De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ta. 8 NARRATIONIS HISΤ. Η ER. gorius Urbi sedem restituit, maniseste colligitur, cur,am Romanam annis II. mensibus duobuε, diebus trubus, non autem septuaginta duntaxat , uti dicunt, imGallijs oberrasse . Hic etiam corrigiendus est Platina

qui de Gregorio scribit: Romam pervenit anno D mini millesimo trecentesimo septuagesimo sexto idibus Ianuarij, Pontificatus fui anno septimo , migrationis vero Romana curia ιn Gallias anno septuagesimo I cum antea parum sibi constans in Clementis V.

vita peius scripseriti Atque ita curia Romana in Ga lias translata est millesimo trecentesimo quinto, ubi

etiam ad septuaginta quatuor annos remansit. in in luto haesit Sabellicus lib. I. ene. s. pag. 6Io. &DanZius in Metrop. lib. s. pag. 23σ. his verbis: siua fuit Curia in Franciam omnimoda translatio per annos septuaginta quatuor.

Gregorius igitur Urbem ingressus incredibili populi Romani plausu exceptus fuit statimque sacras .ssides, Urbi que minoia , quae temporum incuria ruinam minit hantur , reparari iussit, sed dum Italiae rebus , ijsque maxime, qui pacis erant impense consuleret morte prsventus texto cal. Aprilis anno I 378. magna sui animi consilia perficere nequivit. Romae tunc sexdecim tantum Cardinales aderant, quatuor Itali, unus Hispanus, caeteri omnes Galli, quod Romanis maxima duo bitandi causa suit, istos in Summum Pontificem suae nationis aliquem fore electuros, Apostolicam sedem iterum in Gallias asportaturum . Hinc Clerus nobili resque Romanorum, dum defuncto Pontifici sacra i nebria persolverentur, Cardinales Conclaue mox ingressuros , ut Romanum vel saltem Italum in Pontificem eligerent, enixe deprecabantur 3 Vrbem Romam i tamque Italiam continuis calamitatibus undique

pressam Pontificum absentia exaggerantes 3 Quorum

exemis

142쪽

exemplo plebs pariter minis etiam, ut moris est, ad mixtis, Papam Italum postulabat. Ad haec Cardinales perhumaniter annuentes, omnia quae ad utilitatem Ecclesiae idonea cognoscerent, se facturos pollicebantur. Interim sacris inferijs exactis Conclave ingressi sunt magno Praelatorum comitatu, inter quos Bartholomaeus But illus Archiepiscopus Barrensis Cancellariae Apostolicae Praefectus, qui ob eximiam doctrinam, morumque probitatem ab omnibus magni habebatur. B continuis precibus, ut Deum suamque Ecclesiam prae oculis haberent Cardinalibus suggerebat, idoneumque Pastorem in tanta rerum perturbatione cito eligerent, supplex

implorans obtestabatur . Sanctus AntoninuS tom. 3.tit. 22. cap. 2. refert, quod Cardinales , eo quod Romanus Populus ubique clamans audiebatur Romanum volumus , timore perculsi , ipsum placandum Cardinali Lemovicensi, qui sagacior putabatur, commiserunt; Is Barrensem accerscens, ut astutum consuluit quid Ieri posset, ut populus Romanus qui

taretur , es Curia Romana ad Gallias rediret ;qui post plurima colloquia respondit, hoc esse rem dium , ut unum nomine tantum , alιum re s Imrito eligerent, quem pone a sublato periculo nomismrent. Haec tamen inanis Vulgi commenta potius existimo, cum Theodoricus a Niem qui tunc Barrensi a secretis erat, in opere quod de hoc Schismate congessit nullum de hac re verbum faciat, nec credibile est ime errimae vitae hominem & Italum remedium adeo periculosum in re tanti momenti protulisse. Insequenti porro die Cardinales, eo quod in factiones diauisi, videntes ab una quemlibet alterius partis obstinate excludi, aliquem extra Cardinalium Collegium in Pontificem assumere decreverunt, statimque ad Scrutunium accedentes, Archiepiscopum Barrensem unanimi R ter

