De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

to NARRATIONIS AEST. HAER. in nundinis prisertim, alijsque publicis locis ad quae

populi frequentia confluere alalebat Magistri dog- mata ad seditionem prFipue conflandam im ter concionandum inserebat, & quidem ad novos tumultus illos quoque Rusticos excitasset, ni eorum, qui in Exessia & Cantio eadem tentarunt smiserabilis extiatus, ipsos propriae saluti conis sulere edis.cuisset. Dissiliroes by Corale

162쪽

Cap. IX.

Absente simuleso tres Academia Prosessores eius d ctrinam defendunt. Willelmus Courrens fit Archi piscopus Cantuariensis. Synodum, Thoma Ara burne Augus tiniani suasu Londini convocat. Mucissus impedire perperam nudet, eius d gmata damnantur. Archiepiscopus damn tionis decretum per omnes Discines publicari mandat. Philippus Repenton hareses em ι , si Abbas D OGransis , inde Episcopus Limcolniensis , tandem Cardinatis . Ioannes inston in

carcere moritur in Nic

laus Heresia arrepta Iuga Romam Proficiscitur, a Pont, sed damnatus ,

in Carcerem truditur .

Orta soditione liberatus in Angliam 'Vertitur.

iterum captus perpetuo ca ceri mancipatur .

Post Vitcles ab Olonio discessum tres pfimari eiuL

dem sectatores in provehenda haeresi provinciam suscepere Nicolaus Heresord, Ioannes Ayston, praeci Puς Vero Philippuν Reptanton Lateraneasivm Abbas ,

163쪽

qui defensorio pro Witclefi doctrina evulgato continuis disputationibus publicisque Concionibus rem Catholicam pessundare nitebatur. Pilielmus Courtenay qui e Lo dinensi sede assumptus Simoni Suibury Cantuariensi Archiepiscopo successerat, quid remedij in tanta rerum civilium , & ecclesiasticarum perturbatione esset allaturus maxime angebatur, truculentam enim Praedecessoris mortem ex una perhorrescebat, Religionis Cath licae iacturam ex altera deplorabat . Ijs in angustis Thomas Ashebume magnus mei instituti Τheologus hoc unum suggessit remedium, Concilium scilicet convocandum, cuius authoritate damnatis Mitclefi erroriubus, publicoque anathemate proscriptis Christiana plebs in auita Religione firmaretur . Petrus Pitseus in de Scriptoribus illust. Angliae insignem Virum laudat his ver

bis r Cumque esset s multiplici doctrina infit -ctus , s Ebrio Mei plenus omnes quos Potuit ru

icissum concitavit, ut eum eiusque erroneam

doctrinam dictis. factis, scriptis detestarentur; Comtra quem ipse multa Deit, Icripsit, praedicavit. D

nique eo maxime instigante anno Domini I 38 a. super Oc negotio Londim S nodus convocata iustis Salubre prosecto remedium t Eliminatis enim haeressibus a seditionum & rebellionum peste Regna & Im-

Peria expurgantur faciliter, cum in uniformitate Relugionis populorum , civiumque persectissima concordia primitus consistat. Dum igitur Archiepiscopus, probato Ashebume consilio, Patres ac Doctores Londinum ad Concilium evocat , Witclesus praevidens damnationis sententiam Contra ipsum tandem pronunciandam, a Concilio ad Regem provocationem interponere meditabatur, quapropter Londinum veniens Lanchastrij favorem ad id asseque dum obnixe deprecatus est; At Lanchastrius tot m toruma Dissilirso by Corale

164쪽

Iorum, quae suo praesertim patrocinio sibimet accidearant , experientia cautior factus, neve haereseos suspicio in ipsum moveretur, hanc muclesi temeritatem acriter compressit i admonens nil favoris auxiliique in posterum sibi sperandum , ni in Summi Pontificis arbitrio ormnia poneret, & Ecclesae potestati se totum humiliter submitteret. Haec Lanchastrij verba ita Mitcleium per turbarunt, quod omni prorsus provocationis abdicato consilio propositiones quasdam , quae haeresim apertius redolebant ad Catholicae Ecclesiae sensum subdola intem praetatione detorquens Romano Pontifici datis litetis , damnandas , corrigendas, vel approbandas ut supremo in tertis Christi Vicario submiserit Has literas e F

xo exscriptas exhibet Sanderus de Messa visibili, quae pariter habentur in pseudomartyrologio Haereticorum gallicὶ impresso pag. σ. sub hac serma.

