Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

m a munimenra

ι8o DE BELLO BELGICO

canicis, fascibus, cratibus fossam obstruebant; mo uetis, alijsque t crmentis medium inter opus occidebant,aut vulnerabant.

Ilaribus a linis summouere Desenseres nitebantur Catholici: sedam pare successu . Quippo assiduis ins uentibus ex oppido ictibbus, csim quadraginta cecidissent Hispanorum , ac plerique sauciaremur, coacti sunt, opere nondum persecto, retrocedero. Contra vero Turrius, atque Embdanus siue magno cer; minαν progrediebantur ι quando defensolus vis omnis in alias partes, ubi maius erat periculum , incumbebat. At Sangeorgius exteriore lunato munimento potitus, in e

que tormentis at quot collocalix, viribus omnibus ad sessam peruenire conatus est. Cui succedens Balansbnius ponte e tela, uti modo dictum, lassam trans ni sit, ac propugnaculum tenuit. Id cum aliqui conscendissent ; medium ingenti aggere intersiarum fienderunt. Hispani, quo suo potirentur, Germanos aduocarunt, qui Asiam opplerem . Turrius, atque Embdani Comites lunatu mali ad mutumentum aggressi, paulo Ost occuparunt. Quibus Hostium progressibus Giollatu perterriti, deditionem facere decreuerunt. Inito colloquio conuenit, ut cum armis, λgnis, impedimentis migraretur. Carri ad res transuehendas centem commodati. Nono ab instituta obsidione die Anille ac ducenti Pedites egrecti, tormentis undecim in Oppido relictis. Ex Obsessis ad centum quinquaginta vel extincti, vel saucij. Ex Obseslaribus cecidere ducenti, atque inter eos Centuriones duo, alijque insignes Viri. Vulnerati verb trecenti quinquagintari quibus aliquot etiam Centurimes. Adeo ubi plus aerimorum est, ivi plus plerunque discriminis. B v v v o i us interea ab Iuliiniano Mocham reuerso accepit, Archidacis an emem esse,ut Novio magum obsideretur; nisi e traria sciet Spinulae sententia. Huic verb consilium idem placebat, uti Buquoio per literas significauit. At is rem nimis arduam

censebat. rarim non omnino malida ea Vrbs esset: ingenti ramen sub'bo, quia intercliadi non poterat, illam ά Faederatu , aiebat, instructam sei. Nequese trahi enῶ Vahabs Jκm omnem abie- .cisse. ippe ἀ locorum 'ruis facilιm siti transitum , commodumque Promitti. Quem ubi nancisciretur , tum nullo negotio se posse Noui magum prohibere subsidio. Accidit per id tem poris, ut cum BuquOma pabulatum mitterer,modo Nouiomagum versus,modo Genna pium ; animum. Hostes induxerint, aliquod ei detrimentum interre. Quare tum Nouiomago eductis, tum e Belauiae Praesidio euocatis mille Quingentis Peditibus, & quatuor Equitum Co- horribuo, has Copias trans Vahalim mi ni, qua Iustinianus eumdem

252쪽

eumdem irascere tentarat. Illa Gennapium verius progresse, ubi Catholi et pabulari consueuerant, se in insidiis collocarunt. Verum cum ibidem diutius perituissent, neque eo die Catholici. proiecti essent, intercepticine desperata, Noui Omagum iter a ripuerunt ; eam Vahalis partem transmissuri, iuxta quam erant Hothium Castra. Quod ubi renunciatum Buquoio fuit , extemplo cum Equitatu , & bis mille Peditibus, ad eos intercipiendos, opprimendosque contendit. Pontem idcirco ad uit, quo trans ieundum Hostibus erat. Sed ubi peruenit, iam illi traiecerant. Orpens tamen agmen nouissimum, captiuos aliquod fecit, qui prae lassitudine persequi nequiuerant cursum caeterorum. I N T E R. a a pluuijs, quae dies paucos cessarant, rursus ingruentibus, ac vias omnes Inundantibus, ad convehendos in Castra commeatus iter obstruebatur. Quod Spinula versans animo, aegreque ferens incommoda, quibus asilictabatur Exercitus ratque 4salamin ulla ratione traij ci posse intelligens; tum quod a. Mauritio continenti custodia Militum , alijsque super alias munitionibus defendebatur ; tum etiam quia maioribus in dies aquarum accessionibus tumescebat: ad aliam expeditionem appulit animum. Haec ut praeeunte consultatione maturior susci- .peretur: Senatum bellicum conuocauit. In eo praesentem rerum, ac temporum conditionem paucis exposuit: Isaiae traiectum desperatum : penuriae periculum : Exercitias dctrimenta. Unam sibi, dixit, mi deri deliberationem in eis angustjs opportunam:si Rhendergam nen ita longepositam aggredercntur. Ad annonae copians ean esse in primis instractam . commodans quoque ad commeatio per Rhonum Embricam usi se deuehendos. Patentem semper illac in Frisiam

