장음표시 사용
101쪽
mitem ad caeterorum terrorem suspendi iussisse undecim e Foederatis, captos dum Ostenda profugerent in Hollandiam: ex omni numero captiuorum Hostium sertito educi totidem voluit , eodemque supplicio necari. Quem vero expugnauerat locum, nemine obsistente, validisti me muniuit, ac tormentis maioribus decem instruxit: quibus assidue displosis Sylva Ducis te, viasque tanto impetu infestabat, ut vix ulla utrobique securitas esset. Ne in ipsis quidem Templis tutum perfugiu erat, bombardarum nimirum ictibus Haereticorum manu directis: nisi quantum, qui ibi colebatur, ijs, a quibus colebatur, prospiciebat. Ferunt enim, aliquando ferreum globum in sacram AEdem immissum , ad alam tendere visum , quo tempo re Sacerdos operabatur; auertente tamen Diuina prouidentia ictum, in proximum parietem se coniecisse. Quasi reuerentior sacrarum rerum, ac personarum esset tum impetus ignis, tum ferri durities ; quam hominum vel ira, vel pertinacia. PER eos dies accidit, ut Theodorus Comes Triuultius, relaxandi animi causa, digressus e Castris cum duabus Sclopetari rum centurijs, unaque Loricatorum: ubi leucam sere processis
set, in Hostium insidias ex improvise incurreret. Struelae illae fuerant ad intercipiendos Catholici Exercitus pabulatores: abdiderantque sese Mosqueta rij termὸ octingenti supra mille , Equitesque sexcenti. Qui cum Archiducis Copias aduersum se venientes prospexissent; rati non id sortui id contigisse , sed ceditiores de collocatis insidijs factos, dedita opera illuc properasse:
neque prius explorato venientium numeros ut in subitis rebus consilium omne dilabitur in mannum statim terrorem, ac per turbationem versi sunt: non inusitato inter homines eventu; ut
qui alijs insidiantur, ab omnibus sibi timeant. Id ubi Triuul
tius animaduertit, ceu prudens Ductor, occasionem arripiens, atque Hostium formidine animos addens suis; in eos trepidan: res δε quid agerensi ambigentes impetum faciti&quamuis mutito saperiores numero, inopinata tamen impressione perculsos, caedit, sugat, sundit; ac post breuem, sed acrem conssieiunia, trecentos ex ijs relinquit,qua grauiter saucios, ac semiuium,qua prorsus extinctos. Paucos in Castra captiuos adducit; ut ex eis de consiliis Hostium, di conditione rerum cognoscatur. E Catholicis septem tantum, aut octo vulnerati. Quod si duabus, tribus ve centurijs auctiores Triuult ij Copiae fuissent ;haud dubitandum erat,prae magnanimitate Ductoris, virtute Militum ,&consternatione Hostium; quin omnis illa in insidi, positarii ultitudo internecione deleretur.
102쪽
A et Fridericus Comes animaduertens, Foederatorum Castra optime ab omni parte munita; nec iam posse supportandis com- imeatibus intercludi: simulque expertus tentamento multiplici Sylva- ducenses in recusando Praesidio pertinaces, sinὸ quo tueri Urbem ab obsessoribus propemodum desperabat: de his omnibus certiorem secit Archi ducem. Is animo reputans,quanti minmenti esset Sylvae Ducis vel possessio, vel iactura; ad eam Urbem retinendam nil opportunius duxit, quam illuc sese conferre ;sioque conspectu, atque adhortationibus experiri , num posset tantam Ciuium pervicaciam expugnare. Igitur quamuis multi id itineris dissuaderent, in quo & ab Hostium inlidijs,5: a Sedi. Arehidux bl tiosorum excursioniblis periculum immineret &Sylva. ducenses serti ad accipiendum Praesidium adducendi valde dubia spes foret: in viam tamen se dedit, An tu er piaque digressus Bruxellas contendit. Hinc Traiectum ad Mosam, pollea Rurae mundam peruenit. Secum ver5 deduxit, praeter aulicum comitatum,& plerosque Principum Virorum, Equites mille quingentos, & sena Pe
ditum millia. Ri irae munda praemisit Alexandrum Marchionem Marchio Matispi Malaspinam, Equitibus quadraginta stipatum, ad Comitemis ad bitur uiani. Fridericum ; ut ab ipso de rerum statu edoceretur. Verum tria itinere praeter opinionem in Seditiosbs circumcursantes incurrens, ab ijsdem captus suit, atque ad Mauritiana Castra perductus . Neque hic insensa praestanti Viro fortuna stetit: sed aliam post paucos dies longe maiorem in eumdem aduoluit calamit
