Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

o . seret. At Iustinianus,&Marchionis mandatorum obseruans, de virtutis Italicae non oblitus; Regiae rei, atque existimationis referre magni respondit, facere vitae prius , quam eius loci iacturam . Simulque cum responso, subsidio misit Mosquetarios ducentos, ijsque praesectos Angelum Melgaram, &Oaauium, de Mart. Eosdem in digressu monitos voluit, Ut pars Esiorutra

maxima tectam eviam occuparaι, eateri extra receptum degerent: ut

pram in terram corpore se es, infestis ii tibi tu remur : ut Mando fessis integri, recentesquesuccederem: ut ianique infixam animo haberent , aut recellum tueri, aut tam amittere. Ad eos vero, quos

praeceptis animabat, inflammandos exemplo: coepit ipse Iustimanus opportuno loco disposita bombarda naues Hostium λών si quassare tam felici successis, ut ob earum multitudinem ictus:ρο in δ' nullus incassum essunderetur . Acriter utrinque pugnatum p quinas horas: adeoque neque receptu m deseruere Catholici, neque terram attigere Rederati. Quippe, ubi animus abundat, non deficiunt vires quantumuis exiguum numerum Bellat rum. Sed neque Aurelius Spinula ab huius societate conflictus abesse voluit. Namque triremibus ad aluei quemdam angulum eductis, direxit etiam ipse tormenta in Hostem, eique magnam perniciem intulit. Q aibus perspectis , de praeter ingruentia e Va rils partibus damna, mare quoque iam iam recessurum alii maduertens Mauritius, reduci nauigia iussit ex alueo, Δ: Mibtes Cat- sandam in Insulam reportari. Desiderati sant in ea pugna e Cae tholicis sere centum . atque in primis Trosius Centurio, qui in eo, quem defendebat, receptu ictu tormenti prostratus est. At

longὸ plures e Rederatis: quorum etiam bellica nauis ita labefactata, ut nulli fuerit in pollerum usui. Quod ipsum pene acciderat receptaculo, globorum impetu, copiaque ad extrema redactor nisi Iustiniani prouidentia si buenisset ε. hiatus, ac ruinas opportune resarciendo. Aggerem quoque super alvei ripa moliri coepit: ut si traiectum denuo tentaret Hostis , ab eo prot gerentii r qui prohiberent. Certior de his omnibus ab eodem fatius Marchio; ad ipsum locum sibi accurrendum censuit: tum ut suis oculis periculum metiretur, quidque foret opus, cogno sceret: tum ut praesentia Ducis fiduciam adderet Militi. Inde cunctis partibus perlustratis, rebusque rite dispositis, opportunisque mandatis relictis, Stusam migrauit: ut aduersus Imminentem H litem ab omni eam aditu praemuniret. Qui vero sinteis ferentes aditus ,& qua ratione praestructi, ut magis in aperto sit; praestat locorum situm,& circumiectam Stusae regione

Ducis exponere. IN

Iustiniani magna

Idem Hostium arpultura .

142쪽

Ihstinianus

. I. c. II.

LIBER DECIMUS SEXTUS.

F v a st 1 et is ab Alberto delegatus, ut curam susciperet intincludendi Hostibus descensionem ; simulque imperatum Spinulae , ut idoneas ad hunc finem Copias eidem suppeditaret. Eas Marchio designauit, quas Iustiniano attribuerat, quaeque nuperrime sortiter appulsum vetuerant Foederatis. Maiorem numerum postulabat Velascus; cum diceret: Pomisse illas tum obstare Mauritio, quando conatus ultimos non adhibuerat. Iam mero , superioris repulsa pudore, sindignatione, quod tantus Exercitiu perrumpere adhuc nequiret, magis incitatum , mires omnes in unum redactas ad occupandam ripam adiecturμm. uare mi quoque maiore aduersus eum obnitendum . Contra Spinula asseuerare: Rulli, --nem conatibus pepercisse: nihil ad appellendum reliquisie intentatum. Sed eius propulsati deberi laudem mirtuti Militum, migilantia, dilia gentiaque Tribuni Iustiniani; simulque constantia Tro b Centurionis, qui mitam ante , quam commisum locum deseruit. Faciliorem exin de ripa def/Uonem futuram : quod in ea Iustiniunus aggerem excitabat atque alia bina tormenta Sluia deuecta contra Hosiem cossicarat. Caeterὐm maiores sibi, quas traderet , copiad non suppetere. Fe-