transitum . Rurorta munitionιbus magnum inde aduersas spericula tu

tamentum. id quod Rhenobeuί captά multis, ae non leuibus commodis sipoliandus esset Hoctis e Pon inde mectigalia postmodum contracturam. Non peream aditum ad coloniensem, ac Vetaiensem ditionem a lingis Militibus, ut fere quotannis sinum , apertum iri. Denique multum inde Catulicis emolumenti,multum Foederatis inconu modi quod nemini ignotum esset euent rum . . . H is, alijsque rationum momentis suadebat Marchio Rhenobergae obsidionem . Et facile Senatui bellico persuasit. Quare ad eam strenue aggrediendam toto pectore incubuit. Cumque quas apud se Copias habebat, nequaquam operi tanto pares existimaret firmandis quippe praesidio captis ab sese Trisiae locis valde imminutum intuebatur Exercitum)Bu quoi j Militem sibi adiungendum duxit, quem transmittere Vahalim posse iam prope desperabat. Igitur Buquoio susceptam deliberationem per literas

253쪽

crociata.

Iustinianus, apud Ha.

, LIBER DECIM vs NON Vs: 183

mentum antea Parmensis Alexander erexerat , auritius postmodum validius roborauit. Oppidum quoque hic ipse ab omni parte muniendum curauit: ubi anno superiore animaduertit, Catholicas vires in eam regionem traduci. Quatuor olim planae formae munimentis instructa erat Rhenoberga, quorum singula sitis Assis praecincta. Nouas praecerea municiones, tam Catholici adiecerant, quam Foederati: magnum praesertim aggerem nouorum instar moenium circumductum , cuneatis subinde lateribus, ac mutuo sibi obuersis, prominentibus :&sessam alteram aquis abundantem. Sed neque hoc tutamine contentus Mauriistius, nouissims quindecim undique lunata propugnacula excitarat ,& suam cuique fossam addiderat. Exteriorem loricam extruxerat, quam viam tectam vocant: quatuor magnos aggereser

xerat: receptus quinque diuersis partibus fabricarat. His munitionibus, quasi triplici circumdata muro, Rhenoberga tantum agri circumiacentis iam occupabat: ut multum impendendum temporis Obsessoribus esset, plus multo laboris exantiandum ante, quam ad oppugnanda minnia posset accedi. Quinetiam Ins la ipsa,quam diximus ex aduerso iurgere; tot firmata munimeniatis erat, ut pro Arce satis valida Rhqnobergae seret. Nam praeter antiquam structuram ampliore fossa circumseptam, Rheni aquis influentibus, a8 Stationem tutam nauibus exhibendam: ingens vallum, forcipis instar decussatim dispositum excitarunt; eique minus alterum similis formae adiecere . lateribus in quatuor partes exstantibus , atque alluentibus sessis. Tres quoque receptus in circuitu aedificarunt. Utque ex insula ad ripam alteram Oppido aduersam prompta Militi migoxio seret, enauibus, poni nibusque compactum Rheno pontem imposuere . In ipsa vero

ripa munitionem erexerant qua uor propugnaculis ad latera r boratam cum sessa, tecta via, tribusque extrinsecus lunatis munimentis, inter quae magnum aggerem duxerant, millium alia quot hominum capacem. Denique quarta sere leucae parte mc nibus procul, Rhenum inter, aliumque exiguum amnem, receptaculum excitarant. Vt non immerito tam multis circumsepta

munitionibus Rhenoberga, noua quaedam ostenda diceretur: cuius nempe expugnatio pariter spinulae Marchioni resera

batur .

