Epistola consularis in qua collegia 70. consulum ab anno christianae epochae 29. imperij Tiberij Augusti decimoquinto vsq. ad annum 229. imperij Alexandri Seueri octauum, ... auctore F. Henrico Noris Veronensi augustiniano ..

발행: 1683년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

SP. III. NON. IVNL SVLL. L. SULPEx hae tessera semestris consulatus Galbae Suetonio cap. 6. tris moratus, intelligitur: simulque Lucν praenomen, quod pro Semsio post adoptionem usque ad acceptum imperium , tulit. T, citus ac Dio posterius praenomen posuere , uti etiam legitur in Nolano post eiusdem oditum inscripto lapide Gruteri pag. Io87.

SER. SULPICIUS. GALBA L. SULLA. FELIX. COS

Ego mallem In consulatu Lucium vocare, qu bd illud praenomen tunc serebat, eodemque in publicis monumentis eius anni obsignabatur. Hac occasione Plutarchus mihi corrigendus est, dum de eodem in vita illius scribit e Erat etiam Liuia uxori C faris Galba genere coniunctus; itaque opera Liuiae ex palatio Comful processit. At Liuia Augusti uxor ac Tiberij mater, ante quadriennium quam Galba consulatum gereret, e vita decesserat; quare non eius opera Consul designatus fuit. Quod Galba ex me Liuiam coluerat, scribit Suetonesus cap. s. Et visa gratia plurimum valuit, se mortua te mento pene ditatus es . Nam H - S. quingenties illi legauit, haerede Tiberio usarum ad qui genta reuocante, ne hac quidem accepit . Fortassis pro pecunia Consulatum tulit. Ea summa legati valebat Romanae monetae millionem, uti vocant, ducenta ac quinquaginta millia scutatorum.

--- Annus

22쪽

stola Confidam. I s

Annus sequens Vrbis 787. Christi 3 . Consules habet apud

Tacitum. Paullum Fabium , L. Vitellium : apud Dionem, L. Vita restium, se Fabium Priscum. Prosper, & exscriptor Cassiod rus ponunt penes solum cognomen Priscum cum Uiuuio . Idacius scribiti Persico se multio Pulo . Baronius Consules nominat Paulum Fabium Persicum or L. Vitellium Nepotem. Ita etiam loquitur Ricciolius. Petauius, ac V.C. Pagius quo nullus moris talium tibi intimior vivit, scribunt: Paulus Fabius Priscus, L. Vitellius Nepos. Sola hic Consulum cognomina in dubium vocantur. Panuinius recte Persicum priorem Consulem appellat. Frontinus lib. a. de Aquaeduct. ait : Huic successit Fabia Persico, L. Vitelito Com. Caius Octauius Laenas. Ita eundem nominat votus Auctor vitae Persij. In fragmento sacrificij fratrum Arvalium apud Fulvium Vrsinum in notis ad Varronem, ac Gruterum pag. II 6. & Ir7. cum L. Vitellio ac Cn. Domitio, quorum ille collega, hic vero Persici si accessor fuit in consulatu , nominatur

PAVLLVS FABIVS PERSICUS. Accedit Seneca lib. q. de B

nes cap. 3 o. ubi ait nuper Fabium Persicum , cuius oscuum etiam impuri vitabant, Sacerdotem non in uno collegio fecit,

nisi Verrucosi or Allobrogici, illi trecenti, qui hostium incursioni pro Republica unam domum obiecerunt ' At Persicum Imperator Claudius publice in Senatu anno abhinc decimo quarto laudauit, cum in oratione de ciuitate Gallis danda, Gruteri pag.

so a. dixit e PERSICUM nobilissimum virum, amicum meum, inter imagines maiorum suorum Alubrogici nomen tigere . Ita an ea tabula, quae librariorum erratis non deturpatur, Per cum nobis exhibet. Iuvenalis Sat. 3. versu 22 o. --- metiora se plura reponis Persicus orborum lautissimus, o merito iam

Suspectus, tanquam irae fuas incenderat ades De eodem Fabio Persico Seneca scripserat lib. a. de Benes cap 3 o. Hinc transeo ad cognomen Nepotis, quod tot eruditi viri L. Vitellio datis. Iam praedixeram te hocce cognomentum risurum. Et sane si eiusdem cognominis origine intellecta, risum compriames, eris mihi alter Agelastus. Verrius Flaccus , siue ignotus,