que enim ullas posse ab Ostcndana obsidione subduci: cum mix in eάsa. iis Mittium furet . Qὸd si quid inde subtraheretur , malae metuen

dum, ne re comperta , Mauritim per maris astum septem, Octo-me Militum millia Ostendam transemitteret: qui Stationes obsidentium ex inopinato inuaderent, ac prostigarent. Hi s tamen rationum ponderibus haud acquieuit animus Aloysij: ut ferme raro conuenit inter animas magnas, seu dignitate pares, siue aemulas gloriae . Eam itaque ultro amplexus

occasionem Velascus, sorte quod parum bene de successu speraret;munus impositum recusauit, Damumque concessit. Ma chio, ne quid in absentem se apud aures Principis, viciniori magis paratas, aut praesens calumnia strueret inuidia suggerente , aut varians ex longinquo fingeret fama ; Brugas ipse se contuliead Archiducem: eique sincere quaecunque sibi cum , elasco imeercesserant, enarrauit. Ex quibu4 intellexit Aloertus, ne breue

illud quidem Hostem appulsu prohibendi negotium duobus summis Administratoribus recte mandari. Q fare Spinulam ad

Ostendanam obsidionem eius praecipue curae commissam,quaeque praesentiam Ducis requirebat, remisit. yelasco vero credi- 'tam paulo ante contra hostilem Classem administrationem con

firmauitem ulla leuitatis labes aspergeretur, vel Principi, qui elegisset ,vel Administro, qui abdicasset. Simul etiam Iustiniano r literas egit gratias, ob rem bene gestam, Hostemque sortiter repulsum: ut quingem ei finibus consi inter arceret, mas

Spinulae eum V usto cotrouersia.

143쪽

gnopere commendauit: iniunxitque, ut Velasti eodem venientis parseet imperijs. Alias accepit a Marchione literas Iustinianus, quibus iubebatur, ut quem insederat locum,diligenter tueretur ; neque tamen incustoditam linqueret Coxiam,sed ad eam propugnandam numerum Militum mitteret, quem Matthaeus Serranus Stus e Gubernator postularet. Iustinianus vero loci necessitate, atque Hostium multitudine perpensa, plures quania poscerentur concessit. Petitis quippe ducentis Militibus, trecentos misit .

Maxi Mi suisse momenti ad expugnationem Ostendae , sapientes rerum aestimatores duxere, distinuisse id temporis a descensione Foederatos. Nullo namque negotio, ubi descendissent,

subsidium ingens Ostendam importassent. siquidem in Spinulae

Castris octo dumtaxat Peditum m ilia recensebantur, Equitesque quingenti , Copijs etiam, quae apud Iustinianum erant, adnumeratis. Hi vero Milites in duas erant diuisi Stationes, horarum quinque itinere distantes: quarum alteri opem serre non licebat, nisi altera destituta. Neque Blancobergae Ara interiecta morari vadentem Hostem potuisset: quae vix bidui spatio ab eo se tueretur. Neque aliae deerant ad Ostendam viae; per alueum praesertim Brugas tendentem, alicubi vix quinquUinta passus amplum, & pontium patientem alibi vado transiri facilemia teoque transmisso, nihil obitabat , quin ostendam perueniretur. Quod si Foederatis obsistere, cumque ijs manus conserere Spinula voluisset ; ut summa esset tum eius diligentia, tum Militum

Virius ; maiore tamen multo Hostium numero obrui facile poterant, ac superari. Neque demum intra Stationes tenere 1Odiutius licuisset: quandoquidem a Mauritianis circumuenti C, tholici commeatibus suissent interclusis quibus illi, ut potentes

maris, abundassent.

