Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Ab Amisia im

i 38 DE BELLO BELGICO

ille Militum ictu bombardae stratus: imperterritus ipse, non so

lum ab incoepto non desistere, sed vix se loco mouere. Insem nessere noctes agebat stationibus perlustrandis, aggeribus circumspiciendia,Excubitoribus obseruandis: id vero tum maxime,cum ingruentibus pluuijs, ad ea peragenda maxime intempestiua tempestas videbatur. Namque, ut ingenio sagax, tunc potissimum ab Hostium subitis eruptionibus metuendum dicebat, cum obscurus, atque impeditus aer obtegebat insidias. Vbi vero debitam , ac necessariam lata corpori quietem concedere cingebatur, ritu plane militari, vel nudo solo incubabat, vel inii ratis paleis , vel si pra carrum aliquem, aut etiam capite supra bombardam inclinato. Hanc animi magnitudinem non modo laborum, sed periculorum quoque omnium contemptricenia, Marchioni quidem gloriosam, at Exercitui, bonoque publico noxiam , coercere sunt aggressi prudentissimi rerum altimatores . Intina ipsa lsabella non potuit, quin eum per literas seridcommonefaceret: ne tam prompte vitam suam obij ceret in discrimen , uti ore omnium vulgabatur. Se quippe molestissime laturam affirmabat, siquid ei grauius accideret. Haec eadem Aurelio Spinulae testata eli. Albertus quoque multo ante hunc Marchionis neglectum vitae praesens crat, ac Regis ipsius nomine cohibuerat. Idem officium per literas praestitit Paulus Franciscius pro ea, qua erat illi deuinctus familiaritate, ac fide. Reserebatas Marchioni, Scriptum sibi ab Inglub Domino qui unus erat e Proceribus Aulae Bruxellensis, Archiduci carus in primis, & Spinulae amantidimusὶ Catholici Teliij communem esse querelam: Marnionem nihili omnino facere mitamsuam. quando eam tam frequenter obiectabat exitio. Agerrime ferre omnes, ιο uno capis alutem caeterorum periclitari. Quali obrem eum Franciscius enixe rogat: in se uno publica consulat incolumitati: neu melit, conceptam ab omnibus lictoria spem tam turpiter, quam ιnfeliciter aborari. Duo quoque subdit coiistia ad tuendam vitam peropportuna. Alterum , ut esses atque insignia corporis identidem commistet: cum usiatatum admodum in ιcus H, contra Ducem, tanquam animam Exercitas uniuersi, cunctorum E stium rati de iιna νι. Alterum, ne temerire se locet, aut diu maneat, uui non summa nece sitas ρrasemiam Ductoris requirat. Hanc beneuolentiae plenam monendi libertatem

superauit Mil tum omnium generositas in taute sui Dacis a Periculo summouenda. Statuerat Marchio locum quemdam inspicere praesens, ac sedulo perluit rare, qui ior memorum hostilium ictibus multum erat obnoxius. Aggressi sunt Praefecti, aggressi Milites, qua validis argumentia, qua infimis precibus illum ab

132쪽

LIBER DECIMVS SEX TVS.

chionem a.

Rouemb.

ea me iue deducere. Verum ubi vident, parum dissuasiones, parum preces proficere: impetu in cum facto, sed amoris impetu, non irarum , versisque contra ipsum hastis, ad eius tutanda Vitam, non perdendam; Marchionem consistere coegerunt, aperte vociserantes,nolle se tanti Ducis iacturam facere.lta suam habet violentiam amor , eaque armatur, ut rem amatam custOdiato ALBERTus vero rerum a spinula diligenter, accuratequet gestarum conscius, atque ex hisce init ijs meliores progressus, ac tandem optatos exitu s sperans: iustit Copias omnes, quas ex Italia conduxerat Marchio , ad Ostendanam obsidionem roborandam proficisci, quaeque Herentaliae, quaeque Lirae morabantur, Militibus adiungi ab Lucio Dentice Tribuno deductis. Bu gundiones praeterea , duasque centurias italorum Meletio Equiti stibiectas, & Germanos, quibus Billius Comes praeerat, eodem properare mandauit .Equitum quoque duas illuc destinauit Cohortes . Hispanorum vero numerum aliquem pollicitus est somissurum, ubi constituisset, e quibus locis deducendi forent. Quoniam vero Marchionem inter,recens impositum Exercitui,&Aluarum Suarium Pignonem Hispanorum Tribunum,tania Belgicae militiae,quam militaris praefecturae veterem,graues quae dam exortae fuerant de bellicis rebus agendis controuersiaeridem que Aluarus quiddam a Marchione imperatum exequi recusarat: iussit Archidux, ut ille omnino sui Ducis pareret imperio ;

