De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

26 subi veteres clientelas, & amic's, atque con sanguineos habebat: a quibus perhumaniter exceptus, & loci amoenitate captus, ibi aedes aedificauit, in quibus ipse natus sum Kalendis Maij, anno vigesimotertio supra sesqui millesimum. Nata est etiam in eodem oppido soror mea Leonora Pinaria, quae nupsit Michaeli Cabe-dio Senatori Regio, & triumuiro ciuitatis Olysipponensis gubernandae, cui arcta sanguinis necessitudine coniuncta erat. Fuit eniti Michael Cabedius filius Therasis Pinaris, matris meae sororis: quem ego fraterno amore Prosecutus sum, & ab ineunte adolescentiata, secium semper habui,& participem omnium consiliorum, & studiorum meorum. Cum ergo in eo amoenissimo secessu, parentes mei quinquennij spatium, cum summa animi tranquillitate, & selici rerum successu, transegissent, dum pater a labore diutinae militiae, α longinquae nauigationis molestiis coquiesce--re cupit: Callipolin quae vulgo Ciuitas amoena, seu Vizosa dicitur sedes transtulit,euocatus humanissimis litteris praestatissimi Ducis Briganiij Iacobi, cuius cliens erat. Quo AEtiam venit auunculus ipse Godis aluus Pinarius eiusdem familiae addictus. Qui aliquot annos domo nostra utens, incredibili amore,& beneuolentia, praeterea omnibus humanitatis ossiciis a charissima si e exceptus,a

292쪽

266que excultus, in maxima concordia cum parentibus meis vixit,vsque ad annum Μ DXXX.

quo grassante in eo tractu pestilentia, auunculus in vicinam oppido villam,una cum m tre, & reliqua familia secessit, pater autem domi remansit. Nec multo post auunculus Con imbricam prosectus, inde ad ecclesias inuisendas recessit, quas in Vltranioniana rogione obtinebat, ut in eius vita diffusius na

rauimus. Cessante vero ea lue, quae complura Lusitaniae oppida amixit, transactis ruri quindecim circiter mensibus, Callipolin re uersi sumus. Rediit quoque dux ipse, qui C

nimbricam confugerat. Nec diu postea vixit. Mater etiam mea ex puerperio vita exces sit, summum dolorem marito, liberis miserandam orbitatem, maximu vero relinquens

sui desdorium, non solum fratribus, sororiabus, ceteri sq. propinquis, sed etiam Illustris. simae Ioanae Ducis uxori,&Isabellae filiae, quae postea Eduardo, regis Emmanuelis filio, nupsit, reliquis'. principibus seminis,cum quibus illi arctissima intercesserat familiaritas. Fuit enim inter nobiles matronas siri temporis, incomparabili virtute, singulari prudentia , & incredibili morum grauitate conspu

a . Quas egregias animi dotes ornabat si turae proceritaS, eum decora vultus venust te coniuncta. decessit autem aetatis suae anno

quadragesimo quinto. Nec pater diu conc Pto

293쪽

. 26 Pto ex charissimae coniugis obitu dolori obsistere potuit. Anno itaque millesimo quingentesimo trigesi ino quinto mense Februarij graui aegritudine correptus, mortem obiit, cum Prius statre meum natu maximum Ioannem

Menoetium Vasc5cellum in Indiam misisset, me autem auunculo tradidis et, sub cuius tu . tela receptus, & liberaliter educatus, Eborae

primum, deinde Olysippone in eius familiata

Permansi, usque ad annum millesimum quingentesimum trigesimum septimu , quo aliun

culus iam Zaphiensis Episcopus creatus, iii Galliam cu ampli ilima legatione missus est. Nec statim me secum ille abduxit, sed cunia, Batonam Aquitaniae urbem peruenisset , in qua ei diutius erat immorandum, litteris accersitum , ad se proficisci iussit, una cum con-λbrinis meis Ioanne Pinario &Michaele Cabedio statribus, sub Paedagogo Aluaro Bernarito Cetobricensi, pio, & graui viro, sacerdotij sacris initiato. Erat Pinarius biennio

me maior, ego Cabedium eodem temporis spatio anteibam, qui tunc decimumquintum annum attigeram. Igitur anno i 338. Octobris mense ineunte, rebus necessariis ad iter opportune instructa, Cetobricaq. profecti,Baionam peruenimus. unde paucis interiectis diebus, ab avunculo Burdigalam missi sumus,

ad capiendii ingenij cultum, in celebri Gymnasio,quod ibi eo tempore florebat sub moderamine

