Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

Ut proinde falli illos manifestum sit, qui majorem fore Venetorum potentiam putant, ii postliabito Longobardicarum urbium impe- maritimis rebus, quo coeperant, studio

incumbere perrexissent. stide Boter. X. deluragion distat. 9 lib. i. de P. Rep. di Venet.)6 Flumen Visiurgis. J Ad haec verba adnotavi, moris esse, ut cum duo Principes convu-niunt, is , qui dignitate antistat, prior ad constitutum locum veniat. Honoris enim speciem esse, quod alter posterior, & ad hunc accedere videtur. Consimilis observationis est, quod Arnoldus Ossatus Cardinalis in epistolis tradit, Principum oratores, qui posteriores advenerunt, a caeteris , quamvis majorum legatis primos honoris causa adiri, salutarique.

6 Haut perinde Germanos vulnera, lucti , excidia, quam ea species Llore se ira asscit. JTemplum Divo Claudio apud Britannos constitutum, quasi ara aeternae dominationis aspiciebatur. Placis. XIV. annal. 1 Genuenses Al- fonta Regi quotannis auream pelvim e pacto mittebant. Hanc cum ille, convocatis omnibus proceribus it populo inspectante, non .secus ac devictaru gentium manubias in sub

lirni solio, triumphantis specie recipere soleret ; Genuenses inde deficiendi ab ipso causam sumpserunt. P. Bizar. XII. hist. Gena Prudentius Serenissimus Sigismundus Poloniae Rex, Serenissimum Maximilianum Au-

572쪽

strium a Samoscio captum Cracoviana a Id uci vetuit: ne tantae dignitatis Princeps p tisis in triumpho duci, quam custodiri videretur : neque incensis semel contumelia animis ad reconciliationem via praecluderetur. Ad id, quod odia ultra inimici mortem non extendenda dixi, spectat, quod Elisebetha Angliae Regina Mariae Scotae ipsius sententia damnatae,ic postea capite truncatae exequias c florenorum cI . sumptu instruxit. Thaan-LXXXVIII. , , , Nec minor Germanis animus , se genere pugnae ct armorum superantur. J Retuli hoc loco inter causas, propter quas diuturniora nostrorum temporum bella sunt, &cur nostri Principes quanquam potentissimi, non ut veteres parvo temporis spatio extendere regnorum suorum terminos potuerunt, tormentorum bellicorum incommodam molem &pondus. Sed diuic dissicultati tollendae facit Abae, qui superiori adhuc anno Persarum regnum tenuit, consilium : Sermo erat inter Regis familiares de expeditione Orm uetant, quam tum ipse animo agitabat: videbatu que impedita plerisque ac pene impossibilis, qudd naves regiae portandis majoribus tormentis, quae ad arcem feriendam necessaria erant, ineptae essent. Quibus Rex, Monachis aliquot Lusitanis coram, respondit: si non potero trajicere integra tormenta ; me- . tallum,

in b

573쪽

tallum in frusta concisum transportabo, fun damque tormenta in ipsa Insula. Consilium non aspernandum Ducibus , quibus superare

montes , aut minoribus navigiis transire - .ria necesse est. . 3 Ita moderans, ne lenire neve asperare crin

mina videretur. J Praemia ipse Princeps tribue re , pCeaam non nisi per magistratus irrogare debet. Quod Philo Hebraeus pulcre docet in libro de Abramo, his verbis: Cum illi sapienti Abrahamo oblata riset triumvirorumspecies:

duos tantum ad excisam regionem eloquia divina aecunt veniisse , ut delerent ri us incolas: cum tertius indignos adventu suo duceret. Is quantum equi em inteyuo , erat ille, qui vere Gi: aequum judicans ut bona per se ipsum largiretur, cou-traria vero exequenda suis potentiis relinquere: ct sic solorum bonorum author praecipuus, mali vero nullim eaei sim aretur. Id quod mihi τ δε- mr , ct reges ad imitationem naturae divinae facere : dum per seipsosgratias porrigunt, por-nas per alios sanciunt.

3 Et quanquam multi e domo Principis δε- senta se opibus ,juυ4se consiliis dicerentum, haut quaesitum. J Retuli in notis ad librum primum Theodosii Augusti moderationem , qui

caeso Valentiniano rebellium duce, de con-juratis quaestionem agitari noluerit. Hujus consilii rationem reddit Ammianus Marcel

574쪽

viscerent provinciarum eompositi turbines. Im terdum alii respectus a poenam immaturitate abstinendum suadent. Quidam crudelitatis famam horrent: alii ex paucoru caede surgentia pluri pa odia verentur. Viennae urbis magistratus liberiores MLadistioRegePragς veneno sublato in Elgingeri, qui eum in Boemiam deduxerat, invidiam jactas voces cohibuere: non tam Eietingeri amore, quam ne Boemi irritarentur: quos pacatos sibi vicinos, quam i nfensos malebant. AEneas S; D. hisor. Boem. c. XXI ) Iovius autor est, quanquam veneno perempti Leon is X Pontificis multa et magna .

suppeterent argumenta, tamen in autores inquiri vetitum : ne in nomen magni cujusdam .