A et Mauritius ad Isaiae,ac Vahalis transitum intercludendum tota mente, ac viribus intentus; ubi de Rhenobergae otadionia cognouit, Exercitus sui Praefectis, ordinibusque Foederatis duserte professus est : Sibi constitutum, aut vemberga Spinulams.mmouere, aut facere fisa mita iacturam. Tanti aestimabat Oppidum n n 2 ' illud

254쪽

LIBER DECIMUS NON Vs. 18s

pedestres liquot copias adueisus Hostem promouerunt . At his inhil: impretiionem remorantibus, parum abfuit, quin Spinula, de Vel cus in manus Hostium venirent. Quippe statim atque armorum illi nitum ex ea parte sensere aduolarunt, ut quid rei esset , cognoscerent. Eos vero ubi Hostis animaduertit, tam gloriosa praeda pellectus, ad receptum usque insectatus est. Rud post:- quam peruenere; Mosquetarios viginti eduxit indidem Marci, iri atque Hosti obieeit. Hi Ductoris sui non modo animati conspectu magis periculo inflammati, eiusque de sensi gloriae ambitiosi, tam strenuὰ se gesserunt: ut duobus maxime imminentibus,ex equo ad terram stratis, Marchionem,& Velascunt discrimini eximierint: Equitibus aliquot leuioris armaturae auxiliantibus, refrocedere Hostem coegerint: nonnullos occiderint, estos ceperis : tres , quatuor ve tantum ὀ suis desiderarint.

H oc minus prospero successu magis irritati animi tum Hollandorum Rhena, bergae iacturam metuentium, tum Gallorunia ad militatem floriam anhelantium , nouam in diem posterum eruptionem pararunt. Igitur Equites pares numero pridianis, aliqua Peditum vi terga tegente , Buquoij Castra postridie sun xaggressi. Quibus Equites Catholici, qui in excubijs erant, alacritet occurrerunt. Nec longa dimicatio fuit. Catholicorum virtute repulsi Foederati, in urbem se recipere adacti sunt, aliquot suorum ex tinctis ,captoque Flessensi Comite Gallo, cuius equus perfossus ceciderar P g , id temporis Iόannes Menesius Tribunus cum reliquis : .. . ,' Bu quois Copes ad Castra peruὸnit. Et Spinula post viciniorema nu. Oppido collem Stationem designauit. Tum Buquoio praecepit, ut duciis agheribus progredi conaretur ad maius vallum ritu- nata propugnacula ; urque Castra valide ab omni parte muniret. Qua vero Rhenoberga Meursam iter est, atque ubi turris quaedam semiruta speetidatur, Iustinianum cum subiecta Legiono collocavit'; adiunxitque Billh Legionem, tres Hibernorum centurias , Italorum duas e Les one Brancatij, Equitesque trecentos sub impetio Cositis. Eidem mandauit, ut principio in receptum quemdam impisum ficeret: eo hapto, magnum aggerem, ac po stremo viciniam propugnaculum aggrederetur i Hoc latus omni ope tueri Foederati propterea studebant, quod propugnaculi sos si destituta erat aqnis . Atque ut in omnem partem prospiceret archio, ad Luppiani fluuium, qua transiri vado poterat, rece aculum excitari iussit: impositumque Rheno pontem pro Rurbitam transue Et secundo flumine voluit eisdem nauigijs, quibus innitebatur &iuxta Rheno bergam collocari. Maudauit

255쪽

LIBER DECIMUS NON Vs. 187, ιοι. mis vero illis alij caes, alij capv, alij saucij; paucissimi ineolume,

cum reliquis remigrarunt. CATHOLICI vero tam prospero euentu alacriores, instaro vehementius operi : cum praesertim spinula praesens urgeret, atque ad hitegram accelerandam vinoriam omnes animaret. Ita

