Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

Majo suae factionis homines substituit. Simonem Sororium toti Apuliae, & Neapolitanae regioni, Stephanum fratrem regiae classi praefecit. Proximum consilium fuit sacerdotes beneficiis, milites Italos, Longobardos, Francos donis,populum largitionera per speciem clementiae allicere : quosdam pecunii, aut gratia juvare: inserere saepius querelas, & ambiguos de Rege & nobilitate sermones,duriora Regis edicta molliori interpretatione mitigare: quς-que alia turbamenta vulgi: denique ed vecordiae procedere, ut diadema, aliaque regni insignia novo regno parata multis palam ostenderet. Unde nova ouorundam Apuliae MMgnatum in Maionis necem conspiratio exorta

est. Calabri quoque hactenus immoti in tur bas abierunt. Missus denique Majonis gener, Matthaeus Bonellus, ipse quoque in partes clam transiit, sed 'ud dissimularet defectionem, in aulam rediit. Nec minus interea de Rege tollendo Maio sollicitus erat. Verum dum de amovendo Rege, de filiorum ejus cu- . stodia, de thesauris servandis, de sedandis populi rumoribus, ipse & Hugo Archiepiscopus consilium capiunt: tandem de thesaurorum puerorumque custodia,quam uterque libi deberi ebat, contentio oritur; quae in infestissimum utrinque odium desiit, &Majoni tandem exitiosa fuit. Febri decumbebat Hugo: cui cum pro medicamento virus miscuinet

602쪽

Maio, neque dolus Hugonem lateret: iisdem

artibus grassandum ratus hominem per bene- volentiae speciem lectulo assidentem , sal i berrimi medicaminis virtutem commendantem variis sermonibus in multam noctem detinetis interea Matthaeum Bonellum tempus parandae diu cogitatae rei advenisse per inter- nuncium monet. Igitur cum infecta tandem re Majo discessisset: per tenebras a Bonello&sociis excipitur, & lethali vulnere confossius trucidatur. Nec tamen morte ejus quies regno rediit. Longus tragoediae subsequutae ordo est. Bonellus denuo a Majonis factione apud Regem delatus, di ad arma mpulsus, nova Procerum foedera, Rex a onjuratis captus, de mox a plebe Panormitana libetatus direpta gaza regia, Rogerius Regis filius,dum perfenestram turris incauto prospectu caput exerit, sagitta percussus, Bonellus perpetuo mancupatus carceri, procerum mors aut fuga, urbium eversiones, quaeque alia solita regibus, . qui mobilitate civium pulsi, arma per dominationem resumunt. Quae omnia Th0mas Fagellus , de Hugo Falcandus Hist. Siculae scriptores late eXQquuntur. Quod dixi ministros Principum commissa sibi negotiarita plerumq; gerere, ut sui magis commodi, quam domini rationem habeant, Domitii Corbulonis, de Andreae Aurite summorum Imperatorum exempliscomprobator.

603쪽

Corbulo nulla evidenti necessitate coactus e Ercitum Romanum a Tigranocertis deduxit: deseruitque per otium, quae bello defenderat: atque distulit arma, ut Vologeses hostis cum alio, quam cum Corbulone certaret: Corbulo meritae per tot annos gloriae periculum non faceret. Tacit. XV annali) And reas Auria, quanquam ad Nicopolim prope Actiacum promontorium, anno a Christo nato M. D. NXXVIII. certa spes esset vincendi classem Turcicam,confligere tamen noluit. Amicitia illi cum Hariadeno Ahenobarba hostium Imperatore olim in Gallia contracta multa hinc inde commeantibus nunciis inter illos acta. Duae rostratae naves, pridie quam hostis se in conspectum nostrae classis daret, vespere ex Ambracio sinu egressae: quarum una in Siciliam delata Panormi in portu aliquandiu substitit, altera cum prope ad Auriae praetoriam accessisset, postea te in sinum recepit Augebat suspicionem quod Auria triremium Hispanicarum malos, & antennas atro colore infici mandaverat: scilicet ut a caeteris internoscerentur. Maurocen. V. hisor. Venet. )- f Dubitare cogor, fato ct forte nascendi. JUt negari non potest, aliquos per virtutem sibi ad nonores gradum fecisse: ita quibusdam fortuna pro virtutibus fuit: et multis fata per casum de fortuita favorem aulae conciliarunt, Tiberius vescebatur in villa, cui nomen spe-

. luncae.