143쪽

ter in Summum Pontificem Elegerunt . Hanc electiois nem nonnullos post dies ab Conclavis ingressit factam resert idem Theodoricus lib. a. cap. a. Et quia dicti Domini Cardinales per multos dies antequam et,

gerent in dicto Palatio seu conclavi remanserant,prafatus Urbanus timens ne forte aliquid sinistrum

ipsi Ecclem contingere posset ; interim quod dicti

Cardιnales erant in conclave singulis diebus ad

Altare fecundum in ipsa Pasilica legis Missam ,

ut exi=mo, Domrnum deprecando, ut Cardinalibus ipsis Iuam gratiam dignaretur in undere, quod cito Pontificem utilem s idoneum eligerent . Quod

idem tradit Sanctus Antoninus loco nuper laudato. Atlangius a Vero uterque recedit; Nam Gregorius sexto Cal. Aprilis circa secundam noctis horam fatis concciast, ipsiusque mors postera tantum die publicata fuit, ac die subsequenti nempe quarto ca L eiusdem mensis Novendalia celebrari caepta sent, ut docet Panvinius: Eodem anno die quarta cac Aprilis mane P. P. Gregari, XI. exequaa ae omentalia a cardinalibus prcentibus celebrarι fiant capta n em aiebus. Cui libet enim defuncto Pontifici hae funebres pompae , quae , quia per novem dies , Novendalia vocantur, 1 Cardinalibus ante Conclavis ingressum peragi assolent, ut habetur in lib. primo Sacrarum caerem. Christolari Marcelli Archiepiscopi Coecitensis cap. a . A quarto itur cal. Aprilis, quo Novendalia initium habuere , facta novem dierum supputatione clare colligitur, peracta fuisse octavo idus esusdem mensis inclusve, quibus exactis Cardinales non illico. sed altera die, sexto scialicet idus Aprilis Conclave ingressi sunt, die vero sequenti, nempe quinto idus Barrensem in Summum Pomtificem elegerunt; Totum hoc habetur in Epistola , qua ipsimet Cardinales electionem hanc Carolo IV.

144쪽

imperatori significarunt, quam ad oculos mox insta subijciam . ut manifestias eluceat, electionem istam factam fuisse die ab ConcIavis ingressu immediath se'quenti, non autem post multos dies ut scribit Theodoricus . Interim populus Romanus ubi Pontifieem iam electum subodorasset, ut citius quisnam esset , Italus ne , Vel' exterus, indicaretur, tumultuari cspit; qua de re m niti Cardinales illico Archiepiscopum Barrensem sa- . ctum Pontificem publicarunt, quod maioris tumultus causa extitit nam populus errore nominis deceptus , . quendam Ioannem de Barre Gallum demortui Gregorii cubicularium improbis moribus hominem electum opinabatur, cuius erroris ignari Cardinales dubitantes Barrensis electionem ut odiosam clamoribus illis reprο-- bari, ne populi furor ad peiora progrederetur, in Vulgus spargi ficerunt, Tebaldestum vulgo Sancti Petri

Cardinalem in Pontificem electum esse ; Romani hoc - audito Conclave irrumpentes, eundem ad Basilicam Vaticanam licEt invitum adduxerunt , ibique super Aram maximam , ut Pontificibus fieri assolet, coli carunt benedictionem Papalem, ut moris est, petentes Tunc Tebaldestus, se non esse Pontificem respondit , sed Barrensem, non quidem Ioannem illum de Barre Galium, uti salsis putabatur, sed Bartholom um Butillum Barrij Archiepiscopum . His alijsque Tebaldeschi verabis sedato populi tumultu, Cardinales eadem die ves- Perarum hora denuo congregati Barrensem Urbani VI. nomine, ut vulgo aiunt, inthronizarunt, qui postea , decimo scilicet quarto cal. Maij qui dies Paschatis crat, coram Clero ac populo cunctisque Candinalibus approbantibus coronationis insignia suscepit . His ita recte peractis, Cardinales omnia huiusce electionis Acta peratori per literas significarunt, quas modo, ut