23쪽

eto Confidaris. ut Pighius contendit, Auctor qui tabulas Capitolinas digessit

ibidein praenomina, nomina , ac cognomina Consulum accur tissime recitauit; & ne nominum similitudo in familijs numer sis confusionem gigneret, praenoinina patris atque aut cuiuscun que Consulis in eisdem fastis signauit. Cognomina autem Co sulum in postrema parte versus locauit. Si vero Consules nullum cognomen tulissent, aut illud fortalla ignotum fuisset eidem Auctori, loco cognominis designabat cuius Consul nepos extitisset, non quidem unicam literam N exarando, ut in alijs qu rum cognomina adnotabat, sed integram vocem NEPOS reponendo in ea extrema parte versus, in qua aliorum cognomina

legebantur. En tibi quosdam Consulatus ex ijsdem tabulis Caputolinis scriptos, iuxta annos Vrbis Capitolinos. Consules Am. Vrbis

167.

C. Flaminius C. F. C. NEPOS. L. Cornelius P. F. L. N. SCIPIO.s9oia C. Laelius Q. F. C. NEPOS. Opimius F. NEPOS.

L. Posthumius SP. F. L. N. ALBINUS. In i, iste Comulum colle alia vidcs posticinum vota h.

24쪽

2Distola Confidaris. ΣΙ

Ium NEPOS non exprimere quodpiam proprium eorundem coingnomen, sed cuius Aut puta Caiν, Cnei, Muinti iidem Nepotes fuerint. Adeamus Fastos Calvisij, aut Ricciolij. Ibidcm egimus. . Servilius Caepio, C. Servilius Nepos. M. Aemilius Lepidus, o C. Flaminius Nepos. L. Cornelius Stipio Asiaticus, ct C. Laelius Nepos. Opimius Nepos, ct L. Posthumius Albinus. Videsne uti ridicule vox illa NEPOS , quae in fastis Capitolianis originem Consulum ab auis indicabat, per supinam hali cinationem in fictilium cognomen Nepotu transierat Θ Hunc N potinum errorcin facile sorbuistis, quod reapse Nepos plurium cognomen seu agnomen fuit. Nominatur in fastis A. V. 63 Caecilius Metelius Nepos, eiusque etiam filius A. V. 697. qui epio stolam 3. lib. s. lam. ad Ciceronem inscribit: Metellus Nepos . Celebris inter Scriptores Cornelius Nepos recensetur. Luetriij Nepotis praetoris meminit Plinius lib. 6. epist. s. Spartianus laudat Senatores Pletorium Nepotem cap. 4. in Hadriano, & in Seuero Septimio cap. I 3. Herennium Nepotem. Unuphrius Pa uinius in continuandis Fastis, horum Auctorem imitatus, qu ties cognomina Consulum deficiebant, Ioco cognominum, V

cabulum NEPOS substituit. En tibi quinque collegia ex Fastis Panulah.

P. Visurius M. F. P. NEPOS

Anno Christi

M. Aemilius L. F. LEPIDUS.

VLL. Arruntius L. F. L. NEP S.

25쪽

Sex. Pompeius Sex. F. zex. NEPOS. Sex Appuleius Sex. F. Sex.NEPOs. . Domitius L. F. Cn. N.

AHENOBARBUS. A. Vitellius P. F. NEPOS. Patisius Fabius Paulii F. PERSICUS . T. Vitellius P. F. NEPOS.

Non pauci Panuinij characterem seu methodum in fastis describendis, miniis obseruantes, vocem NEPOS, quae Originem Consulum ab auis ibidem indicabat, pro eorundem Consulum cognominibus acceperunt. Baronius magnus Annalium Eccle-sae conditor, ad Annum Christi IV. ait : Vinucius Nepos, ct si ius Varus conseiatum gessere. Rursus anno VIII. M. Aemilio Lepido, o L. Arruntio Nepote M. Postea inserius et Anno Chrini decimo sexto, duobus Sextis, Urimque Nepotibus , Pompeio, or puleio Confulibus. Item ad Annum 3 . ait: Cn. DomItio Ah nobarbo, o Vitellis Nepote C . Denique scribit Anno 36. Pa D Fabio Persico or L Vitellio Nepote Consulibus. Hos omnes N Potes repetunt Alisordius, Ricciolius , alijque inserioris notae Chronologi. Petauius etiam in Chronologia princeps, scribit: L. Vitellius Nepos. In tuis quoque fastis leguntur A. Vitestius Nepos, O L. Vitellius Sane Tacitus lib.6. Ann. gesta L. Viatellio propraetori Syriae fusus describit, item Dio lib. sy. Ios phus lib. 18. cap. s. & 6. Philo de legatione ad Caium, Suetonius cap. a. in Vitellio, nec uspiam cognomen legitur. In veteri Inscriptione Gruteri pag. ris. nominantur C. Cacina