ne pessimo exemplo bellica disciplina detrimenti quidquam acciperet . Quae Alberti deliberatio ed pluris facienda, quod notia

deerant in Aula, qui Suarij partes acriter tuerentur, atque apud Principem gratia plurimum possent.Vicit tamen in animo aestismatoris optimi fauorem aulicum omnem,& merita diuturnae militiae, necessaria Moderatori Exercitus auctoritas,*militaris obedientiae vis in sua integritate seruanda. Os τε ND 1 interea transuecti sunt in Zelandiam trecenti se- ά re partim aegri, partim saucij. Ex his compertum fuit, obsesso sit in oppido Militum numerum admodum imminutum quo tu diana vel caede ab Hostium ictibus, vel morte ab incommodis,& peste grassanter vix ut mille sexcenti superstites recenserentur: ijque parum ad pugnam, ac defensionem idonei. Destinauerant quidem illuc ordines Foederati septem bellicas naues, eisque impositos Pedites octingentos. Sed hoc maximae necessitati exile Subsidium existimauit, qui praesens aderat rebus, prae-xratque Ostendae. Quare e Centurionibus unum Hagam Comu

tis legauit ad Ordines, Comitemque Mauritium: ut ab his sum'

augetur.

tatis obseruatia. Oste ae statum Spinula cogno

133쪽

mis precibus extorqueret haud pauciores quater mille Mil tibus , oc qua poterat maxima celeritate mittendos. Eorum quippe copia, roboreque validam fieri posse eruptionem in aliquam eblationiblis Hostium : quas numero Militum valde debilitatas in proclini seret superare. Commeata iam quoque, & bellici apparatus vim tantam imporcari quam primum,quanta in anni dimidium satis esset, Gubernatoris nomine postulauit: siquidem quidquid congestum antea suerat, vel absumptum iam erat, vel corruptum. Ex eodem Centurione cognitum fuit, licet pestifera lues in Oppido late saeuiret, multuque mortales in dies extingui ret: non tamen animis cadere Defensores, spe sustentatos via cini, properique Subsidi j. Hazc e Zelandia per internuncias literas Marchioni pateti- ta ri , ad celerandam oppugnationem, quaeque ad eam iaciebant, praeparationes emcacius imperandas eumdem incitarunt. Itaqueas Aibertinam munitionem ipse se contulit, ut praesentia sua inchoat una a Catricio urgeret opus: tantumque animorum conspectu , verbis, exemplo Militibus addidit, ut pὀst paucos dies proposito sibi ad occupandum lunato propugnaculo potirentur. Inde nouis conatibus, ut feri solet, aditus patuit. Proces. sim quippe ad propugnaculum aliud inuadundum, quod Viri de nominabatur, proximumque Horibus ibisse labrum cust diebat. Hispani contra suum& ipsi aGerem producentes, ot of sendere obiectas dissicultates: ut conruitius Spinula iudicarit id

operis missum facere. Quamobrem iustit, ut aggerem alium extruere aggrederentur in editiore loco, atque Italorum Stationi viciniore, eumque deducerent ad aliud eiusdem lateris fossae munimentum, cui ab Erinaceo nomen. Ne vero minus de Ita

lia sua, quam de Vallonica, Hispanaque virtute sibi polliceri vi

deretur; tertium quoque aggerem Italis imperauit, deducendum ad tertium propugnaculum, quod Cangregum appella. hant . Ita tripartito trium sortissimarrim Nationum progressu, tribusque propugnaculis occupandis, viam sibi ad oppugnationem Oppidi aperiebat: dupli i consilio prudenter utens:&mul et is uno tempore partibus Hostem lacessendi, ut viribus diuisi, minor eslit ad singulas propugnanda : 6c inter praestantes illas diuersarum Gentium Legiones, aemulas ferme semper virtutis, o gloriae, contentionem fouendi; atque ita studium , ardoremque militarem magis ac magis inflammandi. V ε κ v M haud Πgnior erat in his operibus disturbandis, &infringendis conatibus Ostendanorum industria.Imposita namque moenium propugnaculis , loricae, lateribusque tormenta ,

cortina.