P. R eos dies, quibus Mauritius in Flandriam nauigauit ;Seditiosi, qui Grauiae suti supra memoratum est in hybernabant,

quietis impatientes , aut victum sibi excursionibus, ac depopulationibus paraturi, acceptis a Mauritio in societatem facinorum Sciopetariis mille, Equitumque sexdecim turmis, tribusque se. cum aduectis bombardis, Brabantiam longe, latinue percur dibant: e Vicis, Pagis, villis pecuniam extorquentes, agentes praedas, rapinis, incendi js, vastitatibus regionem omnem infestan-

res. Thenas quoque seu Tillaemontem inuadere, atque in

suam redigere potestatem tentarunt . Sed a Friderico Bergensi

Comite, qui ibi praeerat cum aliquot Copijs, ad desensione Brabantiae constitutis, propulsiti fuere , non sine graui suorum. iact a.

144쪽

iactura. Cuius ultione, vel ira rei infeliciter gestae, sacrarum Deo Virginum Coenobium in Thenensi suburbio concrem runt. Inde Bruxellis propiores facti, in conspectum usque moenium venerunt, tanta Ciuium trepidatione , ac tumultu: ut ple- rique iam eos Vrbem tenere suspicati, clausas domos munire nr,

obicibusques,pirent vias. Illi tamen quod succedere prospere nequibat, non audentes ; Vrbem praetervecti, quod fieri potuit, non omisere : obuium quemque expilare, agrestes domos diripere , atque incendere. Montes denique, in Urbem Hannoniae principem , procurrunt, nulli flagitio parcentes. Diditus quoque rumor; eos per Flandriam grassantes, quae Ostendam obsidebant, Castra oppugnatum ituros. Quibus tam multis dissicilli-

mo rcmpore damnis , periculisque circumuentus Archidux eo demum adductus est, ut cum ijs venire ad conditiones,&sancire concordiam optimum duxerit ; in quos, ob tot, ac tanta scelera perpetrata,grauissimis animaduertere paenis debuisset.Quippe haud facile erat tales geminos Hostes uno tempore sustinere: quorum alter extimus, bellandi simul, ac vincendi vetus, maxi'ma instructa classe, vel solutae obsidionis dedecus, vel non leuem aliquam iacturam minaretur: alter intestinus, tumultuarius, contumax, eoque insensior, quod e subiecto rebellis & quia rerum omnium conscius, magis timendus. Ut igitur hunc saltem a communi pernicie summoueret Albertus, Ruraemundanum, Episcopum, atque Hermannum Bergensem Comitem ad Seditiosos misit: ut eos ad saniora consilia reuocarent. Atque in has

tandem conditiones conuentum eth: ut rerum praeteritarum, Archiduxe

perpetua esset oblivio: utque itipendia omnia terna lolution iubui

penderentur: ipsi vero Hocstratam, & Carpiam Archiduci restituerent: eorum bis mille Slusensium subsidio contra Foederatos irent: dum haec omnia perducerentur ad exitum, pignoris linco Ruraemundam tenerent. Obsides ijsdem dati tres Principes Viri: Petrus Gironus Osfunae Dux,Comes Fontano ius Marchi

nis Hauraei Filius, & Alphonsus Aualus Valli Marchio.Ed usque

procedit interdum improborum audacia,ut exigere non pudeat, quod pudor est memorare :&, quae rerum humanarum conditio est,qui dominantur Provinci; s, ac Regnis, parere coguntur tem pori , de seruire necessitati.

M A v Rieti v s interea, cum in sinu Slusensi descensortem facere non liceret ; in Insulam Isen dicam, & Diui Philippi munimentum, qua vado transiri poterant aquae, maris aestu subsidente , migrare cum Equitatu decreuerat. At ubi promptum ad obsistendum cum suis Equitibus Triuultium animaduertit,nouum

145쪽

LIBER DECIMUS SEX Tvs.

13 iso . aditum intercludere Subsidiosiusam immittendo.Quamobrem, ut his omnibus mature prospiceret . eius aluei situm muniuit, coeptam ab Iustiniano loricam perficiendo, eamque uno rec Ptu, ac duobus lunatis munimentis ad latera roborando. Tum