145쪽

diximus, ad oeulos ponam . ut Veritas nostrae assertio. nis de tempore dictae electionis manifestias dignoscatur, simulque appareat, quam iniuste Cardinales con flato Schismate ab Urbano recesserint. Serenissime Princeps. Quia plerunque, immo plurimum prasertim in rebus arduis famae loquacios veritatem quibusdam coloribus adulterinis obnubilat: ideo quod ijs diebus in Romana Ecclesia gestum sit, vobis presenti scriptione numtiamus, & ut fis. qui vobis rem aliter factam narrain. verint seu scripserint non credatis, & mens vestra hac nostra insinuatione clarificata , in tranquillo & sereno Veritatis liquore conquiescat I Regia igitur Celsitudo cognoscat, quod Sanctae scelicisque recordationis D mino & Patre nostro Gregorio Papa XI. vicesmo septimo die mensis Mariij nuper elapsi viam universae carnis ingresso, & sicut de largissima Dei pietate com fidimus post labores ad praemia evocato, tantique Pa. tris pro ut iuris & moris est cum debitis honore Areverentia exequiis celebratis die VII. Mensis Aprilis nuper praeteriti , Conclave Palatij Apostolici in quo

praelatus Dominus noster abierat, ne dicamus obierat, iuxta sanctiones canonicas decrevimus introite , sed ex certis causis ad id nostrum inducentibus animum , huiusmodi nostrum introitum ad diem immediate sequentem duximus disserendum. Qua quidem die, videlicet VIII. die Mensis Aprilis primitus gratia Spiritus Sancti invocata Conclave intravimus de electioneia substitutione futuri Pontificis tractaturi Sequenti die luciferi nescientis occasum, uti pie credimus, illustrati, circa illam diei. horam, qua Spiritus Sanctus ille qui paraclitus est. Sanctorum discipulorum corda d

146쪽

IO: VvITCLEFI Cap. 7. r 3 3 scendit, ad personam Reverendi in Christo Patris Domini Bartholomati. Archiepiscopi Barrensis, Viri utique

meritorum claritate conspicui, & multiplicium virtutum lampade refulgentis, libere & unanimiter direxi- . mus vota nostra, eum ad cessitudinis Apostolicae sp

cula concorditer evocantes, & hanc nostram evocati

nem sed electionem in conspectu maxime Christianae plenae multitudinis nuntiavimus. Ceterum die nona eiusdem mensis Aprilis idem Dominus noster electus in Throno dignitatis Apostolicae su-- blimatus sibi Urbani nomen ascivit. Ac die qua Chri- . stus Iesus summus Pontifex vitam nostram resurgendo reparavit coram turba fidelium copiosa , sicut in Romana Ecclesia consuetudinis est , in Basilica Princia - pis Apostolorum de Urbe cum ingenti tripudio & Iar-- titia inenumerabilis populi Christiani Pontificali Regno - magnifice , & solemniter extitit coronatus . Quae quidem Serenitati vestrae ideo nuntiamus, ut sicut obitus memorati Domini Gregorii vobis amaritudinis & trustitiae calicem propinavit, ita in praesentis Patris eo cessione nobis caelitus facta gaudi j & exultationis virutum assumtis ; in illo enim, cuius vicem idem D minus noster gerit in terris firmam spem fiduciamque tenemus, quod sub eius talici regimine status Romanae ac Universalis Ecclesiae reflorebit, & orthodoxa fides talix optatumque . suscipiet incrementum . Data Romae die VIII. metas Maij. Porro Urbanus omnium virtutum genere, ac eximia inprimis morum integritate praeditus,' Sacrum Coη gium simoniae vitio itimis labefactatum aegre serens , ' quoscunque in tali vitio in posterum depraehensos se acicerrime puniturum adeo terribili oratione publicor in