134쪽

LIBER DECIMUS SEXTUS.

nare.

carne s.

merea i

krrcis talis, minutisque globis r serta , displod bais nocturno

praesertim tempore, ad uerbus Milites laborantes. Lorum pleros- qtie aut perimebant, aut grauiter sauciabant. Nec poterat vel bombardis contra exoneratis ea pernici ea coerceri. Quare con

stituerunt Obsesicres per noctem quidem corbium serie in disponere pro lorica: interdiu vero, ab ea protecti contra ictus

mosque torum,in opus incumbere. A maioribus autem tormentis eo tutior erat d: urnus labor, quod eorumdem ora directis ἡregione tormentis obstruebantur. Alia quoque noua machina menta in hac ostendana obsidione necessitas extudit quae ad rerum inuentionem acriter ea acuere solet humana ingenia. Arenosum quippe maxima ex parte, uti diximus, solum duodccima quaque hora aestuante Mari, superfilsis aquis occupat um; effodiendi se terra, atque erigendis aggeribus ineptum,

erat. Igitur horum loco opus quoddam excogitatum fuit, quod vulgus Blindas appellabat: atque in hunc Dre modum extruebatur. Reciprocante mari, longiores pali alte defigebantur in arenam. Hi sal j transiers adnectebantur. Tum virgas crassiores, exutas frondibus, quindecim i me palmorum longitudini , constipabant in fasces : easque.rectas, & funibus constrictas palis illis alligabant, ac mosquetorum ictibus opponebant. Avivo quoque tunc usurpatum ferunt inuentum , cui candelabri nomen inditum a similitudine formae. Perticae erant duae siue longurij quindecim pedes longae, duos vero palmos inter se distantes, transuersisque affxis lignis coniunctae . Ad eas recte sustinendas, quasi pes addebatur in imo e duobus lignis decussatis. Ita vero disponebantur, ut alter e decem pedibus abessent ab alteris. Mox onerabantur ligneis illis lucanicis, quae fuerunt a nobis supra descriptae. Haec vero candelabra congerebantur pro magnitudine operis, quod necessarium erat ad mosque torum ictus defendendos. Atque ut huiusmodi machinamenta inopportuna loca traducerentur; cippositis trabibus infigebantur. Cumque in aestu maritimo aquae inundarent, subi j- ciebant trabibus doliola, quorum beneficio machinas sui tar tes, funibus, ac rudentibus in quamcunque vellent partem, ficile pertrahebant 1, atque ubi eas sistere decreuissent, pendentubus ab extremo senium anchoris iactis, subductisque doliolix satuebant. Quoniam vero etiam renuente mari, aquae solo si- persula stagnabant: ut ex uno in alium locum commeare liceret ; lucanicis iniectis via sternebatur: ac super eisdem aggeres

plerunque surgebant. In operibus hisce fabricandis magna la- vorantium pars, vel aquφm periculis, vel tormentis hovilibus

novae machimae linuntae.

Blindarum stri

135쪽

LIBER DECIMUS SEXTUS. I sibus, primi omnium Burgundiones, & vallones hostile propu