604쪽

luncae, nativo in specu. Rus os lapsis repente

saxis obruit quosdam ministros: hinc metus in omnes, & fuga eorum qui convivium celebrabant Sed Seianus genu, vultuque dc manibus super Tiberium suspensus, opposuit se imcidentibus atque habitu tali repertus est a militibus, qui subsidio venerant. Malor ex eo, .ec quanquam exitiosa suaderet, ut non sui anxius cum fide audiebatur. e. IV. Annal. Aliud exemplum habςt in Icone animorum Joan. Barclajus; Princeps,inquit,cum equo in itinere prolapsus assiicto latere febricula tentabatur. Quidam ex aula tristi perculsoque, ut videbatur, vultu, tota nocte institit insomnis. Sive ars sive pietas fuit, ita domini animum permulsit, ut nemo deinde gratiosior habereretur. David Rietius cantandi peritia primum in aula Scotica innotuit. Qui nuper in Britannia sicarii manu cecidit Buchingami Dux

ob saltandi scientiam a Jacobo Rege primum

in aulam , mox pene in sceptri societatem adscitus est. Denique, tali cas Concinus Mariet Medicaeae favorem, opes, dignitates, dc caetera Virtutis praemia obtinuit. Quorrebat illa R egi sponso munus: equum tota Italia generosissimum. Hoc in ipsa urbe Florent i a Concinus habuit,obtulitque dono precium offerenti. Inde cum Lugduno caeteri ex Italicis Proceribus domum remitterentur, ipse in familia Reginae retentus,perpetuam ejus gratiam,sibi

tamen

605쪽

tamen postrem ὁ, non sin uiae Gallicae ma-RDO motu, exitiosam habuit. 6 Non ignarus, quantum ex Rep. peteretur. JExplicavi hunc locum ad lib. I. sverb. pridem iis fus cte. ) Illis adde quod Guillelmus I. Siciliae Rex lege sanxit, ne Virginibus nobilibus sine sua veniti nubere liceat. Thom. zer. Iib. XXVII. his. Sicul) Et Paulus IV. Pont. Joannae Aragoniae Ascanii Columnet qui Pontifici h stis fuerat, uxori filias suas sine suo consensu elocare interdixit. Pacem exuere: nosra magis aruaritia orc.Jvehementer falli Principes, qui a ditibus civibus sibi periculum, ab exhaustis, excarnificatis securitatem promittunt, clarissime in notis ostensu m est. Illa scitissime illustrantur scitis Parasiti Plautini uerbis in Menaec,

Homines captivos qui eatenis vinciunt, Et qui fugitivis servis induunt com pedes, Nimis sulte faciunt mea quidem pentem

Nam homini misero s ad malum auidit ma

lum a

Major sibido effugere se facere nequiter. Nam se ex catenis eximunt aliquo modo: Tum compediti januam lima proterunt, ut lapide percutiunt clavum : nugae sunt

606쪽

mΩqem tu assertare recte, ne aufugia: voles: Esca atque potione vincire decet. '

beas,

Suo arbitratu, se assatim cottidie. Nunquam de opol fugiet, tametsi capital f

cerit.

Facile asservabis, dum eo vinclo vincies. Ita istaec nimis lenta vincla sunt escaria. Luam magis intendas, tanto adstringunt a rius. Praescripsi ad hune locum ςquissimam tionem ea tributi nomine exigere quae ovibusque locis vilissima habentur. Hoc modo

coria boum, & praeterea Romani a, Siculis frumentum, a Corsis ceram sumebant. Veneti a Justinopolitanis vinum,aPolanis oleum exi- gebant. P. Marcell. ingest. De Venet. Ed- garus Angi. Rex Ludovallo Vallorum Principi vectigalis nomine in annos singulos tricenos lupos imperavit Polyae Virgil. VI. his.

Ad Exempla illorum Principum, qui quod frugalitatem dc largiendi modum quendam tenerent ad exercitus sustentandos de viros praestantes praemiis assiciendos, caeteram que regiam

607쪽

regiam liberalitatem pecuniae satis habue-xiant, adde, quod Henricus Iv. Gall. Rex,ille, Qui initio regni paulo ante Arquensem pu- unam se Regem sine regno, maritum sine uxore, militum Imperatorem sine pecunia dixe-xat, aetarium XVII. missioni us ditavit: & quod magis mirere, tantundem Augustus Saxoniae Dux & Elector comparsit.

Ad librum V. Annalium.

g Dicax idem , ct Tiberium acerbis facetiis c J Jocos, qui multum ex vero trahunt, acrem sui memoriam relinquere, quod dixi hic: idem a Macrobio in septimo Saturnalium asseritur his verbis: Sunt scommata, quae insuperficie habent speciem contumeliae, sed

- interdum non tangunt audientes, Cum eadem, si obnoxio dicantur, exagitent: ut con

tra sunt, quae speciem laudis habent, & personam audientis emciunt contumeliae plenam. De priore genere prius dicam. L. Quinctus Praetor de provincia nuper reverterat, Observata quod mireris Domitiani temporibus)praeturae maxima castitate. Is cum aeger assi-d ti amico diceret frigidas se habere manus, recidens ille ait: Atque eas de provincia calidas paulo ante revocasti. Risit Quintus dei

ctatusque est: quippe alienissimus a suspicionς

608쪽

furtorum. Contra, si ho et dicerentur male sibi conscio, & sua furta recolenti: exacerbasset auditum. Et quae ibi plura in eundem sensum sequuntur.

