Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

quod egiat lib. III, rerum Hispan. Hispa- onia quasi paradisus Domini vere principali- ribus fluminibus navigatur , scilicet ibero, , , Doria, Tago, Ana, dc Baeti; montanis inter ,, quaelibet interjectis mediaeque valles sui la-titudine deferviunt ubertati, ic humore flu- minum theeundantur, & pro magna parte se rivis ec fontibus irrigantur. Sed & puteorum, , suffragia raro desunt. Foecunda frugibus, is

amoena fructibus, deliciosa piscibus, sapi- ,

da lacticiniis, clamosa venationibus, gubosa armentis it gregibus, superba equis, com- omoda mulis , privilegiata castris, curiosa, , vino, deses pane, dives metallis, gloriosa se- sericis, dulcis melle, copiosa oleo, laeta croco, praecellens ingenio , audax in praelio, agi- istis exercitio , fidelis domino, facilis studio, is pollens eloquio, fertilis in omnibus &c. Et, , cultoribus ae habitatoribus olim frequentem fuisse, ut vetera omittam , argumento

esse potest, quod Joh. Boterus quamquam

non ignorem, Alium Antonium Nebri Dsensem in decadibus multo minorem numerum edere) scribit, Regem Granaten- sem contra Ferdinandum dc Isabellam in aciem eduxisse c c Io equitum. Porro idem Nebrissensis ex sola urbe Granata XXI cI pedites per septem portas effundi solitos testatur. Quod autem hodie ad tantam hominum paucitatem redacta sit Hispania, tri- Bb a bus

592쪽

s ad lib. bus non immerito rationibus adscribas Prima est bellum inter Mauros de Hispanos per aliquot secula magnis odiis, si Roderico T. tetano credi par est, non minoribua viribus gestum. Boterus rationem subduxit, intra tres menses utrinque caesa septingenta hominum millia. Ex quo nosse possumus, quantum sanguinis ab utraq; parte septingentorum annorum bellum hauserit. Pax secuta, & barbarorum fuga non reddidit vaginet suς ensesHispanicos, Bella Africana, Neapolitana, Mediolanensia, Indica, Batava immensum absumpserunt numerum. Altera solitudinis Hispanicae ratio est, quod Ferdinandi Catholici & Emanuelis Lusitani Regis edictis plus quam octingenties mille Hebraei ex regnis illis exacti, &in Turcarum oras deportati sunt. Tertio quod & natura sua & arte Regum , quibus Otium sibi periculosum amovere,& externa arma continuis bellis proculHispania tenere inter regni arcana est, assueti sunt Hispani odin se ocium, tractare arma, & perpetuo militiami equi vide, quae dixi in his para

I. verb. intermiserat munia solita.

Anglia quidem felicibus pascuis, bonitate excusat ut spontaneam , sic utilissi- ruam Sc ad ovilia factam sterilitatem : 8c jam HenricoVIlI Rege cceperant rari coloni esse, casae rusticae complanari, ac solitudi nes agricultura neglecta armentis A gregibus frequen le

593쪽

quentari. sed exitiosum hoc fuisse regno consilium tunc quoque patuit: cautumque ideo fuit Principis constitutione, ut domus dirutae

reficerentur, coloni reducerentur, septa pas-Cuorum refringerentur. Verum tam sanctum Praeceptum precium, ut fere semper,& Vuousaeus, apud quem venalia cuncta erant, resci

dit. Polyd. Virg. XXVII. his. Aetl Post illa

tempora, cum Eli1abetha per summam iniquitatem a praedecessoribus , suis concessas Hanseaticis urbib. immunitates rescidisset, di ilanae Anglicae pannorumque commercium in Germaniam propagasset: adeo lucri dulcedo agriculturae studium in contemptum neglectumque adduxit,ut jam tunc Caecilius Reginae a secretioribusConsiliis regno exitium inde praedixerit. Nam valde inde numerum hominum imminutum iri: pro mille agricolis, gregibus pascendis decem sussicere pallores: qui in otio & sub umbra, laete ic semper ad ossistula viventes, bellicis laborib. prorsus sint inepti. Et sane jam tum hominum penuria in nobilium familiis, mercatorum tabernis, Martificum ossicinis , in militia denique labo-

Tabatur. Sed praesens commodum futuro damno potius litabebatur.3 Dites olim familiae studio magniscentiae

prolabebantur. J Haec causa plerasque in Austria mea dites olim nobilium familias afflixit. incredibile est, quantum prodegerint in luXu