gnaculum , cui Viridi nomen , inuaserunt .suum quippe an rem expeditissime instruxerant, tum quod breuior at is erat, utpote in angustiore aluei parte: tum etiam quia maris aestuantis minores impetus patiebatur, edque minus valide sumandus su Iu oppugnando munimento multum impendendum roboris fuit, Ostendanis egregie locum tuentibus; multumque nobilioris sanguinis ante, quam caperetur, profundendum. Lamentabilis prae caeteris iacta ibidem est iactura Nicolai Catricij Vatilonum Tribuni, Viri virtutis, atque experientiae praeclari; neque minoris apud Principes usus,quam apud Milites existimationis. Spinula praecipue sagax in obseruanda, & prudens in exercenda eius praestantia, tanti Bellatoris tum consilio, tum opera frequenter utebatur. Eiusdem Tribuni constans suisse sertur sententia ;expugnatum iri Ostendam , si ab Albertino latere triplex institueretur oppugnatio; uti factum fuit. In eius locum, ac munus substituit Archi dux Re inerum Cabilonum , nobilem Belgam. Psti MuM illum oppugnandi a idore in aemula contention prosequuti sunt Itali,qui sub Tribuno Mettio militabant.Hi patriae virtuti stimulos ad ij ciente supremo Ductore Nationis eius dem, tantum adhibuere laboris, atque industriae , ut breui propositum sibi munimentum, Cangregum appellatum, attigerint. At Hispani, quorum virtus, ct studium aliarum Gentium nulli decedere solebat; duplicem hic ossenderunt ad progrediendum

moram: alteram ab aggere valid: us, atque operosus muniendo, ob maiorem impetum maris aestuantis: alteram ab ingenti amplitudine aluei, atque altitudine, eodem superiecto aggere implenda. Has ob causas ad m unitionem destinatam dissic lius, ac serius accesserunt. Qira vero iam accesserant Burgundiones , Vallones, Itali tot in eis propugnaculis recessus abal ste prae

structos inuenere, multum ut fierit qua i gone, qua irruptionibus desudandum antE, quam illa occuparent. Neque eis solii mpotiti, sed parte quoque fossae aduersa moenibus, utrique munimento interiecta. Hic tormenta disponi pluribus locis Marchio

iussit: ut munimentorum frontes, ac latera infestarent, vetarentque ingressum sosita ab tormentis hostilibus intercludi. Ilia sibi multum Cathesici de victoria pollicebantur, partemque multo maximam videbantur si scepti operis , ac laboris exant lasse ; aluei tanta parte transmisa, captisque propugnaculis validissimis. Neque exigua spes erat, cum reliquas aliquot superandidissicultates, tum praecipue follam traij ciendi, quae iu-

Catrieti Tribuni

caedes. Mira comiti in edae expusnis tione.

Itali potiuntur pus culo. Burgundiones, &vitiones vatici.

136쪽

a 4 DE BELLO BELGI Co

rra occupatas munitiones non erat amplissima, & pelago recurrocante pene arida relinquenda. Αt Spinula, qui diligentius expendebat, an pares operi perficiendo iuppeterent vires , valdo diminutum Exercitum animaduertens, extinctis aljjs, alijs grauiter fiuciatis; necessarium Militum supplementum ab Archi- duce postulauit. Targoni verb laboribus ad Bredenensem Stationem intermitti iustis, ad Albertinum propugnaculum omnem belli molem traduxit. Paucos ante dies euocauerat Slusa Ioannis Menesij Copias, ut opem serrent Hispanis Turrio deinde mandauit,ut cum quinque centur ijs sese Vallonibus adiungeret: Dentici autem, & Iustiniano, ut Italorum subsidio geminas quisque centurias e sua Legione transmitteret. . HAac Spinulae Marchionis sedulitas, & coepta felicia cunia ignota non essent ordinibus Foederat:s, magnum iisdem incus

sere metum, ne tandem Ostenda caperetur. Et quamquam pariter norant, obsessos nulli ad se tuendos industriae pepercisse,

recessus adornasse tutissimos, validiissima interius munimenta, lunata exterius propugnacula, fossasque prouide pnestruxistis: hunc tamen apparatum uniuersum suspicabantur noui Ducis solertiae, diligentiaeque cessurum. Quare ad eum locum, in eoque non modo multiplex emolumentum Ged summam quoque

existimationem conseruandam, neruos omnes contendere deincreuerunt. Compertum id Spinulae fuit, atque a spinula per Nuncios Archiduci significatum , simul rogando, ut idoneas contra Hostem vires suppeditaret. Igitur ingentem Exercitum