Largus, L. VITELLIVS, Paulus Fabius Persicus, C. Pisodi pag. Η8. recitaptur R. VITELLIUS, M. Aponius Saturni

26쪽

Epistola Confidam.

nus, L. Saluius Otho Titianus, Sulpicius Camerinus, C. Vipnanus Apronianus, P. Memmius Regulus, C. Pso . Videsne ut singulorum cognomina exprimantur, Lucius vero Vitellius huius anni

consul, eiusque filius A. Vitellius sine cognomine efferantur ξNullum illi cognomen habebant, uti nec Pompeiorum ac Amtoniorum plerique. Rideas igitur, Amice iucundissime, tot μ- potum cognomina addita in fastis, Consulibus ipsis, eorumque patribus, filiis, uxoribus, ac si ruis eadem ignorantibus. Anno V. 788. Christi 3 s. legitur apud Tacitum lib. 6. C. Ce sis M. Seruilio Coss . In Dionis lib-Secuti Consules C. Gallus

M. Servilius . Ita integre prior consul describitur C. Ces rus Gaialus. Plinius lib. Io. cap. 43. recitat exequias publice a Populo Romano coruo celebratas V. Kal. υν itis M. Seruilio, C. Cesio Confutibus. Hinc ridendus Calvisius, cui hoc anno somniantur consules C. Sestus Camerinus, ac M. Servilius. Plinius lib. 3 7. cap. 6. nominat Nonium Strumam, qui dicitur auus Serui0 N niam, quem, inquit, Consulem vidimus. Ita M. Servilius Noni

nus alter consul fuit. Sive hic, siue pater e familia Nonia ad ptatus, dictus fuit Seruilius Nonianus. In Idacio, Prospero, ac Cassiodoro solo cognomine in fastis signatur hic consulatiis. nempe se Noniana. Panuinio ita describuntur: C. Cesius

Galius, M. Servilius Rufus Nonianus. Addit alterum cognomen

Rusi Seruilio, quod Plinius lib. 6. cap. s. nominat Seruilium Rufum Consulem. Nec verbum eo capite de Seruilio , vel de Ruso legitur. Idem Panuinius ad A. V. 8o3. ait et M. Suili us forte is est, de quo Plinius lib. 6. cap. s. Suillius Rufus or Corbulo fratres, ambo Consules. Ex libro ac capite ijsdem utrobique . laudatis, eiusdem errorem deprehendi. At scribendum est lib. s. ubi Plinius de Vestilia trium maritorum uxore aii: Sempronium septimo mense genuit, Suiuium Rufum undecimo, Corbaa, Ionem septimo, utrumque Consulem. Ex his patet Pancinium

priori loco pro Suillio Ruso in suis schaedis scripsisse Seruilium Rufum, unde fictilium postea Rusi cognomen M. Seruilio N niano superaddidit o Marcus Suillius Rufus consul fuit impera

te Claudio A. V. 8o a. uti vulgo eum Consulem nuncupant, ut ad annum V. 8o3. inferius ostendo.

Anno V. 789. Christi 36. Tacito lib. 6. Plinio lib. Io. cap.

27쪽

Solino cap. 36. Dioni lib. 38. Sextus Papinius, ae .e Plautius Consules adscribuntur. Nullus eorundem indicauit Consulum cognomina, quae sola in Idacii, ac Prosperi fastis leguntur. Idacius ait: Aemiliano se Plautio ; Prosper vero: GaIlieno se Plauistiana. Cassiodorus qui Prosperi fastos exscripsit, eidem similiter loquitur. Anonymus apud Cuspinianum scribit: B. Gallienoes Plautio Sol. XI. Ibi litera, B, annum hunc Bissextilem indiacat ; Sol. significat Kalendas Ianuarias eodem anno in diem Solis, vulgo Dominicam, incidisse. Vtrumque recth; hic enim a nus vulgaris epochae Christianae 36. fuit Bissextilis, ac prima dies Ianuari j in Doninicam incidit, Cyclo Solis xv tr. Lunae xvir r. liti. Dominicat. AG. Numerus xi. exponit epactas, quas Bucherius in comment. ad canonem Paschalem Victorii Aqui

tant examinat. Panuinius ita utrumque Consulem describit: Sex. Papinius F. Gallienus, Plautius Plautianus. Enimuero co

gnomen prioris Consulis confirmi ex inscriptione Patauina, in qua legitur : SEX. PAPINIO Q. F. GALUENO &c. COS. XU.VIR. SACR. FAC. Hanc Inscriptionem antea produxerant Appianus, ac Scardeonius, eandemque ex Verderianis paginis in haec verba scalptam repetit Gruterus pag. 7. 9.