Ardem burgum proficisci Lucemburgensem cum sua Legioni iussit , ligonibus, palis, caeteroque apparatu bellico instructum :ut Oppidum illud accurate muniret. Nouum praeterea munimentum una cum ponte imposuit fluuio, qui Damo Slusa prolabitur: cui munimento Diui Iobi indidit nomen. At Mauritius minoribus aliquot propugnaculis, uti diximus, occupatis ;llendicam quoque in suam potestatem redigere moliebatur.Sed quod Oppidum erat&natura,& manu satis validum, castra ilia proximo collocauit, ea diligentcr munijt, ac tormenta dis p . suit. Ao Oppidanos in fide retinendos, scripserat Albertus, ut primos Hostium impetus constanter, ac strenue sustinerent. Futurum enim ut intra quatriduum opportuno subsidio iuuarentur. Verum hae literae a flauritianis interceptae, non Obsellis selatio,

sed obsessoribus incitamento fuere, ut eos vehementius multo Premerent, atque impetu magis alliduo quassarent. Neque tamen lenibus tormentis abstinere Mauritius voluit; non minus

clementiae fima, quam bellica vitute subiicere sibi Populo amans. Transmisso namque Tubicine deditionem postulauit. At dum is propius accedit ad moenia; ὰ Praesidiar js unus dispi si illum scio to transverberat, ac prosternit . Exarsit ad eius rei nuncium Mauritius: & Obsessis extrema quaeque denunciari iussit, nisi quam primum dederetur temerarius Miles. Decima iam diem Isindica tormentorum perpetuis ictibus quatiebatur. Et quamquam qui praeerat loco Fordinus, caeterique Praesidiatij egregie suas agerent partes: comperto tamen , Subsidium nullum lubmitti posse, ac Defenserum numerum in dies magis imminui, deditionem facere decreuerunt. Conditionum eius prima illa fuit, ut occisor Tubicinis, tanquam violator iuris Gentium , seuere puniendus traderetur: tum ut cum solis armis Haesidiari, migrarent: signa,& omnem bellicam apparatum in OPpido relinquerent : quatuor mensium spatio aduersus Foederatos ne militarent. Digressis illis,&Slusam profectis; Λ taurilius Oppidi ruinas resarsit, ac nouis id munitionibus firmauit. Inde Abdem burgum mouit, quod ut inualidum ad defensionem, idemque a Lucem burgensi destitutum, extemplo tenuit. Nec mai

ris negoti j fuit Middel burgo potiri. LUCE ivvRGEN sis cum suis Damum se recepit; qud mox

146쪽

vincitur.

11s DE BELLO BELGI Co

etiam Velascus concessit, ut eum locum retinendum curaret, atque ad defensionem praemuniret. hodem illa ipsa die conuenerunt cum Equitatu Triuultius , cum suis Legionibus Brancatius, Achicurtius, Bariae montius: & Pedites mille quingenti a Spinula ex Oltendanis Castris immitti. Hi simul omnes cum ijs, qui Diuae Annae receptum seruabant,numero censebantur quin que millia Peditum, Equitum duo. Cumque prine nosset velascus, Mauritianis , ut Damum accederent , transmittendumaesi: pontem, quem supra diximus impositum aggeri, Ardem- burgo Damum deducenti ; ad eum in ectandum profectus , a Blede ueno,Legionis Achicuriij supremo Instructore cum octingentis Militibus adstrui munimentum iussit, ac sedulb custodiri Haec ubi perlata sunt ad Mauritium; ne spatium daret Hosti perficiendi operis, maioresque sibi obices interponendi, postero die cum primis Ordinibus ad pontem properauit,reliquum ibi Exercitum praestolaturus. De cuius aduentu factus certior Velascus, rapuit extemplo secum mille quingentos Pedites a Marchione missos, qui prae caeteris erant ad iter expediti: erant autem ex L gione Borgiae, sub Instructore summo Ardinando Olmedo: un que duxit Sclopetarios Equites Nicolao Bliuio subiectos; quos ad custodiam sui corporis adhibebati cumque his ad pontem accurrit . Tri uultio vero Comiti, qui cum reliquo Equitatu, in ci cumiectis Pagis morante, duabus Damo aberat leuess; imperauit, ut eas Copias ad pontem perduceret. Quo postquam deii nit Velascus, animaduertit, munimen rum ab se designatu vix ad palmorum quatuor altitudinem extructum . Quare magnam Militum partem illinc eductam super aggere aduersa Hosti collocavit: partimque in medio, partim ab lateribus db sposuit. Tum duas praemittens Mosquetariorum alas, Bliuij tu ma stipatus, velitari eum Foederatis coepit. Hi quadrato, instructoque agmine contra moueri ;&fiducia, quam dabat numerus maior, audacter manus consere. Non deerat Catholicis Militibus virtus, non Ductori prudentia belli : sed copia deerat Bel latornm , qua possent multitudini Hostium obsistere; elim penὰ illorum sntulis horum deni responderent. Quippe nondum cum Tri uultio maior Equitatus adu nerat: nec une huius praesdio Peditatum uniuersum in discrimen, imo in cladem ce tam cbijcere , sapientis esse Ducis Velascus rite censuerat. Egit ipse quidem egregie omnes non Praefecti modo, sed etiam Mi. litis partes: tantumque Hostium, ultra unius horae spatium, tam sua, quam suorum virtute sustinuit. Sed ad extremum in Equi-