594쪽

mensae, vestis, equorum, domestici instrumenti. Sola Bacchanalium insana pompa, in honorem Cinaris sita loquebantur, instituta, integra patrimonia abligurivit. Inde lapidum & serici causa nostra pecunia ad exteras gentes translata est: inde nobilium patrimonia , Castella, praedia, mercatoribus &sceneratorum improbissimae nationi cessierunt: Inde nova rusticis imposita onera,& nihil avaritiae ac rapinis intactum: Inde virtutum neglectus: A tantum , qui per prodigentiam in aula noscebantur, in honore & oculis erant: Virtus obscura delitescere cogebatur. Tanto prudentiusSancti stimus Imperator noster Ferdinandus in superioris anni Bacchanalibus edixit, ne quis ex aulae Proceribus in paratum ludicri festi ultra 9. forenos insumeret. Serenissimus quoque MaximilianusBavariae Dux Elector aulam suo exemplo antiqua parsimonia compositam habet. Abas denique, qui paulo ante Persarum Rex fuit, quanquam serico regnum abundet, non nisi lineam vestem Proceribus D populo concedebat: ipse quoque non alio cultu conspicuus erat. Sericum aliis gentibus vendebatur. 6 Sincera adhuc inter matrem Ofilium concordia , sise occultis odiis. J Ex eo quoque quod Principum filiorum , etiam contra matres suas odia vetera, nec heri tantum cognita sunt, apparet cunctis esse ib flagrantiorem

. l.

595쪽

vel tutelae potestate, vel saltem quod matri in filium omnia licere putent,tyrannidem nimis intendunt, nec tam filium Principem esse, quam se matrem, cogitant. Muliebre quoque fastigium pro diminutione principalis potestatis accipitur. Nero in matris usque necem duravit. Tiberius cum Livia, Michaei Porphirogenitus cum Theodora, Galeatius Me- diolanensis cum Blanca Maria, matribus suis manifestas simultates exercuerunt. Ea Reginae Matris Mariae Medicaeae cum Ludovico

Rege dissidia, regnum Gallicum aliquando . distractura, publico bono in tempore compo- sita sunt. Superest dem que adhuc Princeps maximae indolis , qui ministris suis venatum

ire recusantibus, matrisque imperium obtendentibus: sibi rerum summam divino munere concessam , matris precarium imperium esse respondit.

9 Pompeii theatrum igne fortuito hau sum

Caesar extructurum polliciti est. J Ad notavi hic. quae sint aedificia publica aut privata,quq Priu- cipis magnificentiam deceant: dixique in a. niam Neronis , qui domum aedificaverit , in qua haut perinde gemmae de aurum miraculo essent, quam arva ec stagna, id in modum solitudinum, hinc sylvae, inde apertas pacia de prospectus. Pyramides quoque in kgypto , regum pecuniae otiosa & stulta ostentatioiue - Bb runt.

596쪽

XXXV I

runt Tamen faciendi eas cause aC. Plinio hist

. traditur, quae mihi valde plebs esset otiosa. Egregia tranquillitatis publicae conservandae ratio: occupatum tenere populum, pucere'ue plebem. Potentiores honorum satietate, oppidani negotia tionib. & mercatura, tenuior victus quaerendi occasione subministra in cssicio continentur. Inde Pisistratus, quos in foro otiose oberrantes videbat, ad se vocatos his verbis interrogabat: Si tibi boves aratores mortui sunt: de me alios cape: sin semina non habes. de meo dentur tibi. ianus variarum his r. IX. c. XXV.)

Ad librum IV. Annalium.

f Mox Tiberium τηriis artibus see. J II

rum, qui Sejano similes in animo Principis omnia possunt, primam artem dixi, dominum ab intima rerum cognitione, quam maxime possunt excludere, atque ad vitam molli ocio degenerem impellere, sibique omnium adrogare arbitrium. Quo pertinet, quod Abas Persarum Rex cujus jam saepius mentionem fecimus, cum ab amico reprehensus familiariter esset, quod nimia popularitate,assiduoq; at conspectu majestatem minueret, quam Turcarum Rex paucissima sui ostensitione

597쪽

egregie tueri sciret, respond i sse sertur: Has

voces a ministrorum fraudibus & ambitione esse, quibus Principus in regiae suae solitudinem deportare inter artes sit: quo ipsi tutius

Peccent. Veram regnantis magnitudinem esse, audire omnes, omnia scire, & jubere m

Rus, quod scripsi, vicinos Principes solere

tantae potentiae viros, clam vel muneribus aggredi, vel omni honore cultuque penὰ ut sequales colere, exemptu est,Thomas V uolsaeus

Anglici regni Cancellarius: quem Franciscus I. Galliae rex literis suis modo dominum,modo patrem vocando, simulandoque, se plurimum egus consiliis deferre,adeo suum fecit,ut homo vanissimusTornaci reddendi negotium 'paulo post regi confectum daret. Porro mira res est, sed vera tamen , quod in Hispania ex auro Indico claves fabricari narrant, quibus omnium Principum sacraria recluduntur: sc quod majus adhuc est, & fidem superat, Tagum aliquando Pyrenaeos transcendisse, seque in Ligerim & Sequanam exonerasse, Gallia magno suo malo sensit. Dicam sine ambagibus ;aurum Hispanicum in plerorum que Pri ncipum aulis immane quantum splendore suo plurium oculos perstringere dicitur. Et Principes quidem suo jure, quibuscunque modis aliena secreta expinari se putant: illorum autem qui muneribus,fumoque honoririn fidym

598쪽

suam immolant nunquam excusanda perfidia

est.

