Ioannis Veslingii Mindani, ... Opobalsami veteribus cogniti vindiciae

발행: 1644년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

succi Immam Miss. 'a ib. o tore tantum consurae paululam deis Lucrwαι sucei sunt odorati. .' IS. t flexisse. ' o. Suffusioni qua remedia apta . 3 . Epistola Vei ri' ad Baldum Baldi Stilphuris balsamici effluxas pallorem prior r H D

Diai Arabum legati astutia. s. . Galfamam decoctaeηe elui fando

T Vestimenta quibus instillatam opobal. Aelius de incisione balsami ea L . . samum raria. '. 27. catus . . It . . Veteres cerasestrino domini fueriit.

Tempus fabro malo comparas craus.. 33. . ici sis temporam perfreatio. 39. Tenuia disicilins abluuntur. 33. Terebinthina odoratu ma Theophra

quid senserit. 38.

23쪽

OPOBALSAMI

ANTIQUIS COGNITI

V o sunt , quae res clari ismas , usuque maximas spiis. sa nocte involvunt. Incuria generis humani , & vana cura: quorum altera desidiae torpentis abortus est, altera prurientis ingenii morbus molestissimus. Dili. gentiae quidem priscorum aeceptum serimus, quod cum alia quorum possessio vitam nobis jucundam peperit, tum humanae valetudinis praesidem artem, quq paucarum olim herbarum scientia suit, multiplici remediorum varietate locupletatam obtinemus. Nihil enim iis intentatum, nihil deinceps occultatum fuit, quod profuturum posteris scirent. Consumpserunt inter experimenta aetatem, diuque virorum illustrium certaismen viguit, ne quid emolumento seculorum coniunctum in obscuro lon. gius delitesceret. Excitauit percepti beneficii magnitudo gratam posteri.

tatis memoriam, ut rerum utilissi marum inuentores Deorum superum numero miscuerit, aut vitam eorum cognominibus repertorum effecerit clariorem . Meritissimo sane iure. Quis enim est, ut Lucretii verbis loquar, aut valeat tantum dictis , ut fundere laudes Pro meritis eius possit, qui talia nobis

Tectore parta suo, quaesitaque praemia liquit, sine quibus nec vivere hominem facile erat, nee valere iucundum At itircuriae, desidiaeque dispar genius, quae cum veterno suo ante sepulta sit, quam sepulta, suam pariter atque alienam salutem flocci facit ,&ne par ta quidem alieno studio bona, avet cognoscere. Radiantem igitur in gem. mis naturae majestatem ignorat, quia non metalla tantum montium; sed obviasqtiam terrae glebas intactas relinquit. E nuce nucleum non adipis scitur , quia frangere putamina pigust. Eadem infelicitatem bonis arti. bus inuexit, dum tradita veteribus salubrium praeceptorum semina turpi ter abi icit, ut necessito deinde sit, inter nitentia priscorum culta, infelix domi nari lolium, &steriles avenas. Veri Theophrastus communem p ς teris, mas uς evideatem rerum is peius deuectentium causam me

24쪽

2 Ioannis Vestingit

negligentiam ,πῶτα γαρ ἀπαγρια . Omnia enim perhane veluti agi estia fieri. Atque utinam hoc tantum; nunc imminuuntur etiam, pessundantur, abolentur. Augent E contrario calamitatem frivolae morta. lium, vanaeque curae. Quas enim turbas non excitat petulca mens, cum extra mundi convexa peregrinatur, lascivitque circa laetos mysteriorum

ignes: cum dementium Aloidarum instar, in arcem divinae providentias irrumpit, tanthei titis fulmine peritura, qua nid propritu culmen coeleste

accessit. Nec minus in rerum naturae contemplatione male curiosus ani.

mus deficit, cum relicta sensuum, de experimenti conluttiissima via, tantum scabra qtvedam, &confragosa sibi obiicit, aut spinas colligit , languidum

acumen inutili subtilitate exercentes. Ρeius operam ludit, cum sententias tantum alienas venatur, vellicat, pungit, iugulat: ignarus facilius esse magnorum auctorum cogitata subvertere, quam opiniones proprias ali rum iudicio committere sim κἀά ιν πιοῦ υ . Pem mst omnium exorbitat, cum carpit quae non capit, praestantissimisque auctori bus stuporem suum impingit: cum e tribunali & veluti rostris pronunciat de re nec fideli sensu, neque experientia cauta satis expensa. Idque vel rei periculosius, quo foedius vel invidiae, vel auaritiae virus corruptis assecumhus ille vit. Hoc itaque praeside si petenda nobis suffragia sunt, periit Baiiamum,&pretiosae ex eodem lacrymae, Quas ungue duro saucius quoniam pluit - raptius fragrante cortex vulvere.