que quarta die lunati munimenti sessam ab geminis lateribus at

tigerim siHoste ipso tantam celeritatem demirante. Marchio militarem ardorem nil remittendum ratus, ad oppugnationem iri iussit. Haec ranto impeta suscepta, ut Defenseres obsistere curria nequirent , in fugam se coniecerint. Propugnaculo deserto Catholici extemplo potiti, idem validius munierunt. Quoniam vero a Sclopeiarijs quibusdam ante maiorem munitionem colloca-' tisassidue impetebantur,tres Militum centurias aduersus eos Balansenius immisit, qui eosdem loco cedere coegerunt: simulque Wopugnacula extra maius munimentum omnia occuparunt, non tamen sine caede suorum, &sanguino; Centurione Vallone extincto, alijs quadraginta qua inter s, qua stucijs. Iam quieret Catholici cunetas adhibebant vires, ut fossae maiori munimento obductae citerius labrum tenerent. Id consequuti,qui proximi excubabam, Antunius, de sangeorgius. Statimque fossam aquis carentem transniserunt: duciisque, quibus se tuerentur, aggeribus, propius ad munitionis propugnaculum quoddam accesserunt. In ipsum spinula decem dirigi tormenta iussit, ud eorum impetu disijceretur . Cumque id crebra concussione tantur

aperuisset hiatus, ut per eum fieri posset impressio, hanc parari

mandauit.

VERI M ut impressioni parceretur, Hostium effecit praepr eo j pera desperati0,ex repentina caede Praefecti Edmundi Scoti, multorum stipendiorum Militis ,&obscuris quidem orti natalibus, 'sed virtute, ac fide altos militiae gradus emeriti. Is tertio Nonas Septembris cum pro suo munere Hostium castra spectaret; emissse e bombarda globo ictus in capite, vitam amisit. Quo casu, &aliorum nece, qui locum tuebantur, exterriti, an te se inde ilia tutum recipere decreuerunt, quam ab Hoste introgreta opprimerentur . Engo munitionem deseruere, quam tamen varijs re-eeptibus, ac septis ad desensionem interciderane. Summo quippe timori,ac desperationi nullum videtur validum sepimentum, nullus receptus tutus. In ipso vero discessu militaribus casis e lignea materie ignem sabiecere. Cuius exsurgentes flammae indi-eium rei obsestaribus fecere. Quare munitionem varijs e partibus ingressi, propugnacula, & muri loricam offendere tribulis,

ae muricibus ferreis respersa. Non tamen eo lucro contenti, Hostes

Spinula lunato

munimento potitur. x

Maiore deinde propugnaculo, ob devi Praesccta.

256쪽

LIBER DECIMUS NONUS.

non paucos peremerunt, aut vulnerarunt, Centurionem unumeepere. Vnum contra eiusdem ordinis desiderarunt e suis, alijs quibusdam caesis, ali s saucijs ad triginta. Hi s euentibus ad Marchionem perlatis, iussit Antunium , Turriumque cum suis Copijs ad Buquoij stationes trans Rhenum pergere: pontem vero iam eidem fluuio uti diximus impositum secundo sumine deuehi , ac Rhenobergam propriis admoueri . Eiusdem custodiae addixit quinque Germanorum centurias sub Velasci praefectura. Tum ipse quoque ad Buquoij Castra se contulit, di quo res essent loco, probe perspecto , aggeri, qui ducebatur, insistere iussit Menesium cum Scotorum, atque Hibernorum Legionibus. Iustiniani vero,& Brancati, Copijs imperauit, ut alternis quaeque noctibus aggerem tuerentur. Turrium denique, Bosutium,& Achicurtium ad rcceptum quem. dam Borico proximum occupandum misit. MA v stirius inter haec Luppiae fluminis transitum pro Vesaliam tentauit. Iam obrem Pedites mille, Equitumque tu mas al:quot illo praemisit: unaque bellicam nauem Rheno deserari voluit cum paucis cymbis : quibus centum serὸ Milites transportati, ubi primum ripam alteram tenuerunt, receptui exstruendo dederunt operam, haud procul receptu Catholicorum. Quo comperto Velascus Melatum eodem impulit cum aliquibus Equitum turmis. Hic impetu in Hostem Acto, tanta vi , ac virture pugnauit, ut eum fiaderit, ac sugarit; multos occiderit, atque ipsiam eorumdem Centurionem ; multos adegerit dare si in flumen praecipites. Ipse vero cum suis mox inde retulit gradum, ne quid a displosis E bellica naue bombardis detrimenti pateretur. Nocte autem subsequuta velascus cum Equitibus mille ripa eamdem perlustrauit: nee frustra. Eumdem quippe Mendit H stem iterum appulsum. Verum ad eius conspectum ille recessit: ipse ad Castra reuersus est. Maiores adhuc immisit Mauritius C pias, in suo consilio perstans, ut eum locum occuparent. Et potitus tandem est voto. Ripam tenuit: ingentem in ea aggerenti

erexit: alterum minorem excitauit in diuersa parte cum receptaqculo, Peditibusque instruxit. Catholicorum vero receptum e