294쪽

263 ramine Andreae Goueant Lusitani , ex Paci Iulia oriundi, viri grauissimi. Vbi in litteris

humanioribus bienia ij tempore versati, quas iam in Lusitania addiscere incoeperamus,B ionam ad auliculum ab eodem Goueano perducti suimus. Nec multo post Tolosam adluimus, ad iuris prudentiae studia capessenda , in illa nobili academia, in qua insignes iuris consulti, tunc ius ciuile,& pontificium inte pretabantur . Inter quos Corasius, Mons bracus, Ferrerius, & Ferdinandus Bereng rius praecipui habebantur. Illic ergo aliquandiu morati, anno I 3 2. mense Maij, ab avunculo rursus accersiti Batonam reuersi sumus ego & Cabedius.Nam Pinarius Tolosae sancti Dominici religionem fuerat amplexuS : in qua postea doctor Theologus Parisiis creatus , summam eruditionis, & virtuti, famam adeptus est: sed immatura morte praeuentus, cum ad Tridentinam Synodum a Lusitaniae rege missus esset, Romae ultimum vitae diem

obiit, aetatis suae anno trigesimo nono.Imminente autem bello, quo rex Franciscus Perpinianum per duces suos obsedit, summum imperium in exercitu obtinente Henrico talio , qui ei postea in regno successit: auunculus e Gallia prosectus,& in oppido Calabriae, quod vulgo Sancti Sebastiani dicitur, trimestre rempus moratus, inde in Lusitaniam iter direxit.Sed cum in urbem,quae Methina Cam

pestris

295쪽

pestris cognominatur, peruenisset,& a rego iterum in Galliam redire, & apud Franciscum oratoris munere fungi tu retur et mo& Cabedium in patriam proficisci voluit, ut desiderio Therasiae sororis satisfaceret, quae filioru diuturna absentia,& viduitatis aerunis amicta,id ab eo summis precibus emagitau rat. Cetobricam igitur peruenimus decimo- quinto Kaledas Ianuarij,anno i qῖ. unde ineunte Martio Coninabricam profecti sumus, ad Legalis scientiae curriculum peragendum: ubi Martinum Asplicuetam Cantabriam, &Antonium Soarium Olysipponensem , hunc ciuile, illum vero ius canonicum publice interpretantes, integro triennio audiui naus. Anno autem i343. mense Iunij, iterum am-ho in Galliam ab avunculo accersiti fuimus, quem Rothomagi snuenimus . inde vero Aurelianensem academiam inuisimus, in qua Pamelij Belgae, Iurisconsulti magni nominis, familiaritae usi sumus. Deinde Lutetiam, regiam urbem, totius Galliae caput adiro iussi. ubi eo tempore & Catholica religio,& litterarum cultus magnopere florebant.) ibi Petrum Rebus sum ius Canonicum perlegentem. audire , & eius singulari doctrin. Dui nobis contigit. Postea in Lusitaniam auunculum secuti sumus anno Is 8. sub finem mensis Iunij, quo peruenimus, ante initium Septembris, di aliquandiu morati in regione

296쪽

de Mimum dicitur, ubi auuiac'ilus monasteria quaedam obtinebat,iandem mense Octobris ad regem Olysipponem peruenimus. R quo ego Triden tu in missus sum, ad Concilium sub Iuliol l I. Pontifice maximo redintegratum , una cuua lacobo Silvio viro nobialistimo legationis Principe, & Ioli ne Paea Iurisconsulto, ac Iacobo Goueano Theol

go. Itaque e Lusitania profecti & selici usi itineris successu, superatis hiberno tempo-6, in Hispania Pyrenaeis , in Gallia Alpinis montibus Tridentum peruenimus die quinta Martii i 33r. Vnde post intermissionem Synodi, quae contigit die XVIII. Aprilis, Venetias secessamus, ut ibi regium Nuntium

expectare, & urbem totius Europae pulcherrimam per otium inspicere possemus. Vbi aestate consumpta, Silvius, & Coueanus iterum in Lusitaniam redierunt: nam Paccius Pataui j decesserat. Ego vero discedens Verona , ex aedibus clariisimi Antistitis Aloysij

Lipomani, qui nos hospitio omnes exceperat , Romam per Ferrariam , Rauennam , Ariminum, Vrbinumq. petens , eo peruenidie decimatertia SeptembriS, anno I Iz. Quam florentem & aureo quodam saeculo fruentem comperi, sub Iulio sanctissimo, de sapientissimo Pontifice, tuo regnante,sacr

Ecclesiae Ronianae senatus, viris,& viru

297쪽

plinarum cognitione claris, ac generis sple-dore admirandis abundauit. Inter quo, comen orare libet nonnulloes, ut ipse ex illius temporis memoria , aliquam voluptatem

animo percipere possim, & sit qui haec legent,

eis per me, tam clara reipublicae Christians lumina innotescant. Princeps tunc erat Senatus,& uti vulgo dicitur, Collegij Decanus, Ioannes Petrus Carai a. Aderant Iacobus Mediceus,di Marcellus Cervius, qui postmodu, omnes tres Summi Pontifices fuerunt. Prs r rea Alexander, Sc Rainutius Farnesj. Ferrariensis , Mantuanus , Carpensis, Moronus, Caesius, Trucses, Germanus,Crisp*S,Sarr cenus, Puteus, Cicada, Montis Pulliani,

Sanctae Florae, Cornelius , Sabellus, Veral- Ius, Polus Anglus , duo Galli, Bellatus, &Armeniacus. Hispani quattuor,Sancti Iacobi, Paciccus, Cueua, Mendocius. Vnus Lusitanus , Michael Silvius illustrissimo generi

ortus,&ibonarum litterarum scientia clarus. Gat prorsus suave in tanta rerum tranquillitate , N in ea hominu υ luce vivere,atque in tot principum singulari humanitato

conquiescere. Sed inuidit tunc fortuna Romanis rebus .: Nam mortuo Iulio Pontificς summo, ac mox Marcello, qui paucos vixit dies, e vita sublato, cum ad summum Pontia

sicatum peruenisset Paulus quartus, antea ut dixi.