Concistorio minitatus est, ut Cardinales:omnes , exce-

Pro Tebaldesco, qui Rmpe ipsi adhaesiit, severitatem

147쪽

. hanc reveriti, simulque de Apostolicae Sedis in Callias reditu spe omni deperdita , relicta vari, praetextibus

Roma Anagniam primum, Fundos deinde se receperint, ubi, post evulgatos libellos, quibus Urbanum non esse verum Pontificem, eo quod tumultuantis populi metu non libere elegissent, astruebatur, in Palatio Honorati Caietani eiusdem loci Comitis congregati, Ca id inalem Gebbenensem Clementis VII. nomine in pseudo apam dessignarunt . Totum hoc acriter exaggerat ipsemet Vrbanus in Epistola ad Archiepiscopum Coloniensem his verbis et Diversos libellos afamat rios fecerunt s ad diversos Pralatos , s Princ, pes Mundi transmiserunt, per quos asserebant, nos non verum Papam esse ac multa mala re enormia de nobis dicere praesumpserunt. Et tandem in ' Iundum descendentes malorum , es cupientes Sam

ita Matris Ecclesia scindere tinitatem, in Civit ie Fundanensi cum quibusdam alijs, quos cum machinationibus G Diabolicis Iuuenionibus ad eorum impium propositum attraxerunt, congregati in domo iniquitatis filia Honorati Caietani olim Comitis Cimitatis Fundorum cum ipsius Honorati auxilios favore, prafatum Robertum temere eligendo Amtipapam Iecerunt, i umque auo Sacrilego Papam

nominare prasumebant π prafumunt. Haec Roberti intrusio iacta fuit die vigesima Septembris, ultima veru Octobris insignia Pontificalia suscepit; φ-ram post gliquot Menses cum Fundis se parum tutum videret; Auenionem cum Cardinalium Collegio pros . elus est, ubi quoad vixit a Gallis & Hispanis veru pontifex habitus fuit. Urbani vere partes sequebantur Ale : mania , Bohemia, Ungaria, Polonia, Anglia, totaque Ita lia Neapolitano Regno excepto ; Hinc quia utraque

pars a diversis Princ ibus 4e populis fovebatur, factum

148쪽

est, ut mortuo Auenione Roberto , Cardinales Schisamatici alium, nempe Petrum de Luna subrogarint qui Benedictum XIII. se nominavit cui postea successit AEgi- dius Munionus. Clemens VIII. appellatus, qui tandem abdicato Pontificatu, schisma, quod inter caetera in. Ecclesia Catholica hactenus exorta , quia diuturnius , . perniciosissimum extitit, penitus sublatum fuit . De huius attamen Schismatis duratione varie opinati sunt scriptores; Genebrardus pag. σ83. triginta sex annos . perdurasse scribit. Gordonus pag. 37 . annos triginta . Krant1ius in Metropoli initio lib. t 1. quadraginta. Michael Buchingerus pag. με. triginta novem . Sanctus

, Antoninus tom. 3. tit. 22. cap. 2. triginta . Au

bertus Miratus in Chronico ad an. 13 8. & Petrus - meerus in opere Chronographico quinquaginta annis continuatum tradunt. Magnus Panvinius in Epit. lib. 3- p g. 2 s. per quadraginta septem annos , finem vero refert in annum octavum Martini V. qui fuit Ochar vulgaris I a s. At aliter dicere nos cogit Concilium Dertusae in Hispanijs celebratum Praesidente Ca diuale de Fuxo Apostolicae Sedis Legato, quod extat tom. I 2. Concit. Lab. in quo haec leguntur . Pra-

. fatus Dominus norier Papa de anno Domini 14 M. Reverendissimum in Chririo Patrem s Dominum, Dominum Petrum miseratione omina tituli Sanc, Stephani in Catio Monti presbyterum Sacra Romana Ecclesia Cardinalem inclyta Domus de Fuxo Legatum a latere Sedis Apostolici ad Regna Aragonum s partes Hrexit, qui post multos saletersos cum Serem imo Principe re Domino Domino Alphonis Aragonum Rege super reductione huiu modi tractatus habitos hac eadem de causa AEd praefamam Dominum no Irum Papam de anno Gomini r427. redijt. Ea adem Dominus noster