Pugnare eum decreuisset i, praemisit qui suo nomine Praesidiarijs denunciaret: nisi deditionem illico Iacerent, ad unum omnes internecione caesim iri. Utque facto vim dictis adderet, duo in eorum aspectum produci tormenta iussit. Quorum impetum sustineri non posse, cum pro certo haberet, qui loco praeerat, honestis conditionibus eum dedidit. M A v Rieti v s imposito Luppiae ponte,eumque frequenter ub

hi ritu milites a Mettio vicit. Alii plures rete ptu Catholieor

potiuntur,

257쪽

iso DE BELLO BELGICO

: - , s μ' , citroque transnittens, magnam iniiciebat Catholieis suspicionem, conniti se quavis via sit bsidium immittere Rhenobe

gam. Quare Spinula expugnationem eius accelerandam censuit, ac Stationes validius muniendas. Mandauit ergo Militibus, ut obliquis accessibus promouendis, vehementius undique insisterent. Velasco vero, ut Stationem suam contraheret, atque intra

Rhenum, & aggerem prope pontem locaret; ipsoque aggere cuneis aliquot additis eamdem munirer. At ex eo latere oppidi, quod respicit Boricum, quia nulla Militum illud Statione claudebatur; vallum deduci voluit ab ripa fluminis ad paludem :&. prae illo fossami ac varios in longitudinem receptus, aequis inter se spatijs distantes . Vallum alterum ab Rheno praetendi iussit ad eamdem paludem , quo Militem ab Vrbis tormentis tueretur. Tantum vero inter ea reliquit interualli, ad iactum nempe tormentarij globi, ut illac turmatim posset Equitatus a palude ad sylvam procurrere. Alium quoque aggerem cuneatim fabricatum, receptibusque distinctum duxit in eam partem , qua θlua desinit in planitiem oppido subiectam. Iustiniani praeterea Sta. rionem vallis, ac receptaculis pro optortunitate firmauit. Neque ullum Ducis optimi munus in se passus desderari;Equites in omnem partem Exploratores misi tui Maurit ij pressus indagarent, consilia scrutarentur. ut quibusliat eius tentamentis mature pos

set occurrere.

I uia a Ea Hispani deductis ab si aggeribus ad maius Oppidi

vallum peruenerant: pluresque bombardas disposierant ad idem quatiendum . Itali vero ab receptu Hostium ducentis sere passis bus remoti, quatuor eum tormentis acriter verberabant. Noctu vero Iustinianus oppugnatores immisit: qui eumdem aggressi, fugatis risidiarijs, ceperunt. Tum aggerem ad eum utque deduci iussit. Qui dum extrueretur, non semel Hostis erupit ad opus interturbandum: sed quia paruo numero , facile propulsatus. At postero mane ducenti receptum eumdem,qui Oppidum

Versui patebat, aggeremque nondum perlinum, de communitum adorti, diruere coepere. Iustinianus vero displosis contra eos Iustiniani, & Bi3- tormentis , immissisque duabus centuriis, ad moenia se recipere

Coegit aliquot utrinque tum sauciis, tum extinctas. Brancatius,

ad quem eius noctis custodia spectabat, aggerem redintegrauit: locum communiuit: impressionem trium Dombardarum instituit. Cum verbiam ipse, quam Iustinianus animaduertissent, abo ptu 'uodam Hostium, qui si pererat ad laeuam , e transuerso si os Milites peti; certiorem ea de re Marchionem secere. Qui statim in mandatis dedit, ut nocte proxima inuaderetur. Igituri 6 Q c.