te impetum ab latere faciente Equitatu Mauriti j; iacile illi dis.

147쪽

LIBER DECIMUS SEXTUS.

IIIa G o . , fusique sunt. Quorum tutela nudati Pedites, defendere se diutius nequierunt. Qua caesi, qua saucij fere quadringentii capti trecenti ; quos inter Centuriones aliquot, & supremus Instrue tor Olmedus. Saluti plerisque suere vicinae paludes, in quasse coniecere 1, atque inde Damum versus enatarunt.

DAM v Μ quoque repetijt Velascus cum ijs , qui superstites erant, stipatoribus suis. Extra moenia tamen quarta serὸ leucae parte S lusim versus cum eisdem substitit Ialueo inter ipsum, ataque Hostem interiacente. Alteri vero, qui ad tergum erat, alueo pontem iniecit: ut si qua vocaret ad Ostendana Castra opportunitas, usui sore 'istiniano vero per literas mandauit, ut duas ad se mitteret Dombardas: utque cum reliquis Copijs ad se migraret. Fecit hic statim imperatar dumque S lusam praetergrederetur, ab eius Gubernatore rogatus fuit aliquem Militum numerum, ad obsidionem sustinendam, quam a Foederatis metuebat. Enixis precibus, & simul imminenti periculo deesse Iustinianus non potuit : adeoque tres centurias reliquit, praeter alteras toti dem , quas antea miserat. Postquam vero Vclascum conuenit, ab eo iussis est illam ripae partem custodire, ad quam alueus v do transiri poterat. Locum is cum suis extemplo occupauit: utque ab Hostium ictibus tecti essent, aggerem ibidem excitandum curauit.Et opportunum utrumque consilium fuit.Etenim

Foedetati paulo poti, mari prorsus subsidente, duo Peditum agmina in vadosam illam partem immiserunt. Qui statim atquOripam aluei tenuere, paratos in altera ad obsistendum Catholicos prospexerunt. Igitur displosis utrinque selopetis, atque mosquetis aliquandiu dimicatum est . Neque tentandum censuit Mauritius vadum, quod tam provide praemunitum suisset, ac tam str nue defenderetur. At alijs locis posse alueum vado transiri, se currit perito regionis Velascor praesertim vero, quem si uia sci Loorta ra. suram appellant. Non tamen, quibus tutanda illa committeret ,

Milites suppetebant : quin etiam ita sparsim diuisi, facilὰ opprimi ab Hoste potuissent. IN T E R has animi angustias Aloysio constituto lux aliquata opportunissime assii ista Spinulae prouidentia. Is quippe caute

prospiciens: si traijcere Stulansem alueum Mauritianis permitto retur ; in sua Castra perniciem illam omnem, atque ruinam deuolutum iri, atque idcirco de Ostendana expugnatione actumasore : sia quoque referre plurimum intellexit, eam traiectionem enitus intercludi. Quamobrem ad Velascum scondonatis pulico bono priuatis cum eo, recentibusque dissensionibu fructingentos Pedites misit: ipsumque vehementer orauiu ut omni ope,