Gaudeo plane detegere cuicunque fidem meam N spe cialiter Romano pontifici, quia suppono, quod si sit orthodoxa, ipse fidem meam humiliser confirmabit ιρο s sit erranea emendabit . Suppono iterum quod

Romanus Pontifex cum Summus orsi Vicarius in terris sit. ad illam legem Evangelii inter Uiantes maxime obligatur Si in inis erramero volo humi. titer etiam per mortem, s oporteat emendari ; Ets in persona propria ad votum potero laborare , vellem praesentiam Romani Pontificis misitare Cum Dominus dederit papa nostro in Histius iustos Evam gelicos, rogare debemus, quod insinctus illi non per subdolum consilium extinguantur, nec quod ripa

aut Carrinales aliquid agere contra legem Domini moveantur; igitur rogamus oum nostrum culusti et creatura , quod fic excitet papam nonrum ianum sextum ut incapreat, ut imitetur cum

sero suo etiam in moribus Dominum Iesum Chri

165쪽

is, NARRATIONIS HIST. HAER.

num, V rogamus specialiter, Papam noctrum a

maligno consilio proervarι. Hanc summo Pontifici factam submissonem publicavit Miclesus, ne E Lanchastri j benevolentia excideret, prae cipue vero ut Concilium paulo ante indictum simulata restipiscentia exturbaret. Verum parum prosuit ma litiosa taus, nam Archiepiscopus qui ad id enixe imcumbebat , statim ac quos adsciverat Londinum

pervenere, in Monasterio Fratrum Praedicatorum Conis

cilium aperuit die decima septima Maij Sabbatho post

Ascensionem Domini anno I 382. ut habetur rom. XI. Concit. Laia parte a. pag. 2osa. In hac Synodo unius

Mensis spatio evocati suere Repignton, inresord , MAyston, Witclesum nec venisse, nec accitum fuisse fas est credere, cum in eiusdem Synodi Actis nec nomianetur , nec aliquid in ipsius personam animadversum legatur, sed solum nonnullae eiusdem propositiones ut haereticae & Ecclesiae senta adversantes damnatae tu

runt sub die vigesima prima viij seria quarta infra octavam Ascensionis; Quam proscriptionem postea Amchiepiscopus die trigesima eiusdem Mensis feria sexta tosta octavam Pentecostes publicandam demandavit Ioanni Κynyngham Carmelitici ordinis Theologo, qui postquam a Ciero & magna populi multitudine pro gratiarum actione, inique auxilio implorando, ut ab illarum haeresum peste Regnum liberaretur, solemni supplicatione peracta , suggestum conscendens I itclefidogmata falsa & haeretica, omnesque ea in posterum tenentes vel docentes a fidelium communione seclusos pronunciavit . Nec Deus optimus maximus Ecclesiae

suae preces exaudire diu distulit, siquidem pervicassisima in IVitclefistarum ac Lolardorum incredulitatemper miracula improbare voluit; Insequenti namque die veram realemque Iesu Christi Corporis praesentiam in

vene

166쪽

venerabili Eucharistiae Sacramento visibiliter patefecit Miraculum ita narrat Κnyghton lib. s. de Event. -- gliae ε Et in ino sermone praesens fuit unus vene rabilis Miles nomine Cornelius Clonne, qui sis conclusionibus f eas tenentibus ac docentibus maximus fautor fuerat, nec voluit pro quocunque aliter credere de Sacramento Altaris, nisi quod ibi esset verus panis materialis secundum opinionem Micio. In crastino, scilicet in vigilia Sancta Trinitatis ine Miles ivit ad Conventum fratrum Praedicatorum in Civitate Londinensi pro Missa audienda, s accidit, quod audimit Missam unius Studentis de Conventu illo, re in elevatione Corporis Chricti nihil missit, nisi sicut prius videre ut bat, ita quod firmiter credidit, quod ibi fuit verus

panis materialis . In fractione mero muta Miles respexit vidit oculo oo corporali in manibus Fratris celebrantis veram carnem crudam oe jam guinolentam diutiam in tres partes 3 Admirans v

ro s L pefactus vocavit Armigerum suum ut fprie videret, qui tamen nihil vidit, nisi sicut prius solebat; Miles vero in tertia particula similiter, qu 3n Calicem mitti debuit. vidit eundem colorem albedi is, qua prius erat, sed tamen vidit in medio eiu dem particula hoc nomen IESUS scriptum literis camneis crudis eae Languineis, quod admirabile erat aspe ctu; Et in cranino in Ferio Sancta Trinitatis idem ' praedicans in Cruce Pauli Sancti pronunciavit Lud toti populo, s in me sermonis idem Miles ρ Iens narravit ore tenus totum processum publice s perte ad confirmationem fidei noctra, G promisit; feret Fugnaturum G moriturum in causa tua, quod tu Sacramento Altaris en verum Corpus Christri, snon panis mateHalis, ut 1 emet prius credidις. V Interim

167쪽

Interim Archiepiscopus , ut caeteras quoque Regni Provincias istarum haeresum lue contam minatas penitus expurgaret, Londinenti Episcopo commisit, ut quamprimum citeris Episcopis mandatum sabsequenti forma exequendum ini ungeret.

ιν1lielmus Dei gratia Cantuariensis Archiepiscopus totius Angliae Primas , & Apostolic Sedis LGgatus , venerabili fratri nostro Domino Roberto Dei gratia Londinenti Epi L

copo salutem & fiaternam in Domino Charitatem.

Ecclesiarum Praelati elaca gregis Dominici sibi commissi

custodiam, eo vigilantius intendere debent, quo lupos intrinsecus ovium vestimentis indutos ad rapiendum ,& dispergendum oves noverint fraudolentius circuire ;Sane frequenti clamore & divulgata fama, quod dolentes reserimus, ad nostrum pervenit auditum, quod licet secundum canonicas sanctiones nemo prohibitus

vel non missus absque Scdis Apostolicae vel Episcopi Ioci authotitate sibi officium predicationis usurpare dein beat publice vel occultE. quidam tamen aeternae damnationis filii in insaniam mentis perducti sub magnae sanctitatis velamine authoritatem sibi vendicant praedicandi, ac nonnullas propositiones & conci usiones infrascriptas haereticas atque falsas ab Ecclesia Dei damnatas , & determinationibus Ecclesae repugnantes , statumque totius Ecclesiae , nostraeque Provinciae Cantuarienss , & tranquilitatem Regni enervare nituntur

tam in Ecclesijs, quam in plateia & quam pluribus alijs locis prolanis dictae nostrae Provinciae non veremur asserere, dogmati hare, & public. praedicare , illis nonnullos Chrithi fideles inficientes, flebiliter deviare. Nos

168쪽

itaque attendentes, quM tam perniciosum malum , quod ad plurimos serpere poterit eorum animas lethainii contagione necando, non debeamus , sicut nec d bcinus sub disimulatione transire . ne sanguis eorum de nostris manibus requiratur, sed illud quantum n bis ex alto permittitur extirpare volentes , de quam plurium fratrum Suffraganeorum nostrorum consilio Massensu convocavimus plures Sacrae Theologiae doctores,

ac iuris Canonici & civilis professores , Ω alios Cleriscos, quos samosiores & peritiores de Regno credidiamus, ut super dictis conclusionibus vota sua dicerent& sentirent; Uerum quia praemissis conclusionibus Massertionibus in nostra , & eorundem Confratrum no , strorum ac dictorum convocatorum praesentia patenti bus expositis & diligenter examinatis, finaliter est compertum , nostroque & eorum omnium communicato consilio declaratum , quasdam conclusionum illarum haereticas esse, quasdam vero erroneas, atque determunationibus Ecclesiae repugnantes, prout inserius de scribuntur. Fraternitati vestrae committimus & mandamus in virtute sanctae obedientiae firmiter iniungentes, quatenus omnibus & singulis fratribus nostris Coepiscopis nostris, & Ecclesiae nostrae Cantuariensis suffraga neis cum ea celeritate qua poteritis iniungetis, prout eis ci eorum singulis , ac vobis iniungimus , ut e

rum singulis & Eccles, suis, & aliis Civitatum suarum& Di esum, vosque in vestra & eaeteris vestrae Civitatis & Dioecesis moneant & inhibeant, moneatis Minhibeatis pro ut nos tenore praesentium monemus pri

mo , secundo , & tertio, & districtius inhibemus pro

prima monitione unum diem, pro secunda alium, Mpro tertia monitione canonica ac peremptoria unum alium diem assignando, ne quis de caetero cuiuscun que status aut conditiqnis existat, haereses sed errores V a prae