SEX. PAPINIO. α FALLENIO

28쪽

E stola Confidans. 2 s

ylaee In sptio breuior recitatur a Scardeonio lib. r. hist P tauinae, nec illius aetate in Monasterio celeberrimo S. Iustina . ubi antea erat, visebatur. Idem tamen ac ceteri ALLENIO scripserunt. Panuinius ex fastis Cassiodori, ac Anonymi GALLIENO reposuit, cum ex lapidis characteribus certissimis fausae potius fastorum literae corrigendae essent. Idem tamen Pan-uinius eandem correctionem: non tantum Pighio, verum etiam

eruditissimo amico olim meo Equiti ac Comiti Sertorio orsato persuasit, quorum prior in tomo 3. Ann. ad A. V. Capitolinum 788. alter vero lib. I. His . Patauinae Gallieno scripsere. Alterum autem cognomen Piautiani quod Plautio datur, unum Prosperum habet auctorem, cuius fasti omnium sunt co ruptissimi. Cognomen Plautiani illi dabatur qui ex Plautia . gente in aliam per adoptionem transibat . Hinc Q. Plautio id Cognominis dari non potuit, alias ex Plautia in Plautiam gemtem adoptatus fuisset. Cum apud omnes Scriptores ac Vetustiores fastos Q. Plautius consul dicatur, Prosper, siue eiusdem exscriptor per errorem Plautianum pro Plautio scripsit; unde iuIud cognomen Panu inius mintas reae efformauit. Glandorpio in Onomastico dicitur Plautius S luanus , quo cognomine Ti. Plautius, ac M. Plautius efferuntur in vetustis Inscriptionibus pag. sa. 6. & s . Plautij Siluani Praetoris necem recitat Tacitus lib. . Annalium. interim corrigendus e ror Leunclauij qui in indiculo consulari lib. 38. scribit et Sex. Papirius er 4. Plautius; & pag. 63 s. pro Sex. Papinio notat in margine reponendum Papirio. Nam Dio Graech scribit Σιξτου

Παπινιον, Sexti Papiny, eundem ante Dionem Plinius, S linus, ac Tacitus nuncupauerant, atque etiam in laudata Patauina Inscriptione mihi superius recitata, appellatur. Denique Seneca lib. 3. de ira cap. 18. ait: Caius Caesar Sex. Papinium, cui paser erat consularis see. uno die flageltis caecidit , torsit, non

qnaitionis sed animi ea a . Vides filium patri Consuli cognominem. Plinius lib. II. cap. I . ait : Sex. Papinius quem Comolem vidimus, cte. Sequuntur Consules A. V. 79o. Cn. Acer ronius Proculus, ac C. Pontius Nigrinus, qui recte nomina

tur Dioni, ac Tacito superius laudatis, itemque Suetonio qui integre eosdem recitat in Tiberio cap. 73. licet ibidem Pontio D ILL

29쪽

2 5 EAsoda confidaris. N a pro Nigrino scribat, secus ac Dio & veteres fasti, ac

antiqua Inscriptio produnt. Haec extat apud Panuinium ac Gruterum pag. 38. ubi legitur : Cn. Acerronio & Pontio N I-

situr. Iusscras, vir eruditissime, adnotari consulatum duorum Ge. minorum ac proximε insequentes. Hinc tua iussa executus, in eosdem consulatus curam intendi ita ut plures eorum hactenus in omnium Scriptorum recentium fastis deprauatos, ex vetustis Inscriptionibus cmendauci im, alios autem ex antiquis itidenia monumentis illustrauerim , & ni mea me fallit opinio, spero fore , ut positae correctiones tibi harum rerum curiosissimo aequE ac scientissimo, etiam atque etiam probentur . Iam ceteros consulatus saltuatim percurram , cum praesertim undeuia ginti paria Consulum in Taciti Annalibus, continuata annorum lcrie, exacte recitentur. Tiberius proxime memoratis Consul,