Ex Urbe Gravia, in quam transmissus a Mauritio Captiuus fuerat; inuitatus ab eodem fuit in Caltra , ut solemni conuiuio cum alijs Foederat oram Proceribus exciperetur. Datum ad Viri nobilitati, ac militari praestantiae: simulque magnanimae coii suetudini Ducum etiam in Hostes humanorum, ac liberalium. Proficiscebatur una cum Oli uerio Tempe lio,Corbechi, Domino, ac supremo apud Foederatos Castrorum Praefecto: qui per annos supra quadraginta in Gallia, Belgioque militando magnum nomen collegerat. Dum ergo ad hilaritatem mensae vel liuer arma ,& quidem inimica, Mala spina contendit : Sylva du- .censes e manibus conspicati, atque ambos holles rati, quippi ad hostilia castra properantes; murale tormentum extum plo in eos dirigunt, ac displodunt. Ferrea pila inde emissa Tempelium ita perculit, ut statim extingueret: Malas inam vero utroqui abrepto pede ad terram strauit. Quamobrem in Castra Foederatorum deuectus, ac diligenti medentium curae commissus,spe in aliquam fecit vitae prorogandae. O a A L. Dissiliam by Coo le
103쪽
. ALBEarvs Archi dux ineunte Octobri ad Comitis Friderici Castra peruenit, summis ab Exercitu plausibus exceptus,&communis significatione latitiae, festoque strepitu torment rum et Sylvam-Ducis vero Richardotum Praesidem iiii sit, ut de recipiendo Praesidio cum Ciuibus ageret. Sed obstinatis illorum animis id persuadere nulla potuit ratione.Perlustrauit Archi dux eum sitis Proceribus Castra , de munitionem omnem: Hostium
quoque ilationes,&propugnacula, quantum extra periculur . licuit, obsoruauit. Imo vicinitas utrorumque Castrorum per suasit Gassoni Spinulae Comiti de Bruay, uni e Principibus Uiris , qui comitabantur Albertum, ut peteret a Mauritio per literas facultatem, Marchionem Maiaspinam, in ipsius Station detentum, inuisendi. Qua benigne, ac liberaliter concessa, cum paucis eis se contulit. Antequam ad Castra perueniret , obuios habuit honoris causa missos a Mauritio Equites septuaginta cci rationarijs, & post paulum eorumdem Praetectum cum rhedat indique operta,& ob uelata. Inuitauit is Comitem, ut una cum iociis eam conscenderet ; specie quidem itincris accelerandi, acrem pestiue ad prandium accedendi ; re autem vera, ne Castrorum Crdinem , ac munitiones inspectaret. Quae causa Virum rerum peritum minime sugit. Vbi ad Praetorium deuenit, vehiculoque descendit, praelio lantem se coram habuit Henricunia Fridericum iuuenem, Mauriti; germanum, qui statim ipse ad Comitem Fratrem honorifice deduxit. Ab hoc humaniter , comiterque more Gcntis, ut Hospes, non ut Hostis, exceptus. Nox ad lautam ruensam cum plerisque Sociorum,&Anhaltino Principe Germano, qui tum in Castris erat, adhibitus. SUPER mensa I rincipes, ac militares Viri varios de bello, de pace , de Principibus, ac principatibus, praecipueque de rebus praesentibus miscuere sermones. Multa in Archi lucum laudem, honoremque ultro, citroque iacta . Negare Maurit ius, Albertum in Vrbem Sylvaducensem Praesidium inducturum, imbvel eiusdem moenia intraturum: ne vel Ciues offenderet, si ad illud admittendum cogeret; vel auctoritatem suam imminuis tum iret, si rem tentaret minime successuram. Contra sentire, ac dicere bruarus: meliusque de utroque successu sperare. De Spinu laquὀque Marchione facta honorifica mentio, deque publica spe ab Catholicis concepta rerum ab eo praeclare gerendarum. Hinc ad ostendanam obsidionem sermo delapsus super qua Mauritius: AMirari se, dixit, Archiducem adeo prudentem , Principem , , Ducem ammum induxisse, machinamentu qui bidam Opicnda potiri, quae magis et in t ad aues includendas ad ca
104쪽
piendou Urbes, accommodata. Ingressam nam biu Foederaturum pro