Prinopis inexpiabili cu invidia quaereretur. Invisus Tiberio, quod eum Rhodi et temnais ossicio coluisset. J Francisci Simonetae exemplo commonstravi, Principes sere reconciliarii depositas iras in ministros primarios

vertere, ac velut ex pacto alteros ab alteris invisos sibi ad poenam deposcere. En tibi alia iduo hujus rei documenta Hadrianus IV. Pon- ti sex opere procerum Apulorum di Calabrorum, Guillelmo Regi, clim eas provincias ademisset, non multd post, inconsultis omnibus, cum Rege pacem feeit: Proceribus, qui ab eo, defecerant,necellitate,fuga, sibi salutem quaerendi, imposita. Ex quibus Robertus Capuae . , Princeps ad Lirim fluvium a suis. proditus,

oculis.

575쪽

oculis privatus, & in careerein con)ectus misere periit. Meteil. XXVI.) Friderici Siciliaeta Caroli Neapolis Regum bella composita

sunt, add ita lege, ut Proceres, qui ad alterutrum Regem transierant, omni patrimonio, quod in violatis regnis possederant, in perpetuum privarentur. Faeteg. lib, XXIX.)6 Tiberius imuerat Syria Creticum Silanum. J Notavi me, Venetos in majoribus suae 'ditionis civitatibus Iustitiae curam, caeteramque civilem administrationem, & armorum praefecturam nunquam in unum aliquem conferre. Cui addendum est, quod Arnoldus Ossatus Cardinalis in Epistolis praecipit: Urbis praefecturam, te arcis in ea sitae custodiam nunquam uni alicui committendaui. Idem Ossatus monet, nunquam provinciarum prx fidibus concedi debere, ut ipsi civitatibus pro- vinciae suae Rectores, aut praesidiis Praefectos imponant. Ipsius Principis id muni esse eaque in re, ut in plerisque regnandi capitibus graviter errasse Henricum III. Gallorum regem , quod, cum maximarum provinciarum administrationem gratiosis in aula hominibus tradidisset, iisdem, civitatibus, quos vellent, Iuridicos, quosque vellent Tribunos centurionesque arcibus imponere permiserit.

9 Offensus urbi, propria quoque ira , quia Theophilum queniam e reo judicio falsi damnatam precibω suis non concederent θ Re- Aa 6 fragari

576쪽

fragari quanquam injustis desideriis suis , in

iuriam potentes put t. Piso Atheniensibus iratus erat, quod eum infra justitiam colebant. Rodericus Gomegius Sylva, ille in Philippi II. Hispan. Regis gratia adco potens,Pis arae Marchioni,tunc Siciliae Pro Regi,duos, qui se proximo sanguine contingebant, in o pulentarum nuptiarum spem splendidissimae

enim in illo regno dotes dicuntur) commen daverat. Cum autem, nisi vis adhiberetur, confici negotium non posset , & Pro- Rex ab omni injultitia abhorreret: duo illi, laesos se, quod Pro Rex potestate sua usus non esset, a - bit sati, it jus malevolentiam interpretantes, ex insula se in Hispaniam proripuerunt, questibus aulam & Sylvam implentes. Nec a pe riculo longe aberat Pro Rex: cum ipsum opportuna mors rebus humanis exemit., Ambigua gens antiquitus, non mo' inge viis , sed situ terrarum i quo nostris prρ vinciis la:e praetenta , penitus ad Meris porrigitur :maximisque imperiis isterjecti , ct me discordes sunt ; a versus Romanos odio , ct in Pamthum inmidia J Similis in chrum Armeniorum deseriptio extat lib. XIlI. Annalium in his

verbis: e , menii ambigua se utraque arma invitabant ; situ terrarum , similitu ine marum Parthis propiores ; connubii que permi ti, ac libertate ignota, illac magis adservrtium inclinantes. Hodie non valde absimilis Arme-

577쪽

niae Hungaria est: inter duo maxima impe-

ria, Romano Gelmanicum M Turcicum posita. Cum neutris gentis illius mores conveniunt: Turcae tamen veteres hostes di religione diversi, quotidianis denique i Muriis infesti , sine exceptione inimici habentur. Adde vel praecipuam causam qua ab Armeniis, quo; ignota libertate ad servitium inclinare Tacitus ait differunt Hungari quod non alia in isto

regno ingentior nobilitati cura , quam ne quid de iis praerogativis decedat, quas a tam multis qtatibus intemeratas habent.Turca autem in unam servitutem omnis claritudinis sangui nisque familias premit. Inde eX necessitate in Imperio ec Austriaca Domo quotum contra inimicam potentiam iubsidium; A reges ex Germania sumpti quos tamen inde petere, quam habere, hucusque maluisse videntur. Nam nec Ferdinando I. nec dolla II. nec Serenissimo Nostro Ferdinando II. pacata semper illius regni possessio fuit.Suspicax optimatibus ingenium , quod opum & potentiae conscientia ac vicini Turcae prompta auxilia acrius irritant. Stephanus Boiscatus non vi, non zrmis subigi potuit: pace obstrictus est. Nuperrime Buthianus cum Turcis incendio, caede, rapina ad Viennae lusque suburbia impune evagabatur. Rodolias Imperator, sublato e medio Andrea Bathorio Cardinali per Michaelem Valachiae Principem : ipsum postremo