148쪽

Hi s ita gestis ι nonnullorum opinio fuit, elabi sibi de manibus sivisse Catholicos pneclaram laedendi grauiter Hostis occasionem. Namque dum is alueum traijcere aggressus esset, maris astus redundauit: ideoque pontem struere coactus est, quo rei, quus Exercitus traduceretur. Verum hic, ut sestinato,ac tumultuario factus opere, statim sub pondere tantae multitudinis pe fractus est Quare ad eum reficiendum tres necesse fuit horas in- si mere. Quo interuallo cum pars altera hostilium Copiarum tota amplitudine aluei seiuncta esset ab altera; si tum eam Velaseus eum suis fuisset adortus, illam sandere, ac profligare potuisset. Sed multa in bellis accidunt, quae uti praenosci, ita dia sponi rectὰ non possunt. Ac tum praesertim patuit, quanti m menti sint Exploratores, qui res Hostium & solerter indagent,&maturὸ renuncient. Albertus de improspero successu rerum suarum, transituque Mauriti, certior factus, Velascum ad se

Gandauum reuocauit: dc utramque prouinciam tam ostendanae obsidionis continuandae, quam Foederatorum Exercitus cou cendi Spinulae unius curae, ac diligentiae commendauit: eumque per literas monuit, ut in omni administratione deliberationes eas caperet, quas e regia, ac sua re magis esse iudicaret. M A VR iri v s ponte restituto, reliquas Copias transduxit ede Diu Annae receptum aggressias , quem quadraginta Milites ab Iustiniano relicti tuebantur, nullo negotio tenuit. Biduum ibi iransegit, donec impedimenta omnia transueherentur. Georgiana m exinde Arcem oppugnaturus, quia maioris id opus m lis cognoscebat; haud procul illinc Castra posuit, ac muniuit imter captum receptaculum, alueumque; opportunitate aggeris usus, qui si usam indidem ducit. Dum hic ageret Mauritius, eiusque naues per portum Stus ensem receptui proximum ultro, citroque commearent, nequicquam fulminantibus undiquo hostilibus tormentis; bellicum euocauit concilium, consuluit. que: Vtrum aggredi opus praestaret: vicinam nὸ Slusam obsidione cingere, atque expugnandam curare; an Castra Hostium

ad Ostendam inuadere, ac tam diuturna illam obsidione, si daretur , liberare λ Multae, magnaeque dissicultates in hac posteriore expeditione sis perandae: contra vero S lusae vicinitas, atque aditus ad eam penὸ cuncti tot captis propugnaculis patefacti; & Oppidi huius non minor , qu.im illius, ad Flandrici maris Oram infestandam, opportunitas, persuasere demum Foederatis, ut Stu sensem obsidionem praehaberent. Quamobrem ad eam instituendam se accinxere: ac primum Georgianae Arci expugnandae insistendum putarunt; quod ea nauigiis alueum intrantibus

consultatio.

149쪽

ratis.

In ea poti lum Mendi, spinula mellii

Delticiun consulit. Variantes in est sentemis.

marum bombardis essene poterat detrimentum. Praeerat ibi cum Praesidiari, centum ac triginta, seu quinquaginta Corduanus. Qui deditionem postulantibus principio magnanimὸ denegarunt. At ubi tormenta ad quatiendum expediri viderunt; eisdem,quibus Isindica,conditionibus in Hostium venere potestatem . Quae properata deditio non impune fuit Corduano: sed

Praesidiari, Blanco bergam commigrantibus, captus est,& mor te damnatus. Ingresso Arcem cum suis Mauritio, eiusque partem Omnem, ac munitionem perlustranti renunciae Militum, unus , se sorte nitrati pulueris apothecam intrantem, deprehendisse in ea succensum semitem ita distrasitum, ut parum abesset,

quin puluerem ignis comprehenderet, atque ingentem extem plo Militum stragem daret. Se vero subducto fomite remouisse periculum .Ad eum nuncium commoti vehementer omnes, qui Mauritium circumstabant, ac detestantes indignitatem rei, clamare , adoriendos illico tanti ficinoris auctores Praesidiarios, atque ad unum trucidandos. At Maurit ius, cui non constabat, dolosa magis opera, quam fortuito casu id euenisse: atque ut dolo malo factum fuisset; aequum non videbatur unius, aut alterius fortasse noxam omnibus imputare, ac luendam imponere datamque in paciscendo fidem violare: incitatos Sociorum an, mos auctoritate sedauiti neque ullam pro tam incerto crimine