Ad Librum VI. Annalium.

6 Ablata aeraria o e. J Nihil magis commune est , quam ad militem alendum , ad urbes , dc oppida munienda , ad vim fluminum coercendam , & caeteras publicas necessitates exigere, quod denique per vanitatem & luxum, atque prodigentiam consumant principes. Pauci sunt qui Athaliaricum Gothorum Regem imitari velint: qui cum pecunia pro moenibus reparandis extorta provincialibus, in alios usus adhibita diceretur, aut restitui iulam, aut moenia , si opus esset, refici scivit.Nis enim inquit, absurdum est, spondere munitiones, it dare civibus execrabiles vastitates. Hiero. Rubelu III. Hist. Raven. γgenus Arsacis ripam apud Euphratis tur. J Maroboduus Suevorum Rex duonti annos Ravennae a Tiberio habitus,M quando insolescerent Suevi, quasi rediturus in regnum ostentabatur. Tae II. Annal.) Et n. Agricola, qui in Britannia exercitibusR praesidebat , expulsum seditione do-bernicis recepit,

ac tum et

hist

otis i

ta cal

609쪽

cie specie amicitiae in occasionem turband xum illarum gentium retinuit. Tac. in Agr. Caetera dixi ad hune locum, O ad lib. I. verbo,

cuncta inter se connexa.

6 Consiliis ct a su res externas moliri. J De

suspecta Proceribus Germaniae Imperatorum Potentia satis multa ad hunc locum dixi. Porro quanquam Pontificis autoritas omnibus Italiae Principibus sacrosancta, est: tamen ob

familiarem , quam in Notis attigimus, R gibus aemulationem, nec illi augeri ponti fi clam ditionem aequis ferunt animis. Et Hisp.

quidem Rex non potest non expavescere potentem Pontificem : non modo, quod inter vicinos de accolas odiorum bellorumque cam

se facile exardescunt: sed Zc, quod injuriisl cessisse Papas conscius sibi sit, vindicemque

metuat'. nec ignoret, exosam esse Italis Hispaniensem dominationem: eamque a nullo subverti promptius posse, quam a Pontifice. V netis quoque nulla potentia placet, quae niamia est: arbitrium rerum Italicarum, quod nunc vel soli, vel cum Pontifice conjunctum habent in alium, quicunque tandem is sit, transferri nollent. Denique agrum Rhodiginum tenent, partem olim ditionis Ferrariun- sis , atque adeo Pontificiae. Magnus Hetruriae Dux undique ditione Pontificis circumcluditur ι & ripas in quaedam Hetruriae loca, inquium est Burgus S. Sepulcri: Jura quaedam' antiqua

610쪽

antiqua sibi asserere, ignorare non potest. Re- liqui, minorum, ut ita dicam, gentium Pri e cipes, ac Respub. praestatem rerum statum a- 'id t mant,& unius praevalidas vires,quibus utique tu i in praedam concessuri essent, magnopere ve- datrentur. Ad eundem locum hunc dixi, pleros deque Principes opinari, bello inter Hispanum,

& Batavos suam salutem contineri: illoque Vita velut necessario cauterio nimia5Hispaniς Re- Lgis opes egeri. Sane Elisabetha Angl. Regina, ni toto regni tempore vel patrocinii, vel foederis hi praetextu constantissime Batavos tutata est. inibvectae Rex quanquam nihil ab Aurasionensi sperare posset tamen eodem Austriacae poten- i stiae metu spretis ingentibus Philippi II. Regis his

promissis, ei magnorum navigiorum, quibus abundabat, usum denegavit. Ob eandem cau- 'cisam semel atque iterum Austriaci Principes a st Comitiis Poloniae rejecti sunt: ne accedente ad Bohemiam &Ungariam, tam late pate te regno, ejus beneficio Gedani potentes , in- tot terdicto commercio, negatoque frumento, i ei ad officium Batavos cogerent. per

3 Ωuamsi qui internorum c. Mini risieler. O . Notavi alibi in externum militem ybdias cautiones,I. Numero inferior sit ex nostris iticivibus lecto milite: ut hujus metu discipli- lanam pati discat. II, ductores accipiat ex no- stris, quorumque nobis explorata fides sit. III, Castris contineatur: α in acie virtutem osten- iidat:

SEARCH

MENU NAVIGATION