imperata fecere; ac postridie Regis jussu exulare coacti, regni ejus de finibus excesserunt.

Sed cur abit oratio mea longius, neque se urbis nostrae terminis contineta nonne

hic apud nos deorum immortalium fla

SEARCH

MENU NAVIGATION