149쪽

Papa de anno Domini t qas. iterum eundem D minum Cardinalem Legatum ad Regem s Regnum P dacium pro eadem reductione remisit . Tandem Spiritu Sancto cooperante es Rege s Legato amred to operam dantibus ad reductionem deventam extitit. Ex quibus habetur, Cardinalem de Furo bis

Hispanias tollendi schismatis causa petive, nempe anno assas. quo nec Schisma sublatum suit, ut scribit Panvinius; nec duobus sequentibus annis, cum anno I 627. re insecta Romam redierit , sed solummodΛanno Issas. quo iterum in Hispaniam prosectus dictum

schisma omnino extinxit. Praeterea, instrumentum ob

dientiae ab ipso . odio Munionio & sequacibus dicta Cardinali Legato exhibitae ita obsignatum legitur et

Acta fuerunt hae in loco Iupra dicto In Villa scilicet Sancti Matthaei prope Paniscolam sub anno a Nativitate Domini Issas. indictione Ieptima . die

vero Dominica, decima quarta mensis Augusi , Pontificatus Domini nonrs Papa anno duodecimo. Ex quo pariter manifesse evincitur, Schisma extinctum fuisse anno i a s. in Villa Sancti Matthaei prope Paniscolam Dertusanae Dioecesis per abdicationem Antia papae Clementis, non vero, ut quamplurimi scibunt , in Concilio Constantiensi per electionem Martini v. Quod idipsum notavit Petrus Maturus in notis ad Sanuctum Antoninum ita scribens r Hoc Schisma , quod

omnium sine controversia teterrimum, es perniciosissimum fuisse consat. non triginta modo annos, sed quadraginta quatuor perduravit; Nam quamvis in Concilio Conritantiensi Gregorius duodecimus ,s Ioannes dictus migesimus tertius sponte Papatui renunciarint. s Martinus quintus legitime juerit in eodem Concilio creatus es consecratus, ut vi debimus infra cap. I. tamen Petrus de Luna ri

150쪽

- Jor UvITCLEFI cap. octus Benedictus decimus tertius post illud etiam

concilium in Scsismate perseveravit, eoque mormo Egidius Munionis, Clemens octavus appellatus contra Martinum electus en ς Illo tandem anno

Cfricti i428. abdicante , Schisma illud fuit penitus

oblatum. Duplici tamen errore peccat hic Author primo Antipapam Clementem se Pontificatu abdicas. se anno x 28. cum id factum anno insequenti x as. abdicationis instrumentum plane loquatur : Secundo errat in annis supputandis dum asserit, Schisma qua draginta quatuor annis perdurasse, nam ab anno I 373. quo incaepit usque ad annum i 28. quo, ut ipse fabso opinatur, finem habuit, quinquaginta, non quadra ginta quatuor anni intercessere. Igitur cum ex hucusque adductis rationibus, ac Dertu

sanae Synodi Actis solide probatum sit , Schisma amno solummodo I as. die r . Augusti cessasse, necesilario consequitur, facta supputatione a die vigesima Septembris anni I 378. quo emersit, usque ad diem decimam quartam mensis Augusti anni 1 29. quo finivit , annos quinquaginta , menses decem , dies vero vigintiquinque perdurasse 3 Reformator Riccio lius in magno Chronico ad annum I 378. narrat2 prius huius Schismatis origine, ait Duravit Schisma hoc annos so . Inferius postea ad annum I II.

subiungit: In Concilio Conctantiensi eligitur Summus Pontifex Otho Columna Romanus Diaconus Cardinalis die Mndec ma Novembris , consecratur die vigesima prima Novembris , nominaturque Martinus III. dictus T. cessavit que Schisma esto Petrus de Luna usque ad

mortem retinuerit insignia Papatus . Igitur, si in Concilio Constantiensi per electionem Martini v. cessavit schisma, quomodo quinquaginta annos durarit

SEARCH

MENU NAVIGATION