Hollandi contraxere, qui cum ignoraretur quo demum vergeret, vehementem varias in partes terrorem distulit. Hermannus

quidem Comes Tlis rem bergius Geldriae prouinciae sibi com

missae ab ea procella impendenteimetuebat. Grobbendonchius contra Sylvae-Ducis Gubernator huic potius Vrbi eam minari

rebatur. Ex Hollandia perlatus Antuerpiam nuncius erat, in hanc tanti momenti Urbem tantum belli apparatum adornari. Neque minor invaserat, aut vanior sormido Huliti, Sassiaeque Arcas Praesectos, ne in eam regionem tanta calamitas deuolueretur. Ita dum anceps in medio pendet malum; quisque sibi timet, ac rebus sitis. De his periculis uniuersis factus certior Archi dux, suas quoque subsidiarias vires censuit suspendendas, ac paratas in Praelidijs seruandas: laesi quam in partem immitteret, ab ea, ubi futurae essent magis opportunae, distratae rec. Neque incustoditae relinqui prouinciae poterant, ob excursiones se quentes Seditiosorum.

Pan prouidentia Marchionis fuit, tum in hostilibus consiliis

137쪽

per certos Exploratores indagandis , tum in rebus omnibus mature praeparandis aduersus imminentem Hottis incursum. Quare S lusensi I efecto, eisque, qui Georgiame Arci, quique Blan-cobergae praeerant, mandata dedit, ut perpetuos turribus Custodes imponerent; qui longe prospicientes, ubi priatum ma gnum nauium numerum ingruentem conspicarentur, sibi extemplo significarent. Iustinianum quoque in Bredenensi blatiu- ne diligentes adhibere iussit excubias : promptumque esse cunialectis Peditibus mille ,& quadringentis eiusdem Stationis Equiribus : ut statim atque ab iisdem praesectis renunciaretur, hostilem aduentare Classem , Blancobergam cum eo Milite propcraret : ibique consistens, Hostem ab appulsa distineret, dot ecipse subsidio maiores Copias immitteret. Paruit lut linianus imperijs ; atque ut certius de illo aduentu doceretur, eorum Equitum Praefecto Bolbergio mandauit, ut ad Arcem Georgiana in ,

di Blanc obergam Visiles destinaret, qui ad primum at pectu

nauium, commonetacerent.

Ar Mauritius velut Hostium prouidentiam omnem eluderet, locis tos, quibus maxime timebatur, omittis; Traiectum ad Mosam, ubi nulla hostilis incursionis suspicio tum erat, per noctis tenebras, opportunum insidijs tempus, occupare tentauit.

Ductis igitur secum quatuor Peditum, duobus Equitum milli:

bus, magno silentio ad urbem propius accessit. Non tamen hic, quantumuis veterani Ducis, alius Traiectensis Gubernatoris via silantiam sesellit. Erat is Antonius Grenetus verpae Dominus, e praeeipuis unus, qui tunc in Belgi o armorum experientia, gloriaque florerent. Cum itaque ad huiusmodi casus imparatus haud esset; cum primum de Hostis aduentu cognouit, ad arma Ciuitatem excivit, Militem instruxit , ad defensionem idonea comparauit. Neque urbanas modo Copias ad eam opportunitatem coegit: verum etiam ut finitimos Populos ad subsidium euocaret, aliquot displodi tormenta iussit, quod inter eos signum accurrendi conuenerat. Quo strepitu Maurit ius intellia gens suas insidias patefactas, incoepto destitit . Cumque iam es. et in procinctu Foederatorum Exercitus, Peditum nempe quatuordecim millium, Equitum trium millium; eum supra naues imposuit maiores, minore ve sexcentas, ac Flandriam versus deduxit.

S g p τi M o Calendas Maias Flissinstense fretum Classis in re uit. Quam ut Georgiani vigiles prospexere; Iustiniano statim enunciarunt. Is certiore ficto Spinula, designatis Militibus cotilectis, magnoque instrumento bellico carris imposito, Blanc ς bergam

pere mal tur Tra lectu ad Mosam ,

sed stis

138쪽

senta

nent

flusensem alueum

intrant.