578쪽

stremd Michaelem turbidorum consiliorum ritin simulatum immisso milite occidit. Sigis-

mundo Bathorio, ex amplissimo principatu λhi unum Moravior hypocaustum deportato iliotium fecit legendis, quibus impense delectabatur, Senecae & Lipsit epistolis, atque stu- indendi puritati latini sermonis. Nec cum Mose Siculorum fortissimo Duce ad ultimum ami- ω citia constitit. Qui. reverenter de actis tanti laPrincipis judicabant, infelicitatem temporum 'lii accusabant; quibus sine caedibus &injuria lilptime meritorum Principum re num servari tinnon posse videbatur. Alii acrius, familiare Austriis esse, dicebant, in novis regnis pa- randis sic indigenarum & primariorum viro- rum opibus & opera ad res firmandas uti, ut postea pro beneficio maleficium reddant ; & subeunte fastidio eos tanquam suspectos , oc- '

casione quaesita de medio tollendos curent. hCaeterum , quod Tacitus XII Annal.) ba baros Roma petere Regem , quam habere masse ἰ.

eorumque acres impetus innctatione languesce

re. aut in perfidiam mutari, dixit; praeter id quod de Pennonum gente nunc retuli, aliud in eXemplum occurrit in Moschorum populo. PStephanus Bathorius Poloniae fortissimus Rex Livoniam illis et Plescoviam armis abstulerat & ad majora aspirabat Theodosius, qui Basi- lio Patri in magno illo imperio, successerat, nullo judicio juvenis, & nulla rerum expe-

579쪽

rlantia erat. Itaque ad externo illi opes respectabant. Nec longa consultatione opus. Domus Austriaca propria potentia, foederibus ita haut occultis in Polonum simultatibus tantae fortunae capax videbatur. Theodosium juventa incautum , ut regno inhabilem, vel Evivis tollere, vel monasterio includere animus erat. Igitur secreti nuncii Praga ad Rodoliam Caesarem mittuntur,resque tam magna in aula Imperatoris summo cum silentio agitabatur. Et jam parum ab exitu res abesse videbatur: cum maxime alieno tempore Stephani Regis mors intervenit i magno quidem imperitorugaudio, qui domus Austriacae aemulum, ac pene professum hostem mortuum publice la tabantur. Verum prudentiores , dc quibus hujus secreti notitia, excessu Stephani Austriacosa tanta spe excidi sie, haud vane augurabantur. Nam Moschi metu, qui ipsos ad consilium petendi ex Germania Principis adegerat, soluti , omissinegotio domum abierunt. 6 Pete unierim, ne Vonones in Syria haberetur, neu proceres gentium propinquis nuntiis ad discordias traheret J Ita de Rhescuporide Thraciae Rege hoc eodem libro Tacitus inquit : Damnatum in Senatu, ut procuIregno μιο teneretur. Et Antistio Veteri e primoribus Macedoniae , ut turbido, ct Mescuporidis consilio permixto aqua se igni interdictum es : ' additum rue, ut insula, teneretur, neque

580쪽

Macedoniae nolue Thraciae opportunί citu III e annal. in Hoc argumento Plautum di Syllam Neroni invisos reddidit Tigellinus

nobilitatem eorumctpropinquos,huic Orientis, illi Germaniae exercitus commemorans. Taciis

tus XIV. Annal.) Et Valerius Asiaticus Claudio suspectus fuit c quod genitus Viennae, multisque ct validis propinquitatibus Ibbnixus tu

bare gentiles nationes promptum haberet. T c. XI. Annal.) Caesari Atestino inter alias transactionis cum Clemente VIII. Pontifice leges, . ea quoque dicta fuit : ut intra praestitutum tempus omne patrimonium, fundosque, quos in Ferrariensi ditione habebat, divenderet Henricus III. Galliae Rex Britanniae Armoricae praefecturam Philippo Emanueli Lotha ringo Mercurii Duci concessit contradicentibus prudentioribus, bc praecipue Philippo Huralto Cevernio : Quod Mercurianus ab uxore Maria Luxemburga tanquam Penteuriae Domus haerede Jus in Britanniam sibi vendic rot. Et cum postea Henricus IV . rolo Gui si0 provinciae p aefecturam detulisset : idem

Cevernius regni Cancellarius intercessit: regni arcanum esse dicena, ne ulli procerum, qui jus in aliqua provincia haberet, prςfectura ejus attribueretur. atqui notum esse, Jolanda, Renati Andini, Siciliae Regis F. prognatos Lotharingos jus in Provinciae Comitatu sibi semper vindica .. Denique quibus mortalium .

SEARCH

MENU NAVIGATION