258쪽

LIBER DECIMUS NONUS. ast I

x 6 o 6. ad eum occupandum , bini Centuriones Iustiniani, totidemque Braneatij cum subiectis sibi centur ijs diuersa via contenderunt. Imbos ra. At in itinete offendere dispositas Hostium insidias. Quamobrem hos Catholici extemplo aggressi, ad maius usive vallum ingenti armorum strepitu persequuntur. Quo strepitu caeteri Iustiniani Milites acciti, vallum idem intrarunt. Camque Iustinianus non eum esse, quem petebant, locum agnouisset: ac nemo per noctis tenebras ad destinatum perducere auderet ι sispensis omnes animis haerebant. Tum Iolephus Gamurinus, Iustiniani Miles, qui commodum adreeeptum peruenerat, eumque obseruarata De. senseribus destitutum, ad eumdem se praebuit Copiis omnibus ducem. Vbi locum tenuere, quod is, qua respiciebat Oppidum,

patens erat, munitionibus Occluserunt. . i

Hhac inter Turrius Tribunus, caeterique Praeficii vallonum ad aliud receptaculum aggere ducto, bina impressione facta, idem ceperant. Verum quod illac aditus non patebat ad Oppi, dum, deserendum putarunt. Et quia Iustinianus, & Brancatius Marchioni renunciandum etiam curarunt, Italorum Copias ab laeva parte maioris Hostium valli vehementer laedi : nec pom, propterea propius acce sibus promoueri: locum illum is Tullio attribuit cum receptu nuper occupato: cui bombardis aliquor impositis coepit hic vallo sensim propinquare. E maximis hoc erat, quae Hostes erexissent, duobusque receptibus firmatum, , quorum exteriorem sessa praecinxerant. Hanc iam tenebat Menesius, adedque iussus si ita spinula statim oppugnatum iret . . Compertum Hispani habebant, duos sub eo vallo cuniculos effossos. Idcirco non recta , sed a tergo id inuaserunt. Tum Hostes igne cuniculis admoto, in ea , quae diximus, receptacula raptim se subduxere. Hispani potiti quidem sunt vallo,sed non sine graui iactura, octoginta ipsorum partim occisis, partim Lucijs. Severo in ingressu munientes, paulatim progrediebantur: donec tandem e receptu citeriore Hostem depulerunt. Non erat hie probe communitus: ac propterea veriti, ne a Foederatis repetere tur, duplo maiorem ei custodiam imposuerunt. Cumque iam sibi nihil a cuniculis metuerent ei sub exortum Aurorae succensus Itha misi eis eorum unus terram repente disium pit: atque ipsorum plerosque proripit in sublime, tanta strage, ut supra septuaginta aut extincti reciderint, aut vulnerati. Hic vero, ut ubi maximὸ, eluxit Hispana constantia. Quippe nec Sociorum clade, nec suo periculo exterriti reliqui & locum tenuerunt, & se ibidem muniendo

firmarunt.

Nausa minore animi magnitudine Italis opus suis, vehe-o o a men Ier

259쪽

IM , seu furnulos incendentes. Successerunt uispani , eam iura sibi validissi roborarunt. Cumque paludem trai Icere contenderent , a propugnaculo, quod ad laruam superabat, magnopero infecti tantur. inod ubi Spinula comperit; dispositis tormentis id concuti,oppugnarique iussit: paludem vero iniectis ramalium fascibus, oc ligneis firciminibus transmitti. Iustinianus erigi cm.ptum i Brancatio aggerem ad latus dextrum valli perduxit talterumque molitus est usque ad sinistrum. Hinc sossa potitus, oppugnare iterum vallum aggressias est. Sed tunc etiam tam infestos habuit assiduis ictibus Hostes, ut triginta s uortim vel occisis, vel sauciis,incoepto desistere necesse habuerit. Tentauit eamdem bellii sortunam Brancatius, sed non dispare successu. Hosstes quippe succenso cuniculo , & crebris ictibus magnum ei damnum crearunt. Vt propterea, facta triginta Militum iactura, in tutiorem locum se receperit. Vbi perlatum ad Marchionem filii, crescere in dies numerum sauciorum; qua erat Christiana charuate,

Nosecomium instituit in Oppido Alpa, dimidia seia leuea Sta

tionibus remoto, & neutri Partium subiecto. Adiecit ad tuta mentum Peditum aliquot, Equitumque custodiam, praefecto

Northurio.