hiberi non posse , alueum obstruendo . duia etsi per sammam filicitatem eueniret; alium sese alarum ad Urbem mediam aperiri iussisse
magnarum nauium capacem,ac mentu Iere omnibM OVortunum. Et
quamuis Ostenda morbi lues multos mortales asumpsisset: adhuc tamen plures e micina Zelandia per eos aditus bubmissum iri. Denique se
non falsum augurem , ab apparatu rerum maticinari; obsidionem illam futuram annorum numero Troiana parem. βuare consultim mi-deri , ut eAAcrius , si tanta Onenda cupiditate 'graret, eam abseelu sto pretio mercaretur ; quam ut armorum diuturnis etri consiumptam, ac prope nullam mel sibi, mel Eaederatis relinqueret. Ad haec postr ma,quae per iocum conuiualem dicta ii uellexit a Mauritio Brua-yus, non minus iocosdrespondens, ex eo quaesiuit; anti eam et dem menditaret e Num aucentu aureorum milbbus f Lone. pluris, sabiecit Mauritius. nempe quindecies centcnu. Tanti
faciebat sapiens aestimator non oppidum, sed eius positum, t-que*pporc unitatem. Caetera, quae dicta suerant, vim obsidionis, di machinas eleuando, qua decebat modestia refellit Bruayus Comes: Euentum ipsum, assirmans, des consillium Archiducis, es
opera probaturum Neque ad lictoriam expediandum esie decennium: quandoquidem Ilium non erat, quod oppugnabatum, licet minime deesse sent A straacus G amemnon, Hollanam Hector, atque Italus Achilles. Hac hilaritate Rrmonum perducto ad exitum epulo, ad la laspinam visendum prosectus est Bruayus, comitante Mauritii Fratre , Exercitusque Proceribus uniuersiis. Duas horas cum eo seorsum colloquutus ,& aliquandiu cum eorum nonnullis, qui secuisionem fecerant; ad Mauritium se retulit, ut bona eius cum
venia regrederetur ad suos. Honorifice dimissus est , eademque qua ductus rheda per Caltra reductus; tum tuo impiasitus equo, cum sociis ad stationes Friderici peruenit. Pstoxi Mo die Sylvam-Ducis intrauit Archi dux magnis Populi acclamationibus exceptus, tanquam ab initante discrimine, quin ab ipsa prorsus obsidione liberaturus. Ad sui corpo- ros custodiam quadringentos Pedites duxit ex Hispank, Italis, Germanis, Vallonibus delectos: Equites vero quingentos: quorum ducenti crant ex Equitatu Gubernatoris Grobben d cliij. Equestris huius comitatus partem in Urbe retinuit, ducentos nempe Gubernatoris Equites, & centuriam Has latorum: reliquos ducentos extra moenia remisit. Cognitis vero tum ex Umbis Praefecto , tum ex Richardoto, obfirmatis in recusando Praesidio Ciuium animis; ab iaciend s ea super re verbis in ventos abi: uris, supersedenduna censuit: ac dissimulandum interea ne-
105쪽
gotium , cui nondum a tempore iraturitas accessisset: tum id i ose felicius peracturum ratus, cum per occasionem necessitas existorqueret a Sylvaducensibus, quod negabant. Igitur eam unam in praesentia sibi curam incumbere prae se tulit, ut rationem aliquam, ac viam indagaret, qua solueretur obsidio. Multa vero versanti animo, atque in bellicis conuentibus disquirenti, pro
positum quiddam fuit, quod Hosti ad receptum compellendo
Iurg κ Mauritis Castra, &seditiosorum Stationem propu- eiaculum erat paludibus circumfusim . Id si ab Archi ducis Milite teneretur; uterque posset Hostis re frumentaria, quae per viam illi proximam necessario subvehebatur, prohiberi. Quo facto cogebatur ab obsidione recedere.Hoc ergo consilium amplexus Archi dux, eius exequendi negotium Buquoio Comiti dedit: qui per eos dies ab Ostendana obsidione euocatus, ad Sylvae-Ducis subsidium sequutus ipsum fuerat. Bis mille delectos Milites ex Hispanis, Italis, Vallonibus eum iussit secum adducere ; & sex, septem-ve tormenta comportare : traiectisque