sumpsit poenam. Inde se totum contulit ad obsidionem adornandam , & Castra m unienda. IN T E R E A Marchio non minus de Stusae defensione, quam de Ostendae victoria sollicitus erat: quandoquidem sibi utrumque onus impositum ab Archiduce videbat; atque ab utroqui vehementer exigi sedulitatem, ac prudentiam suam. Itaque non ignarus, a multis clarius, certiusque, quam ab uno dijudicari, quid optimum factu foret; bellicum Senatum coegit. In eo paucis exposito praesenti rerum statu, rogatae singulorum sententiae

mirum in modum variabant. Erant, qui Oldemburgi, cen sc rent, Oppido tamen undique probe munito: atque inde metat e specula , quo se conuerteret Nostis, obseruandum ιWq iocaret necessit.υ, accurrendum. Id sum alij praefandum existimabant Tunebbertis: tam pra fertim illac iter Hosti futurum appareret,Ostendam instrantisubsissium. Opportunius alijs videbatur Castra mouere ad eAnxae receptaculum: aliue ibi tergo Exercitus Damo, Fragisque sonte mera in Asem coxuersά, munitisque Stationibω, eum

diutius tenere sustensium, alicipitemque consilij: si autem o inde rec deret , nouissimum agmen cavere, is fusim maximo liceret, ascere detrimento. Sin νυπὸ ad hoc audendum non satis essent Copia, quas

150쪽

LIBER DECIMUS SEXTUS.

prasio bal crent ; eas omnes euocari posse, qua Frerinensem seri-bant

Stationem. Cum erum Suiuob aggerem ulterius non producere decre

tum strer: cὐmque Hostis prohiberi non possιι mari serre subsidium ;fusi a ibi Assilitem detineri.

Hac sententiarum varietate nequaquam confusus Marchio

animi perplexitate nutauit: sed potius quam optimam duceret, eligendi, aut commodiorem aliam insinuandi datam sibi occasionem amplexus est. Igitur singulis sententijs, dum dicerentur, ponderatisi eam primo reiecit, quae ad hostilem Exercitum propilis accedendum suadebat. ive ad aciem audendam contra tanium Exercitum, ostendebat, idoneas sibi csopias non suppetere. Sed neque recedentem Hostem graue posse damnum acciperer neque prohiberi obsidione Sissensi. Omnes quippe ad Oppidum adiim ab eodem iam occupatos: atque unius diei atio posse ab Exerciro communiri , d fendique a paucis. umetiam cum alueum idem haberet in potestate, ac propterea liberum commeatibus iter ; ubi Castra catholica et, ideret fere uniuersa contra se collocata; fiscite Copiarum partem ostendam eum immissurum, ut paucos Obsessores in Mationibus relictos opprime

ret: idque multo facilius factu fresi Obsis quoque ijs adiungerentur.

Neque oldemburgi consistere, ac se munire ideri opportunum. krereri namque se non rustra, ne Mauritim opem laturus Ostendae, Blanco-berra iter faceret, eamque prias occuparet, quam ipse ad eam propugnandam accederet: cum illi es breuior eo pateret, , expedita obstaculis omnibus mia. Denique Plancobergam Usam cum omnibus Copys insidere, se parum utile arbitrari , quod longius Oriendi distineretur. Ob haec momenta rationum alijs reiectis conliths Triuultium. Comitem cum Equitatus parte, & Peditibus mille Blanco be xam destinauit: eumdemque iussit Oppidum munire, & Equitibus circumductis Hostis deliberationes explorare. Ipse autem cum reliquis Copijs ad Bredenensem te retulit Stationem: inde facito accursurus auxilio, siue Blancobergam , siue oldembur, gum Foederati aggrederentur.

I si moranti Spinulae redditae sunt a S lusensi Praefecto literae, quibus nunciabat: Mauritium Clasie in alueum inducta , pontem supra iliam moliri, ad Carfandam Insiuiam ferentem: sub Arce sieor.

Pana extruere aggerem : ad Dami scissuram, ad Diui Iobi, aliaque propugnacula Stationes communire: adeoque videri Slusam circum'

dere,'elaudere undique decreuisse. Quare ad eam defendenda opportunas suppetias Militum postulabat. Misit extemplo Marcnio lectos Pedites trecentos ; qui per obtectam paludibus viam incolumes ad Oppidum peruenerunt. A R C HID v x interea Brugas concesserat, Urbem medio sere

x spatio

Quae refelluntur aspinula.

Slusam Subsultum

mittitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION