장음표시 사용
31쪽
LAberiae Lucij filiae Gallae staminicae murinicipii Eborensis flaminicae prouinciae Lysitaniae . de qua inscription in libello,
quem de Eborensium antiquitate vulgari lingua iampridem scripsimus, multa a nobis dicta sunt. Lusitaniae vero populi etsi in multas spe clatim gentes diuisi sunt, tamen uniuersi ac generatim Lusitani appellantur. Stephanus autem in libro de urbibus, scelus Artemidori testimonio , Lusitanos etiam Belitanos vocari tradit . Sed cum causam ipse minime assignet, nec apud alios scriptores reperirCliceat vitam eius nominis mentionem, ego
verisimili coniectura ductus , existimo a Be-lijs populis, vel ab oppido Bethicae, cui nomen Belon, seu a Lethe sumine, quod alio nomine Bellona dici ait Strabo, Lusitanos potuisse Belitanos vocari : nisi Stephalarum Belitanos, quicunque illi fuerint, a Lusitanis originem ducere intellexisse credamuS: quod Graeca phrasis magis significare videt ur, quae sic habet: Belitani ijdem sunt cum Lusitanis, iuxta Artemidorum in tςrtio geo
Enumerat etiam Plinius Bellitanos populos non procul a Caesaraugusta , quos a Lusi tauis originem traxisse suspicari possumus, a & ita
32쪽
&ita Stephani verba intelligi debere.. Superest, ut obiter admoneam lectorem, fuisse& Lusonum gentem, quae, ut Strabo ait, ad fontes Tagi olim pertineret,& in Arcadia Lussis oppidum, in cuius ruinis Mepta suo tempore extarent, collocasse Pausaniam librooetavo, ubi Clitoriorum fines describit. Sed haec de nomine satis.
CEterum Lusitaniae, ut nonnullarum aliacru prouinciaru, terminos apud auctores, praesertim Graecos variasse coperimus. Str boeni in a Tago ad Artabros, qui iuxta promontorium Celticum sunt, Lusitaniam pro
tendit. Tagi vero regio, inquit, ad aquilo nem spectans Lusitania est , inter Hispanos gens amplissima,& annis plurimis Romanorum armis oppugnata. Huius regionis latus australe Tagus cingit, ab occasu vero,&se tentrione Oceanus , ab aurora Carpetani, Vettones,Vaccaei,& Callaici, satis notae gentes. Et paulo post, Minium amnem omnes Lusitaniae Huuiosidicit, magnitudine superare. Artabros etiam Lusitaniae postremos ad septentrionem.,& occasum vocat. Regionem vero, quae inter Tagum & Anam est, a Lusitania excludit. Vnde & Barbarium promontoriumsuper Lusitanos esse commemO
33쪽
rat, ubi de stanni fodinis loquitur . Carpetanos etiam, Vettones, Vaccaeos, ac Callaicos cum ab aurora dicat Lusitaniaqa cingere, extra Lusitaniam eos proculdubio est ostendit. Quamquam, ut ibidem ait, nonnulli & hos Lusitanos vocent. De Vettonibus postea. Satis modo sit, istos nonnullos, qui nulli iam sunt, Strabonem non probare, sed pro non Lusitanis Carpetanos, Vettones , Vaccaeos, & Callaicos habere. Ad haec do Tagi agens origine , eum q. ex Celtiberis per Vettones, Carpetanos, & Lusitanos in aequivoctialem labi occasum dicens, manifesto a Lusitanis separat non modo VaccaeoS, Callaicos, sed etiam Vettones. De Vaccaeis
quidem dubium nullum est. de Callaicis, &Carpetanis dubitabit aliquis. sed memine rit , Strabonem Lusitania ad Artabros usque extendisse, tametsi non dissimulat suo tempore multos Lusitanorum Callaicos iam v
Ita igitur intellecta Strabonis Lusitaniata, , Callaeci, qui ipso auctore nouissimi montana habitant, Vaccaeis vicini, & Asturum nonnulli , quos omnes ob vicinitatem Callaicos appellat, ab aurora Lusitanis fiunt. Sed Carpetani , quos post Oretanos ad Aquilonem declinare commemorat, quid ad Lusitaniam attineant non video; nisi dicamus Strabonem eos per defluentem Tagum ab Oriente Ve
34쪽
sus Occ sum usque ad Lusitania protraxisse. Similiter & Vettones, & Vaccaeos, quem ad modum & Turdulos inter Anam, & Tagum, in quibus Emeritam loca ij. quae regio illi Lusitania non est,cum primum Australe eius latus Tago determinat.
Alibi tamen, hoc est sub finem tertij libri, cum Hispanias ab alijs in partes duas, ab alijs in quinque fuisse diuisas dicit, earumq. alias plebi, Senatui q. attributas ostendit, alias Romano duci: & quidem Baeticam plebi
attributam, ad quam praetor mitteretur, qui legatum haberet, qUstorem , reliquam omnem Caesaris esse, qui duos mitteret legatos, praetorium, .& consularem ... E quibus prae torius legatum haberet secum, qui Lusi tanis ius diceret, qui Baeticae adiaceres usque ad amnem. Durium, & eius ostium extenderentur. Subdit veros Lusitaniae terminos, Lusitaniam dicens eam regionem appellari, proprio in eum diem nomine in qua regionesta sit Aligusta Emerita. Reliquam autem maximam Iberiae partem iuuςmus enim interpretes , qui Graeca minus commode verterunt esse eam, quae duci consulari subdein iretur, non indignum exercitum habenti, tribus instructum ordinibus , ac legatis tribus . Quorum unus duos secum ordines ducens, tractu vitra Durium ad Arctos seruaret uni-Mrsum, quem tractum, inquit, prius Lusta Λ ta-
35쪽
8 Da. AN Taeto Tr. L V s I T. tanos quidam appellabant, alij vero modo Callaicos vocant . Hi itaque iuxta Strabonem Lusitaniae fuere termini l Ptolam aetas Latinis geographis c5uenientius Lusitasaiae. australes latus Ana disterminat , septentrionale. Durio Quae autem aiDurio ad Minium ' esti regio, Callaicorum Bracaroriun; Tarraconeli si prouinciae contribuit, quemadmodum di Plinius . Disteret etiam .a Strabone, quod Vettones ab orientali parte adscribit Lusitaniae:& falle ita sunt: sed an tam late paterent, ut in tra se Salmanticam includerent, postea expendemus.xAt Latinorum multoconstantior, & indubitatae magis est ratio Pomponius scriptor orta modo diligens ac disertus , sed etiam ut pote Hispanus, domesticarum rerum peritissi mus , breuiter, & eleganter tres, quae tunc erant. Hispaniae prouincias diuisit. Tribus utem,mquit,est distincta nominibus, parsq. eius Tarraconensis, pars Baetica pars Lusita nia vocatur 'Tarrachnensis altero capite Gallias,altero Bsticam, Lusitaniamque contingens, mari latera obijcit; nostro, quata meridiem , quae septentrionem spectat, Occano. Illas fluuius Anas separat & lib. te tio, deflexu terrae inter Tagum & Duriunt cum agit , ita scribit: In eoq. sunt Turduli
Veteres,d urdulorumque oppida. A mnes autem Munda in medium sere vltimi promon,
36쪽
torij.latus effluens , & radices enas leni abluetis Durius. In tria enim promontoria dispersam Lusitaniam dixerat. Plinius simili terlibro terti', capite primo. Vlterior videt icet Hi spania in duas per longitudinem prouincias diuiditur. . .Si quidem Baeticae la- aere septentrionali praetenditur Lusitania ,
rio Lusitania incipit . Sed quando in hunc
Plinij. locum incidimus, exigit res, ut duo eius capita expendamus , iquae ad Lusitaniae situm rectius percipiendum maxime pertia
- Ante annos quadraginta,cum Salmanticae Budiorum causa agerem, & Vernando Pi liano Graecarum litterarum, ac Plinij publico pro se re, eius rei gratia plurimum uterent ostendit mihi vetustissimum Plinianum codicem, quem ab Ecclesia Toletana conserendi gratia dato pignore deferendum curauerat: alteru quoque ex Salmanticensis academiae Bibliotheca,quq certa hora solet quo tidie sub duobus custodibus aperiri, non admodum sane veterem, scriptum tamen per diligenter. In utroque deprehendimus,quod in publica lectione testatus ille erat, decem aut duodecim versus,ut mihi primo visi sunt. loco suo luxatos, a promontorio Celtico iapromontorium Olisi ponense scribae oscitan
tia immis asse, magna sensus confusioni, sol cum
37쪽
cum magna etiam Plini j ipsius iniuria In medio igitur vigesimo capite quarti liabri ad hunc modum ambo codices habent . li Promontorium Celticum, quod alij Arta brum appellauere, terras, maria, coelum dirusterminans. Illo finitun Hispaniae latus, & a, circuitu eius incipit isons. Septentrio hinc, Oceanusq. Gallicus, occasus illinc,i& Oceanus Athlanticus. Promontorii excursum LX.M. prodidere. Alij xc. ad Pyrenaeum indo. non pauci x II. l. millia,& ibi gentem Art brum, quae nunquam fuit, manifesto errore. Arotebras enim, quos ante Celticum dixi mus promontorium, hoc in loco posuere, trueteris permutatis . Amnes Plorius, Nelo,Celtici. cognomine Neriae, superq. Tamarici, quorum in peninsula tres arae Sestianae A gusto dicatae. Cepori. Oppidum Noela is .
celtici cognomine Praefamarci. Cilenti Ex insulis nominandae Corticata, & Aunios .iΛCilenis conuentus Macarum. Heleni, Gr inj, Castellum Tyde. Graecorum Sobolis omnia. Insulae Cicae. Insigne oppidum Abobriga. Minius amnis iiij M. pasi . ore spatiosus . Leunt Se urbi. Bracarum oppidum Augustat. Quos supra Callaecia . Flumen Limia . Durius amnis ex maximis Hispaniae ortus in Pst. lendonibus, S: iuxta Numantiam, lapsus d inde per Areuacos, Vaccaeos, disterminatis
ab Asturia Vettonibus, a Lusitania CallaeciS.
38쪽
LIBER PRIMus.' irIbi quoque Turdulos a Bracaris arcens. Erinratu & in amnibus inclytis. Ab Minio,quem supradiximus cc. M. passi ut autor est Varro, abest AEminius, quem alibi quidam intelligunt, & Limiam vocant, obliuionis antiquis dictus. Omni'. dicta regio a Pyreneo metallis reserta auri, argenti, serri, plumbi nigri, albiquo. Α Durio Lusitania incipit . Turduli veteres. Pesuri. Flumen Vacca, oppidum Vacca, oppidum Talabriga, oppidum & flumen Αeminium. Oppida Conimbriga, ollippo et Eburo, Britium . Excurrit deinde in aliud cornu promontorium,quod ali; magnum appellauere, multi Olisiponense, ab oppido. Ab Durio Tagus cc. M. passum interueniente Munda.
. Exultaui equide tunc, propter Plinij π uitatem. Illo siquidem pacto calumnia negligentiae, quam patitur ab omnibus , qui geographica tractarunt, liberari sane vid batur , & Pintiano magnas egi gratias, qui id demonstrasset. Verum exultare desij Plinij verborum seriem pensitatius expendens, simulq. sumpto in manus Solino, Plinii ipsius, ut perhibetur, simia , . cuius reseram Verba , atque ex manu scripto vetustissimo Codice, ut syncerius exeant. In Lusitania Hi- promontorium est, quod Artabrum
alia, alij Olisponense dicunt . Hoc coelum,
39쪽
1ii DE ANTIQJ IT. Lus IT. terras , maria distinguit. Terris Hispaniae latus finit, caelum, & maria hoc modo diui dit, quod circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus , & frons septentrionalis . Oceano A thlantico: ,'&,occasu terminatis . Ibi Tagus flumen : Tagum ob arenas auriferas ceteris amdibus praetulerunt . In proximis Oli siponis equar lasciuiunt mira tacunditate Nam adspiratae fauon ijs, vento concipiunt , sitientes viros aurarum spiritu ma
: No dubium est haec Solinum ex Plinio esse mutuatum, ili eandemq. sententiam, & Marcianum Capellatri abijsse , & Isidorum decimo quinto ethymologiarum libro, &alioqui ipsa verbortim conexio satis indicat Plinium ita scripsisse ; attendat diligens lector: Ar
tebras enim, quos ante Celticuldiximus promontorium, hoc in loco posueret. Sunt nobaec verba longe a Celtico iam progressi,an adhuc in eodem describendo inhaeretis λ Hoc in loco postrere. Quo in loco3 In Celticone certe: ibi enim ceteri eos collocant,& ipsemet Plinius: Ponit enim Arotebras ante Celticum. . . Arotebrae autem ijdem sunt qui Artabri a Nostrae aetatis homines, ait Strabo, Artabros Arotebras vocant,litteriS permutatis, ut fatetur Plinius . QVomodo igitur in Celtico detentus , quasi sui oblitus, erroris
manifesti argueret eos , qui ibi gentem Art
40쪽
brum,quq numquaeo loci fuerit, posuissent Ista quae admissa Toletani, & Salnaanti cen- codicum lectione, ob ijci poterant, nequaquam obijcietur, si quod de Artabris hic ait, Olisi ponensi promontorio Plinium dicamus tribuisse. At falsum est, Olisponense promontorium terras, caelum, mariaq. disterminare, illoq. Hispaniae latus finiri, & a circuitu eius frontem incipere , clarissime dicente Strabone Hispaniae latus hoc ab sacro promontorio v R. ad Artabrorum montem, hoc est,promontorium Celticum extendi quartu denique latus ex eo loco usque ad promontorium PFenes, quae pars Boream spectat .
Falsum etiam quod de promontorij excursu, di longitudine inde ad Pyrenaeum,si quidem . de Oli siponensi intelligas., Quid ergo dicem uia nisi Plinium male AGlabrum promontorium cu Oli siponensi confidisse.Poteratque non minima ex parte cul-Pam eius minuere, quod non ipse amrmat Artabrum id esse promontorium , sed nonnullos ita vocasse, & ibi gentem Artabrum,qus nunquam ibi fuerit, collocasse,atque hoc manifesto, ut inquit, errore. Et erroris catissam subij citi: ArorebraS enim, quos ante Celticum diximus promontori iam, hoc in i co posuere, litteris permutatis. Quos iure
reprehendit, quicunq. ij suerint, qui Arta-brum promontorium ioc Olisiponense vo