298쪽

272 diximus, Petrus Carata dictus ; ea tempora ijq. tumu itus, & bellorum semina extiteriit: ut qui rempublicam florentem viderant,eana perturbatam, & afflictam videre , minime fustinerent. Anno itaque Is 16. die x vigesia matertia SeptembriS urbe egressus sum m

nis itineribus , una cum illustris limo viro Dionysio Alencastrio, cuius pater Alphon sus Lusiitaniae Regis apud summum Pontilice

Orator erat. Cum q. Senas peruenissemus ,

excepti hospitio a Marchione Sarriae Diony-sj patruo , ipse in Galliam Cisalpinam, quo

iter habebat , inde profectus est , ego Ver Florentiam,& Pisas,ac mox Genuam perueni. Vside conscensis triremibus duce Iohan ne Mendoncio, Barchinonem appuli sub exitum melassis Octobris. Ex qua urbe, terreastri itinere, per Ccltiberos, & Vaccaeos,Pm tiam clarum in pr: mis Hispaniae Tarraconerisiis oppidum perueni. Ac inde per Me hinen ses, ta Salmanticenses , eam Lusitaniae .pa tem peiij, quae a Castellae Regno apud ciuitatem Rodericiam distriangitur: vd auunculum tunc Visensium Episcopum couenirem , qui triu in dierum itinere, ab eo tractu aberat. Apud quem duos fere menses Comm

ratus , Olysipponem profectus sum:vbi a prε stantissimo Rege Iohanne, benigne exceptus quae ipsitus fuit humanitas incredibilis ac de itinerio causa, deque Romanarum rerum

299쪽

273ssiccessu, semiliariter interrogatus, cum ei exposuissem, Eboram mihi esse adeundam, ad capiendam canonicatus possestionem,qui

ex auunculi resignatione, annuente Summori Pontifice , nsilii Romae obtigerat.Gratam id sibi esse dicens, suum q. fauorem mihi,meisq. rebus minime defuturum pollicitus, me honorifice demisit. Ebora igitur pueritiae meae

altrix, & altera patria, veluti iure quodam suo, fructum studiorum, laborum q. meoru sibi vendicans, operamq. meam,& industria, pro collato in me prioris educationis mune' re repetens, Deo optimo maximo ita disponente, Roma adueniente excepit anno 1337. mense Mariij, quo tempore Eborensis Archiepiscopus erat Henricus Cardinalis, qui postea Rex suit. Agebam tunc ipse aetatis annum trigesimumquartum: integra vigebat valetudo , quam etiam Transtagani caesinatura non parum iuuare visa est et sub quo

nempe natus, & cducatuS fueram- Itaque usque ad annum aetatis sexagesimumoctauu, quo haec memoriae prodimus, Vnum tantum

ancipitem morbum pati in ca urbe mihi contigit, cum iam in ea triginta quattuor annOSPermanserim. Quo tempore non solum Canonicatus munera obivi, sed etiam Inquisitor fidei cum essem ab Henrico Principe creatuS, anno I 363. integro decennio in ea.

iunctione Reipublicet operam nauaui. Ia qua

300쪽

27 collegas habui vicissim quattuor nam a

duumviris apud nos is magistratus ut plurimum geritur quibus cum summa conco dia comes fui, & socius in eo munere obeundo . Collegas vero ipsos hic nominare mihi liceat,propter summam meam in illos, dum viverent beneuolentiam. Primus fuit D ctor Antonius a Castro , qui ipsius Henrici Vicarius generalis suerat, iuris utriusquo scientia forensis exercitationis usu ci rus . Cui successit Petrus AluareZ Paredes, omniun, Inquisitorum Lusitaniae Antiquissimus,& de sacrosancto fidei negotio optime

meritus. Quo mortuo, cum octuagenariussere decessisset, in eius locum successit Fr ter Emmanuel Veiga ordinis sancti Domini-ci,insignis Theologus.

Postremum, & quartum collegam nactus sum, doctorem Hieronymum Sausam, iuri L. prudentiae cognitione, generis nobilitate, &virtutum omnium ornamentis praestantem . Cum igitur hos quattuor collegas habuissem, ac in uiro etiam tempore, solus tantum munus obluissem,& incredibiles exhausissem labores, nec mihi succetar a principe daretur: coepi ab illo summis precibuscontendere,ut mihi liceret, onus illud tam graue, tan- .dem aliquando deponere . Quod mihi demum quamuis renitens,ac veluti coactus c5cessit, ea tamen coaditione , ut assessoris nomines

SEARCH

MENU NAVIGATION