paludibus munimento illo potiri. Paruit Buquoius imperio: &Copijs per mediam Urbem traductis si quidem Friderici Castris, & petendis paludibus ea erat interiecta hisque ipsis trans. missis, ad locum destinatum accessit. Tum dispositis apte bombardis quatere propugnaculum aggressiis est, ut iusto hiatu facto, ad oppugnandum irrumperetur. Eodem vero tempore impetum fieri iussit Albertus bipartito in Castra Mauriti j: ex altero quidem latere ab Inico Borgia cum Hispanis; ex altero a Laelio Brancatio cum Italis. Vt videlicet hac duplici oppugnatione 1atis occupatus Hostis, ab ope ferenda periclitanti munimento distineretur. Sed artes hae in callidum Artificem parum valuere. Mauritius quippe non ignarus, quorsum imprelliones ille dirigerentur ; ac probe conscius, quam valide forent sua
Castra aduersus omnem impetum firnaata;statim ad munimenti subsidium maiorem partem Exercitus secum traxit. Iamque Buquoius oppugnationem instruxerat, atque ad murum crebra concustione disiectum irruebat: cum Hostium multitudin inopinato superueniente, ipsorumque tormentis Archidiacis tormenta verberantibus inanem ibi cernens operam suam, coactus'
est re insecta discedere. Huius munimenti omnino expugnandi conatus eam praebuit Archiduci, quam opperiebatur, indu cendi in Urbem Praesidi j opportunitatem . Namque post paucos dies vulgari iussit, velle se maiores Copias ad iterandam, eiusdem propugnaculi oppugnationem immittere . Quare Syl
106쪽
is o 3. uam-Ducis ingredi voluit millia peditum quinque: qaod&antea, nocturno tamen teinpore, factum fuerat .Hi cum mediam
per Urbem procederent, quasi ex aduersa parte egressuri, ubi forum tenuerunt, ibidem fixere gradum, per speciem ad primam lucem tantummodo pernoctandi. cum affulsit ; Archidux in concilium acciri iussit Magistratum, ac Primores Ciuitatis: atque ad eos de Urbe valido Praesidio munienda, pauca, sed ad persuadendum essicacia verba ferme huiusnodi fecit. Soluam-Ducu Catholicarum in Telgio et dium haudposiremam, quaque I Uti ditionisinitima eum sit ira perpetuo ιmminentem, atque
inhiantem iideret: nulla ratione decere intutam, atque improtectam
eius m incursionibus relinqui. Qod ad eam diem ab ea capta, ac δε- populata minime fuerim, non tam deberi Ciuium armis, aut T rbum unitionibus ; quam Iut sis extrinsecus admotis, Hosti tum ali'alys debilitato, tum in alias partes distracto. Sed tamdiu posse illum
S luam-Ducis oppugnare , donec ad extremum expugnet. Sic ubi diu tonuerit Calam, tandem fulminare. Id periculi non alio certius m nimento propulsatum iri, quam numero Militum , ae mirtute : qui pectora pro moenibus Obsessoribus opponentes , eos alia Urbe distineant. Neque α/era Drandum a ciuibus hoc beneficium: qui mel per otia uoiana malles, mel ciuilibus tantum negotys assueti; ι, blitici labomin- tolerantes βιnt, es ad arma traefanda minus idonei. Contra Hostem mero tot iam annos bellantem, tot etiam secundis 'alijs audaciorem, quiararium roboris, animorum, ae mibraris peritia reqmri r Periclutari
se quidem maius tot dies ut Ciuium propensioni obsecundaret an post sine malidiore Prasidia introducto Orbs ita defendi. Sed malo
serum, suorum non leui iactura Militum didicisse ; extima Copiarum auxiliasuisse obiecta non minus Hosti ad cadem, udis Sylva-Ducis ad tutelam. Ea re non pulsum ad= obsidione Asaurilium,jed imilia magis, magisque confirmatum. Unum ergo superesse Urbi conseruanda , Host ubmouendo remedium, minus puruquegratum ex falsa opinione , sed unice prosiciens, atque omnino necessarium : Di mannia
prasidiario Milite abunde muniantur. Falsam eorum esse opinionem, qui e Gerem, id Pra ij mei graue Ciuitati ab extorquenda pecunia futurum, mel a tumultibus periculoseum . Utriusquas disiraminis'Lticeri securitatem . Omni quippe se industria curaturum , ut, solutis rite de Fua stipendiis, immunes abirent cimex, cui obseruata rigide dis, ina continerentur Milites in osseis. HAC Oiatione, insidentibus Urbem Copiis armata, persuasit demum, quod contendebat, Sylvaducensibus Archidux,opportunitate sapienter usus, asta quidem adhibito, sed Ciuibus salutari ria liberae illorum voluntati se debere professus, quod a
107쪽
I nnis de Riui in ea industriae.