Tvκm us interea cum Vallonibus aggerem deduxit ad quamdam munitionis partem ab lateribus minime defensam, arque ab Hostibus destitutam. Illa igitur potitus, tormenta imposuit vallumque maius ad dexteram praetergressiis, in excelsiore quemdam locum inter vallum ,&paludem obliquis accessibus neruisit: quem valde sibi opportunum existimauit, cum laeuum latus ab Hispanis tegeretur. Iustinianus vero valli quod erat reliquum occupauit, haud magna Militum iactura , quamuis alio euniculo ab Hoste succenso. C v M tantos progressus a Catholi eis fictos Mauritius comperisset, ac prope iam esse iit Oppidum expugnaretur: nihil motandum diutius cens iit, quin illud valido, praesentique subsidio

confirmaret. Quare fias extemplo Copias in sex minores, quatuor maiores acies distribuit : earumque latera turmis Equi tu Eommuniuit. Per noctem vero cum eis ad campos Alpae finitumos deuenit. Inde Meursam, horarum trium itinere distantem, mille,& quingentos Pedites immisit: qui Q per nemorum anfractus concesserunt. Ipse retrocessit, hoc, uti fama fuit, suscepto consilio. Spinulae stationes Boricum versus inuadere decreuerat: eodemque tempore in Velascum impressionem simulare. Meursim profecti Milites Italos a tergo adoriri iussi : simulque ex Oppido duplex, de copiosi eruptio facienda, in eosdem Italos a fron

Marchio Nosse imum aperit prosia iis Mauritius Mest subsidiumlinen Migam

260쪽

LIBER DECIMUS NONUS. xys

, bis s. st Achicurtium,&Bossutium: Legioni vero Vallanum, quania

regebat, Claudium Ianotum, Motteriae Dominum , praefecit. A et Iullinianus vallum, quod erat ad laevam, inuasit,*cepit. Dumque in eo Milites conustunt, cuniculus ab Hostibus rec dentibus succensus terram disiecit, eorumque aliquot vulnerae. uit. Subsequutus Brancatius, e receptu quodam ad dexteram, e nisi- Obsestos fugauit, & citeriore sosae labro potitus est . Cumque id ρο- totum tenere nequiisset; accurrit auxilio Iustinianus, & reliquum occupauit. Ripae veris bombardas imposuit, quibus ligneas d cissemine. munculas militares in arida fossa occultas quassauit, atque ex eis Hostem exegit. Tum corbium in eadem ex transuerse disposita cini aera. serie, propugnaculum oppugnatum luit. Cuniculum quoquo subter eodem etadi iussit: ac tormenta supra vallum collocauit, quibus hiatum peteret a perrumpςnte cuniculo ducendum.

Α a latere Hilpanorum, saucii Menesij locum Spinula deman dauit Dida co Herrerae,supremo Legionis eius Instructori. Et iam Hispani peruenerant ad munimenti fossam , quam aquis instru-- ciam iniecto ponte traijcere coriabantur.Neque illos Obsessi rebbus bombardis in cornu quodam dispositis, di frequentibus. pyrobolis vehementer infestantes, ab incoepto retardabant. lπdia eius exteriore angulo consistentςs,suffodere cuniculum: quo su

cutiente, disiecti propugnaculi ruinae supra pontem relapta,hunc

ad la tqs fregerunt. Per alterius tamen lateris angustias , quantumuis aegr4, perrexerunt Hispani : atque in hiatu ficto sese munire aggressi. Rhenobergenses ad extrema se redactos conspicati, extremum quoque virium adhibere contenderunt. Namque e receptu, qui erat in propugnaculo, summa vi erumpentes, pyrobolis in Hispanos acriter inuecti sunt. Cumque aditus esset angustus, irrumpere nequierunt Obsessores, sed ipsorum quadraginta qua caesis, qua saucijs , in priorem se recipere locum neces.se fuit.Achicurtius parte alia cum Vallonibus traiecta sesia, cuniculum agebat sub propugnaculo. Tormentis triginta duobus Rhenoberga quatiebatur: ab Hispanis viginti A Vallonibus quinque , septem ab Italis: qui cuniculum etiam instruxerant. A et obsessi Mauritiano subsidio diu sperato, sepiusque promisso, si tandem destitutos videntes, neque sustineri amplius oppugnationem posse, deficiente praesertim nitrato puluere cc

ius penuria, ipsi postea professi sunt,deditionem diebus octo praex fistinatamὶ Calendis Octobribus colloquium ab Hoste postula-ctimis ad . In eo conuenit , ut egrederentur Praesdiari, cum armis, si-

ιο ' ' -,axque impedimentis, ad tympanorum pulsum , se milibu que succensis: duo quoque minora tormenta secum aueherent:

miuntur. Rhenoberrae sis premum ducta

SEARCH

MENU NAVIGATION