beretam properauit. In itinere comeerit, inimicam Classenia leo ad ostium S lusensis aluei consistere: 1upra quadringentas naues e Flitiingae portu egressis, & adhuc plures egredi. od & Blan-cobergae Praefectus confirmauit, cium primum eo Iustinianus peruenit. Opportunios itaque is censuit ad Arcem Diui Georgij transm grare. Namque inde facilius pollet Hostes a Stulenti liatore arcere, siquidem illuc appellere voluissent: sin pergerent Blancobergam , haud segnius ipse, quam illi eodem accurrero potuisset. De his omnibus consulto Marchione , ad munitu nem Georgianam aduolauit. Aurelium Spinulam ibi eum triremibus reperit, qui eadem die non sine magno conatu ad ostium Stu sensis aluei processerat ; di cum Hoste vicino aliquot inuicem tormenta disploserat. I, M hic Classem appulerat ad Insulam Calsandam,quae propemodum est e regione Slusae, inter varios amnes in mare decurrentes. Duarum leucarum ambitu conclusa, oppidum eiusdem nominis habet.Duo quoque munimenta in eadem Cath lici seruabant: quae post aliquot ictus hostilium bombardarum, cum aduersus tantam vim de sendi minime posse, in aperto ebiet ; deditionem aequis conditionibus secerant. Compertum prae terea suit ex eodem Aurelio, de Georgianae Arcis Praefector quae ad ostium aluei starent Hostium nauigia, vacua Militibus esse et unde licebat coni jeere, postero die, intumescente mari, eos auu eum ingressia ros, ac per eum reiij cientes, allaturos subsidium Ostendanis. Eum traiectum nulla ratione intercludere se posi profitebatur Aurelius: adeoque sibi opportunius videri Si uiam is recipere cum triremibus, antequam Foederati, iam Catianda potiti,dispositis tormentis certo quodam loco,quem praetervehi necesse erat, eas ingressu portos prohiberent. Hare: uniuersa perscripsit ad Malchionem Iustinianus ; sbique constitutum adiecit, ibidem persistere, & conatum omnem adhibere, ut appetitere Hostem vetaret. Qui cum iam Catiandam teneret ei verendum erat, ne Blancobergam, aut aliam eius orae partem inuadere cogitaret Tum Trou Dominum,Vallonum Centurionem,

cum ducentis Peditibus ad receptum quemdam transinist, Diuae Annae appellatum,&Georgianae Arci, Stuseque interiectum , Catiandaeque oppido aduersim.

POST Ri Dia mane, seruente aestu pelago, naues Foederat rum ingredi alueum coeperer atque ante Oppidum m d memoratum stare. Mauritius ad litus cum Exercitu contendit: &statim atque nauigium aliquod adlabebatur, inscendere Milites iubebat. Non cessabat laterea sulminare tormentis Georgiana,

139쪽

quamquam ob amplitudinem aluei, perlevi Hostium detrimento. Quatuordecim bellicae naues inuectie sunt, bombardis obar malae, plana carina, ut aqua vel minime alta terrentur: triremes duae: pontones in Pntes viginti, quadringentorum sere hominum singuli patientes: aliaque trecenta tum oneraria, tum diuersi generis nauigia. Dum illa praetervehuntur, instruit so , suosque Iustinianus ad descensionem prohibendam. Locum eligite regione Hostium raggerem extruit, quo protegatur: sessas quasdam inter eum locum,& aluei ripam interiacentes compleri iubet, ut expeditum sit iter Militibus ad impediendum egressum irrupturis. Receptus praeterea duos exiguos ad dexteram, ac sinistram munitionis Diuae Annae, Militibus instruxit. Trosioque, cui munitionem eam dederat lati diximusὶ custodiendam ;mandauit, ut Hosti venienti, atque appellere conanti vehementer obsisteret, mox maioribus Copijs roborandus. At Mauritius reliquum Exercit sis tum non imposuit in naues serie quod antequam illae omnes praesto et senti, mare iam recedebat: imb remigrare in Insulam iussit, qui iam conscenderant. Iustinianus in Diuae Annae receptu , lorica, quae semiruta erat, refecta , tectaque via instructa; de omnibus certiorem Ambrosium fecit rab eo enixe post ut cras& maiorem Militum numerum, & bina saltem tormenta; sine quibus se posse negabat intercludere H sti descensionem . His accurate peractis, relictaque in eo receptu opportuna custodia,& perennibus in Statione ignibus; cum Militibus per solidum illum diem ieiunis, residentibus aquis, ad procuranda corpora se recepit in proximas quasdam aedes, ad quas convehi iusserat alimenta. NON tamen eam capere potuit, qua tantum opus habebat, quietem impiger Tribunus cum Commilitonibus. Quippe vicinus, atque imminens Hostis peruigiles in armis esse cogebat: cum praesertim occursaret animo haud vana suspicio, eum per

nocturnas tenebras, aestu accedente , tentaturum appulsum . .