morum terrore , suasionis dulcedine temperato, fuerat consequutus. Illi ouinue paratos sese ad omnem sui Principis nutum exhibentes, ac sponte dare vis, quod iam negare non poterant; simili prudentia vim necessitatis verterunt in laudum obsequi j. Albertus igitur praesidio Vrbis imposuit tria Militum millia ,
partim e Germanis, partim e Vallonibus. Eamdem ab omni pa te munitiorem voluit, & bellico quouis apparatu, reque frumentaria in longum tempus instructam. Munimentum eciam, quod Arcis loco esset, prope Sylvam-Ducis, qua Grauia ipectat, excitari mandauit: ut in posterum non magis ab oppugnatione arceret Hostes, quam a contumacia Cives. In hunc modum obsidio, ad expugnandam Vrbem instituta, profuit ad eandem praesidio, ac propugnaculo validius muniendam: eliciente de more commoda ex damnis Diuina prouidentia. Qua re Mauritius eo comperto, atque inane iam intelligens tema
mentum quodlibet suum , instante praesertim cum frequenti bus pluuijs Nouembri, paludosis suarum Stationum locis inse-stissimo; Castra inde mouit, quae fuerant cum ipsorum admiratione Hostium munitissima. Archi dux pariter utroque suo Vinto potitus, &syluae-Ducis praesidio firmandae, &soluςndae obsidionis 1, quasi geminata victoria laetus, altera de Ciuium pertinacia , altera de Hostis incursu ; retulit se Bruxellas. Exercitus vero partem ad Ostendae obsidium, partem in hyberna dimisit.
Ri Seditiosi cum H stratam angustiorem viderent, quam ut commodὸ omnes caperet: a Foederatis postularunt , ut Grauiam sibi concederent,eiusque loco Hocstratam acciperent; ea tamen conditione, ut si quando sibi cum Archiduce conueniret, e dem loca inter se mutuo restituerent. Hac facta permutatione, tormentisque, ac rebus aliis, quibus habebant opus, a Foederatis instructi; nullis excursionibus, rapinis, damnis in Geldria praesertim , ac finibus Coloniensis ditionis pepercerunt. Ita care in publicum bonum est, seuere peccantes.