169쪽

praedictos, vel eorum aliquem teneat, doceat, praedu cet sed defendat , aut aliquem prohibitum non missum , vel alium de cuius potestate non constiterit ad praedicandum admittat, aut haereses aut errores huius modi , vel eorum aliquem praedicantem audiat velauicultet, seu et faveat vel adhaereat publicὸ vel occulte, sed statim tanquam serpentem venenum pestiferum emittentem fugiat & evitet sub poena excommunieationis maioris, quam in omnes & singulos in hac parate rebelles , & nostris monitionibus non parentes , lapsis ipfs tribus diebus pro monitione canonica assignatis, mora, culpa, & offensa suis praecedentibus & id fieri merito exigentibus ex nunc pro ut ex tunc serimus in ijs scriptis, & per singulos Confratres nostrosti Sus aganeos nostros in suis Civitatibus & Dioecesibus, ac per vos in vestra Civitate & Dioecesi quatunus ad eos & ad vos pertinet ex abundanti praecipiamus fulminari. Dictos nostros Confratres insuper Omnes & singulas per vos hortari volumus & mandamus

per aspersionem Sanguinis Iesu Christi, & similiter

vos hortamur , quod cum iuxta Sacrorum Canonum

instituta, quilibet eorum in suis Civitatibus & Dioecesibus haereticae pravitatis Inquisitor existat; ac in vestrissimiliter existatis , de huiusmodi praesumptoribus soli, cite & diligenter inquirat & inquiratis . ac Contra eos& iuxta officij sui debitum cum effectu procedant , similiter procedatis ad laudem , & honorem nominis Crucifixi & saavationem fidei orthodoxae . Datum in Manerio nostro de OttoBrde penultimo die Mensis Maij anno Domini t 38 a. & nostrae consecrationis pii

Dum haec agerentur, Repygnion, Here d, & Ayston , quos, uti diximus , coram venire Arehiepiscopus iusserat, Londinum secreto pervenerant, solumque die

170쪽

vigesima sequentis Mensis Iunij palam comparuere . ubi facta prim lim protestatione, esse velle humiles fideles Sanctae Ecclesae filios, fidei consessionem scriptis exposuere, qua nonnulla I itclefi dogmata salsa satebantur, & eiurabant, illa vero de Sacramento Altaris . dubijs implicatisque verbis subdole astruebant; ex quo ipsis imperatum, ut clare & expresse responderent. Ansdem panis materialis in numero, qui ante consecratronem ponitur in istari, remaneat secundum propriam Iubnantiam vel naturam poct consecrationem in Sacramento Altaris Dixerunt, se nescire pro tunc melius respondere quam respondebant, ut prς- sertur in scriptis. Moniti iterum primo, secundo, &tertio, ut missis ambagibus, quid hac in re sentirent,pleta ac plane declararent: Nil aliud, quam, quod scriptis exposuerant dicere voluerunt; Solam Ayston petulanti scurrilitate Archiepiscopo respondit: Illud verbum materialis ponas in burra tua, si quam habes.

Quod tamen placidE tolerans mitissimus Pastor, ut per ditas oves ad Christi caulas reduceret, octo alios dies ad deliberandum assignavit. Ita dimissi, ad Lanchastium illius opem imploraturi confugerunt, quos tamen, ut antea Mitclesum, nullo suo patrocinio dignatus, reiecit. Elapso interim octo dierum spatio, Repygnton se se Archiepiscopo exhibuit , erroremque agnoscens humiliter veniam deprecatus est, abiuratisque haeresibus ad saniorem mentem rediens constantissimἡ postea per eravit, ita quod Leicestrensis Coenobii electus Atabas, inde Lincolniensis Episcopus creatus Catholice veritatis acerrimus vindex contra uritcleinas evaserit, qaem Gregorius xis. Romanus Pontifex tanti Viri meritis vices tepensuras, saero Purpuratorum Collegio adscripsit. Similitet M Ayston errorem fassus veniam

obtinuis, qui tamen paulo post ad vomitum nediens

SEARCH

MENU NAVIGATION