Quare Iustinianus exilium suarum virium conscius,eas astu supplere in hunc modum instituit. Tympanistas aliquot procul abso eijs silentio dimisit. iussitque, dum ad eos regrederentur, tym pana, castra mouentium ritu, pulsare. Tum cuique Militum, siue hastato, seu selopetario edixit, ut quatuor, vel quinque iu-nes e semite succensos praeferret. Eos omnes ad stationem , i qua perpetuos ignes reliquerat, procedere iussit; & quidem super aggere , quis conspectiores Hostibus forent. Hac specie rerum imponere Foederatis voluit, atque opinionem inij cere, nin

uas Iustiniano Copias subsidiarias aduenisse. v x Aet

lastiniani prouia

dentra.

Strataeema ad caelaniati Mutum pauci c. .

140쪽

mano mittitur .

A r Marchio literis eiusdem , di postulatis perspectis, de his ico

omnibus retulit ad bellicum conciliom.In eo communis ferme consisa es omnium sententia taec suit lut decem centuriae Militum ad iulum submitterentur, quarum ope posset, Hoste nauibus desce delite, recedere Blanc obergam. Bombardas vero transuehendas negabant, certi de illarum iactura. Neque enim posse, aiebant, a bis mille Militibus tantum Exercitum descenso ne prohiberi. blus ensem vero alueum tam esse anguitum, ut transmitti nullo negotio possit. Utrique ramen petitioni annuendum Spinula consuit,ti curauit: cum diceret, in re tanti momenti paruo aestumandum unius, alteri u -ve Lormenti periculum. Igitur nulla mora interposita, supremum instructorem Olmedum cum Peditibus mille ad Iustinianum transmisit. Eodemque temporo Lucio Marchioni Pallavicino mandauit, ut ex Bredenenti Si tione bombardas duas ad eumdem conveheret. Utrique celeritatem subsidij magnopere commendauit. Iustiniano vero vehementius iniunxit, ut viribM, neruisque omnibus Hosti appulsum intercludere conaretur. Quod si omnino fieri non posse animaduertereta, secederet Blanc obergam, eamque tutaretur ,

quingeritis prius Militibus subsidio Slusam immii sis. Vbi ad Iu-

tinianum peruenere Olmedus,ac Palla uicinus; tormenta statim illa disposuit in aggere paulo ante memorato, ut Milite poneues defenderent. l . v RIT iv s contra, aquis aestu crescentibus, iterum naueseia..αendere Militem iussit :& pontones quidem quinos simuleoniunxit, ut uno tempore appellentes, maiorem Militum numerum, atque Hosti onsistenti iacilius repugnaturum, in terram exponerent. Quippe ijs quinque pontonibus homines si1-pra mille quingentos vehebantur. Cumque n ne proximὸsaperiuri serias maiores bombardas ex aduerso receptaculi Diuae Perii grορ

Annae collocasset ; in idem magno impetu fulminabat: non si ὀgraui detrimento, quod ad tantam vim tormentorum minus Battere. validum erat. Interea bellicae naues propius terram accesscrant, ingenti lemborum copia Militibus referta subseque lue. Hinc etiam Atque e triremibus prora in litore posita contra eum rece- Vaselli duplum tormenta displodebantur. Alueum vero medium pontones, caeteraque nauigia tenebant, parata statim appellere, simul ac locum Catholici desererent . Animum namque induxerat Maurit iu , munitionem illam, quam imbecillam sciret, tamas

siduos ictus bombardatum diu sustinere oon posse.TrosiuS quo que Centurio testabatur Iustiniano, tantam ab eis sena inserri hominibu stragem, muris ruinam, ut iam eam defendere van m

SEARCH

MENU NAVIGATION