IAM vero nos ad se reuocat Ostendana obsidio, cuius imperium , ut antὶ diximus, Ioanni de Riva fuerat ab Archi duce demandatum. Is igitur in eam toto pecti re curam incumbere: ac praecipue quadratum,& planum munimentum ab eodem imis
peratum , ad summum perducere. Climque tres Hostium receptus extra moenia structos, quos supra memorauimus, exploratum misisset; comperit validos eos quidem esse, sed Milito non satis instructos. Quamobrem Idibus Aprilis, per noctis silentium, illos invadi iussit. Quo facto, &Praesidiariis omnibus, qui fere Angli erant, atque Heluetis, peremptis, cum modica
108쪽
tino a. suorum iactura, receptuum potitur. Postridie vero Obsessi , ut amissa recuperarent, ingenti multitudine eruperunt: sed magno suo detrimento in Urbem repulsi sunt: quadringentis nempo Militibus diminuti. Supra occupata receptacula mandauit Praefectus Castrorum Riua bombardas aliquot collocari; eisque munimenta Hollium quati. Quin & ab eisdem ad quadratum pro-CMimi. pugnaculum corbium s riem duxit, in speciem dimidiatae lunae, ut libertatem ultro citroque commeandi ab hostilibus tormen- ω, in iis protegeret: fascibusque ramalium , ac terra ingelia quHdam obstruxit interiectos hiatus. Ipsum vero propugnaculum lorica circumducta,&subinde in angulos prominente, rormentisque instructa communi j t. Ad sinistrum ciusdem latus, qua spectat mare, aggerem supra indicatum in altitudinem, ac longitudinem auxit, pluribusque bombardis onerauit: ut pars Osffendae, quam vetus Oppidum diximus appellari, vehementius concu
Nae minori sedulitate Bu quoius Comes, ad Ostendanat obsidionem reuersus,viam e palustri salo exit antem diccum vocari solitam j sioque dictam cognomine , promouebat. Verum aluei ostium, aditumque ad Vrbem neutro satis obice intercludente ; non dubitabant hostica nauigia ingredi frequenter, atque egredi: quippe bombardis fulminantibus utrinque petiti
Nautae, vel ictus eis, quas optime norant, artibus eludebant, vel exiguam iacturam aspernabantur.Ob eam rem minores
ues maioribus praeserebant: cum illae facilissis in quamlibet partem actae globos serreos declinarent ;& quamuis deprimerentur, aut in manus Hostium venirent, non ad moduni gratii detrimento forent. Portus quoque minime altus, de breuibus, θrtibusque passim impeditus, ingentium nauigiorum haud patiens erat. Quod si torte bis vel Miles, vel commeatus, vel instrumentum bellicum importaretur ; ubi in conspectum Oitendae venerant nauigantes, in lembos sese , atque Onera transferebant, quibus & agilius inueherentur,& securius Oppidum intrarent. Quare Obselli rebus iere omnibus necessariis instructi , conflanter obsidionem sustinebant. Quin etiam hostilia opera
n agni laboris, ac sumptus, allidua displosione tormentorum pessundare nitebantur. Atque ut ea e fascibus plurimum erant, ligneaque materie coagmentata , quippe aquis, aquosisque locis imposita nihil aptius ad eadem absumenda iudicarunt qlia in pyrobolos, hoc est missiles ignes eiaculari. In plano vero munimento, praecipue bombardarum ictibus petito, cecidit ab eo. rum uno inter alios plures Didacus Durangus, Hispanae Logio p Dis
109쪽
Di rei nil angi, ct eius necessoria caede . Obsessi erumpiat, de aeriter utrinci i ii iracunDamna operum ab ignibus G iis .
nis Tribunus: cuius in locum suffectus est Antonius Zavallius, is o 3. Legionis alterius supremus Instructor. Atque is pariter post paucos dies mosqueto displose occubuit. His caedibus non exterriti, sed irritati magis Obsessores, no- carina.I .ua in dies opera, tam ad sui tutamentum, quam in Hostis exitium moliri. Balansonis praesertim Dominus cum Burgundionibus sibi s ubiectis,&Flesinus Comes, & Nicolaus Catricius cum suis Vallonibus, cumque Leodicensi Legione Tribunus Malalsa circa hostiles munitiones quaedam fabricati sunt receptacula, quibus custodiendis duae quotidie centuriae e quavis Hispanorum Legione imponebantur. Cumque manasset per Cailra rumor, Ostendanos quoddam extra oppidum excitasse nouum munimentum lunatum ab latere Bre denensi, eius expugnandi cupiditas, atque ardor incessit. Quare medio ferme Iunio si premus Hispanorum Instructor Ferdinandus Olmedus cum quadringentis partim Hispanis, partim Italis ad Stationem Duquoij Comitis properauit. Dumque ipse Comes,& Instructor,& omnes sere Centuriones inuadendam munitionem speculantur,atque explorant: Milites vero ad propugnaculum Sancti Philippi dictum subsistunt repentinam Hostis eruptionem facit,&Biriuoij aggerem occupat: tormentis potitur: Germanos aliquot , de Vallones, qui commissum sibi locum deseruerant, obtruncat. Quod ubi viderunt Hispani, atque Itali, non expecta- ito suorum imperio Praefectorum , qui illinc aberant; quando discrimen haud tolerabat moram , in Hostem tanto impetu irruerunt, tanta virtute pugnarunt, ut eum ad retrocedendum