Quod Reges immensis donis non amari sid si quid in illis, quos sic extollunt, verae amicitiae fuit, irr prudenti liberalitate tin qui dixi: duabus Taciti sententiis comproba tur, quarum prima de Vitellio est; III. histor

amicitias, dum magnitudine munerum, non consantia morum tantineri putat, meruit magis,

quam habuit. Altera ibidem: Liber asit , Q.

adsit modus, in exitium vertitur.

Sejani artes, quibus ad tyrannidem, 2 ad eripiendum Tiberio imperium grassatus est, hinc inde Tacitus recenset, di ego velut in fasciculum collegi. Illustria magis erunt, quae 'dixi, si, quas his apponam,binas historias cum Sejani actis contenderimus. Perennius quidam pos Marci Antonini Philosophi mortem, a Commodo, qui patri successerat, Praetorio praefectus erat. Is Imperatorem juvenem dc insidiis facilem nactus, statim ab initio sceleratas spes concepit. Primum illud artificium

fuit, voluptatu illiciis adolescentem corrum pere, atque ab omni publici cura avertere. In de immensam auri cupidinem ut expleret,paternos Commodi ramicos di nobilissimum quemque ac ditissimum calumniis ,& fictis criminibus ad mortem adcgit, bonaque damnatorum ipse invasit. Filii denique sui, ut Illyricia exercitibus proponercntur impetra

599쪽

vit. Iamque maturum scelus videbatur. Imperator omnium ignarus, paterni ejus amici occisi, praetorianae cohortes, di Illyrici exercitus, quorum tum maxima vis, per licita, per illicita corrupti, ingens pecuniae vis, caetera

denique parando regno subsidia θc instr*menta: cum subito patefacta conjuratio Perennio exitium attulit. Herodianus lib. II. )Guillelmus, qui postea Mali cognomentum adeptus est, Siciliae, Apuliae, Calabriae Rex, N Onem quendam , patre ortum, qui Bari Oleum vendere solebat, primum ab epistolis habuit, inde per gradus magnum Regni Nomothetam, & postremo Admiratum fecit. Animus Majoni erat sui obtegens, in alios crib

minator: arrogantia, avaritia,'cum conda

ceret, prodigentia, postremo libidine cuncti Offendebat ac polluebat: nec malis, bonisque artibus mixtus: pravitate tantum ei nocendivi valebat. Hic igitur summu adipiscendi libidine agitatus, quo facilius voto potiretur, Hugonem Panormitanum Archi episcopum apud regem, apud proceres, ta plebem variis

artibus potentem consiliorum socium adsciscere statust. Ne autem sceleris atrocitate deterreretur Hugo , dissimulata regni cupidino, ignarum regem , impuberes ejus filios, pessimam regat conditionem facunde miserari Majo occaepit. A moto rege, pueros regno, de reanum pueris tuto servara pom. Ita salutis

in Bb 6 publicet

600쪽

publicae curam ambitio obtentui sumpsit: te juramento firmata est scelesta actio. Sed quia

florentes in aula proceres,& honestis consiliis locus moram cupitis asserebant. cui ctos, quos

adversos sibi fore putabat, vi, dolove rripere aggreditur. Regem palatio clausum calumniis& 1uspicionibus implet, saevitia, immahitate imbuit: de praeterquam sibi ta Hugoni omnibus aditum ad eum praeclusit: ut inde rumores

de morte illius divulgati Siciliam de Apuliam

universam seditionibus di turbis compleverint. Praecipuus erat inter proceres virtute dctae Gotfredus Montis Canosi Comes. Hunc ut ab Rege abalienaret, Regi Neetum, nat ra dc arte situque munitissimam , simul & noenissimam sedem , cujus praefecturam habebat Gotfredus, ei eripere persuadet Qua injuria irritatus Golfredus, i se quoque rebellibus accessit. Sed postea captum , orbatumque oculis. perpetuo carceri Rex addixit. Simon Polycastrensis Comes variis criminationibus oppressua in carcere periit. Roberius Lori celli Comes , Robertus Surrentinus, Euergi das Squillacensis, Guillelmus Elesinus, Bosi mundus Tarsensis, Robertus Bovensis &plures alii

variis petiti criminibus & Everardus Squillacensis ob id tantum , quod Majonis consilia, de eorum, qui secesserant, desideria ad regem detulisset, vincti, de ex iis, nonnulli vita, alii oculis δρ lingua privati. Sublatis proceribus, M o

SEARCH

MENU NAVIGATION