bus die x6. Mariij mortalitatem expleuit, succedente Cato C ligula Germanici filio, qui Kal. Iulijs collega Claudio patruo consul processit, ac dein pridie Idus Septembris eo se magi . stratu abdicauit. Scribit Dio lib. 1s. Anno insequenti Consules ex his qui dudum designati fuerant, facti funt M. Aquillius Iu nous, o P. Nonius Asprenas. Prosper, Idacius, Cassiodorus Dioni similiter in fastis scribunt e Iulians o Asprenate . AnOnymus apud Cuspinianum ait: Iuliano, Asprenate MER. nem- Mercurij die contigisse hsdem Cossi Kalendas Ianuarij, uti reapse accidit hoc anno R 79 r. a parilibus, Christi 38. Cyclo lis XIX. Lunae I. lit. E. At Panu inius hoc anno Consules ponit Caium Augustum II. est L Apronium Cosanum, additque: Dio hoe anno profitetur Consules C. Caesarem Germanicum II. o L. Apronium L. F. Caesianum. Quod sane falsum est i nam Dio Iulianum , & Asprenatem consules primis Kal. Ianuarijs anno primo imperij Caii Caesaris statuit. Ex errore Suetonij Panuinius errandi ansam accepit. Ille enim cap. II. recensitis quatuor consulatibus Caij, addit: Ex omnibus duos nouissimos coniunxit. Ex quibus infert Panuinius inter secundum ac teristium consulatum Caij inserendum esse consulatum M. Aquiliij,

di Norij Asprenatis. Et quidem in decem MSS. codicibus

30쪽

. . E istola Confidam. et

Suetonij in Bibliotheca Medicea constanter eadem Suetonii verba leguntur . Vbi vero in quibusdam eorundem legitur:

Confulvus quatuor gessit: primum ex Kal. Ianuas per duos memses, viti etiam dicitur in antiquis editionibus, Romana anni 147o.& Mediolanensi A. r 7s. ibidem in duobus codicibus legi:

primum ex Kal. Iutys, quae vera ac germana lectio est. Coterum legendum esse in Suetonio : ex omnibus tres ordinarioseoniunxit, recte ostendis in Prolegomen. num. I . ubi etiam

recitas haec Frontini lib. i. de Aquaeductibus r Caius C far aiauro imperis fui anno, M. Aquilio Iesiano, P. Nonis Morenare Coss. anno V. C. 79o. duos ductus inchoauis; ubi diuersam

epochiam annorum Vrbis illum secutum dicis. Sed facilior responsio est, alterum annum Cais Caesaris initium sumere A. V. 9o. Christi 38. die i6. Marti j, quo ineunte Aqua ductus illos inchoauit, Iuliano de Asprenate Coss. & quidem anno Vrbis DCCXC. qui die at. Aprilis exibat, succedente anno 79 I. &quamuis Frontinus diuersam a Varroniana epocham sorte usurpaverit, id non colligitur ex laudato testimonio, quod perperam pro opinione Onuphrij adducitur, cum verae sententiae aperitia simh sui getur; neque enim anni Vrbis mense Decembri, sed Aprili complebantur. A. V. 792. Christi 39. Consules nominantur a Dione in id-dice lib. 3ς. Caius Caesar Germanicus II. o L. Agronius L. F. Celianus, siue Cestianus. Ita legitur in Graeco codice Mediceo. Leunclauius tamen legit Apronius. Prosperi, ac Cassiodori fasti hic corruptissimi sunt; nam hoc anno ac sequentibus, fictos

Consules exhibent, quos bonus Panuinius plerumque suffectos maluit appellare, quam falsos. Idacius ait et Caesare II. o Cassano. Anonymus Cuspiniani : Caesare II. Caesiano Iou. idest, diem Kal. Ianuarij die Iouis ijsdem Consulibus contigita. ADter consul fuit L. Apronius Caesianus, qui anno abhinc unde. uicesimo sub L. Apronio patre Africae proconsule inita pugna, Numidas fugauit. Tacitus lib. 3. ait: Missuque patris Apronius

Casianus eum equite se cohortibus auxiliarys quis veloci imos i sionum addidere, prosperam aduersus Numidas pugnam facit, peiatitque in deserta . Extat in gaza Rewarum Maximae CHRISTINAE AUG. P. F. nummus Drusi cum epigraphe in auersa Da par-

SEARCH

MENU NAVIGATION