compellerent. Ad confiictus tragorem ipserum quoque Praesecticon uesarunt: quibus animos, ardoremque suggerentibus, Hostes denique , trecentis eorum intersectis, profligarunt; agge-rcmque, ac tormenta recepere . Multum ex hac vietoria existimationis accessit Obsessoribus:&quorum ea manu parta, prouexit Archi dux ad maiora. NON tamen ex illa clade ita ceciderunt animis Obsessi;quin paulo pissi iterum se portis effunderent, ad Burgundionum reis sortire. ceptum incendendum. Ignem itaque arte laboratum circumis positis fascibus iniecerunt; ac frontem eius molis uniuersat concremarunt. Nec multis interiectis diebus in Fresini, Catriciique receptus illatis ignibus, magnam utrique perniciem inuexere. Omnium vero maximum detrimentum a s ammis importatum planae sormae propugnaculo: in quod primo bombar- p est, o das tanta vi exonerarunt ostendani, ut aliquot ex tormentis il- via. li impositis fuerint suis cum machinis disiecta: tum artifices Scoricare.
110쪽
sammas tanto impetu , copiaque contorserunt, ut frontem eius omnem absumpserint. Moles quippe tota erat e lignea materie contexta. Ut incendium compescerent, multi Militum accurrerunt : sed exitio maiore, quam fructu. Nam & plerique vitania ibi reliquerunt: & propugnaculum adeo disiractum, atque consumptum suit: ut ad illud reficiendum multum Iaboris, ac temporis fuerit occupandum. Et tamen restituto bombardae rurius impositae, ac vehementior in oppidum instaurata concustio. OSTE NDA Ni contra iactus ignium iterare. Verum damno priore docti Obsessores cauerant, ut ubi primum sasees attigis letignas; Milites, qui brachialia, serreasque chirothecas induerant, di cum scalis parati erant; illico eis applicatis ascenderent, ac pyrobolos manu discuterent. Hac induitria cum artes suas deludi animaduerterent Obsessi, ut ab ea Milites absterrerent, multas
maioribus, minoribusque tormentis moenia complerunt; illisque displosis in ascendentes ita collineabant, ut fere omne, perimerent. Sed non eo praesentis terrore mortis ascensorum coercita virtus, aut alacritas retardata. ImO pro uno, qui cadebat extinctus, tres, quatuor-ve, stimulante cupidine gloriae, si accedebant. Generosas quippe animas alliciunt vitae pericula, non deterrent . Ita supra trecentos pulcram hanc oppetiere mortemo r
atque ex ijs plerique Signiferi, Praesecti Militum, ac Nobiles Vi
ri ex Hispana potissimum, atque Italica Natione; q uibus pro innata magnitudine animi, vita post gloriam est. Et sane sortium pectorum opus erat,id subire discrimen, in quo indubitata mors ob oculos ponebatur. Siquidem quicumque scalas ascendebat, unus propositus erat scopus triginta, vel quadraginta Mosque-tarijs, quorum omnium ictus ut falleret, hierandum haud erat:
neque credendum, unius vitam inter tot intentatas neces abire incolumem posse. Aggerem quoque Buquoij cx eadem ferme materie compactu in iactati ex oppido ignes combusserunt : tria quo reficiendo multum pecuniae insumptum , multi mortales
absumpti. His, alijsque compluribus attriti calamitatibus Obsitares, iam prope spem omnem selicis exitus deponebant V xxv M obtulit sese illis in tempore, animosque labantes confirmauit ex Italia prosectus in Belgium , atque Ostendanae obsidionis fama illuc accitus Pompeius Targonus Romanu S, Mathematicis artibus praecellens, atque in machinis archit clandis apprime ingeniosas. Hic explorato prius oculis Ostendae situ, statuque rerum percepto diligenter; & quid opus facto esset, examinato; Archi ducem adit: eique magna fiducia pollicetur,structurum se machinamenta,quibu&ingressus inimicis na-P α uibus,