Periit odora sua vitate, virtutumque s stininione excellens medicamentum aderque virium suarum dispendium incurrunt, nobili is ma veterum anti. dota, potissi a. iam illa quae ob δηρία tuae recipit, auxiliumque collatum haud immerito Theriacae nomen sortita est . Quorum illud, ve xmr ut in parentem Naturae maximum optimumque injuriosum sit e hoc iagravissimis morbis periclitantium egrorum discrimine coniunctu . Quam

vis enim deleto imperii Romani nomine, Persarum, Turcarumque viO lenta manu, quicquid Palestina aut religione venerandum, aut utilitates ispiciendi m possidebat, miserabili exemplo pessiim i verit, nec dissimile fatum prcpinquam AEgyptum presserit; adeoque non abs re mentes homi num insederit opinio, deletas pariter fuisse eximias Balsami plantas, quibus excolendis ob lucrum quod in publicum exinde fiscum redundabat quamvis paucis in hortis, singularis impendebatur industria Factum tamen est, mitigatis coelesti benignitate calamitatibus, ut viri pietate, &genere insignes, Palqstinam atque Aegyptum peragrantes, commentariis Itinerum, Balsami nomen veluti Lethatis ereptum undis, hominum iterum memoriae commendarint. Ipsi quoque proreges, rectoresque provin ei arum, principum Christianorum legatis balsamicae resimae suavitatem

baud inviderint , secumque deinceps in patriam detulerint, variarum ex

25쪽

Europa nationum nobiles praefesti, in Syria & Aegypto negotiorum ea d. sa degentium. Summam iamen opem, iam vulgi persuasione exempto rebus humanis Balsamo attulerunt, viri materiae Medic studiosi , qui , o thabitis vitae , sumptuumque dispendiis, plantam Balia mi, aut in horto Mata hariae Aegyptio cultam, aut ex recenti natam carpabali amo vide. amni, visamque curiose delaripserunt. Inter hos Petrus Beslonius Ceno. manus, Francisci primi Galliarum Regis munificentia dignissimus, qui

gnoscenda metallorum , plantarum , animantiumque natura veluti

aestro percitus, Grmia, Asa minore, Syria, Aegyptoque perlustratis. Balla minatale solum, planta que germinantis habitum, S formam utilissimis itineris observationibus posteris divulgavit. Notarat eandem in Aegypto Melchior Guilandinus, Borussus, eruditione, vegetabiliumque peritia seculi sui decus, quem piratis Mauruanis subductumo dignum habuit amplissimus Venetus senatus, quem in Patavino Gymnasio Rei her. hariae praeficeret. Nata se carpobal samo plantas alebat in Creta Hono. rius Bellius, eximius Bolanicus , quas Carolo Clusio alteri Belgarum Cra- laevae, curiose describit. Palmam tamen in hoc stadio currentibus praeti, puit Prosper Alpiuus Matinicensis , in Patavino Athenaeo Guilandini lue. cessor laudatissimus. Nam eum sub Illustrissimo Georgio Hemo, Venetae nationis consule, triennium ultra in Cahiro Aegypti medicinam faceret, plantas e recentibus Balsami seminibus natas, singulari animi voluptate coleret, allatumque quotannis opobalsamum adsensuum rectaeque ratio. nis trutinam diligenter expenderet, quicquid olim inter principes veterum innographos, Theophrast his& Dioscorides fando acceptum, atque ex his alii porro monumentis literarum consignarant de balsimi liquore, ad normam revocavit, historiamq; totam discussis ambiguitatum nebulis in clara luce reposuit. Iamque per Italiae tractus peritia medicamentorum, di industriae laude clariores pharmacopsi,adepti ex Arabia opobalsamum sic examine Medicorum praestantissimorum probatum, multis ab hinc annis, omisso succedaneo, regiis antidotis miscuerunt. Secuti laudabile limatam exemplum in urbe Roma Antonius Mailredus, & Vincentius Panuitus, primarii, specta que fidei aromatarii,&allatum ex Arabia balsa. mi liquorem, a praeside , consiliariisque clarissimi collegii Medici, tum quatuor urbis archiatris, alii simplichim medicamentorum peritissimis virisexploratu in prius, ac laudatum, Theriacae miscuerunt. Postquam, confecta esset,iama salubri tatis expetita plurimis antidotus, irruere ecce pharmaco et aliquot, &permistum Theriacae opobalsamum, falsum, fictiliumque clamantes, compositionem apud Pontificem maximum infamare, &tanquam picea transfixi Pythonis sanie corrupta fuisset, proiiciendam, Vulcanoque tradendam ea petere, partim invidia alienae pro

speritatis lividi, partim metu agitati, ne paratas domi suae Theriacas vilior Λ a titulus

26쪽

titulus, adeoque digeultas emptoris antiquaret Amoliebatur frementium proterviam summus antistes, quaeque singularis eius prudentia sui si judices cognoscendae causae viros det egit, quos faciendae Medicinae dexte.

ritate , virtutumque omnium ornamentis praecipue cognitos habebat Docere voluit incautos, non theologam; sed medicam esse controversiam ineque litigiosis disceptationibus in Themidis foro implicandam ; sed frequenti, sedulaqua rerum ambiguarum inspectione, atque inter se comparatione dirimendam. Imo non alios sibi quaerere doctores pharmacopoeos debere, quam a quibus materia componendorum ipsis pr scribitur, & ra. tio pariter modusque misturae praeeipitur. At illos archia trorum suorum' auctoritate spreta, jam in gurgitem contentionum detulerat turbidus animus , adeoque amisso melioris consilii arbitrio, ne sine cortice deind e natarent, patrocinium Stephani de Gasparis Medici Romani impetrarunt. Hic autem in re sbi incognita, funditiis subruenda , quantum ueri, iustiq; finibus excesserit, unius Francisci Periae Medici Romani, docta pariter, atque elegans dissertatio, S physicarum oppugnationum propulsatio, cla rissimh demonstrat. Imo ne loli in hoc controversiae freto natarent Opo, halla mi delatores, tres litem pharmacoporus Venetos ad suffragium sibi ferendum impulerunt , quos cum Petrus Castellus, in Mamertinorum Aca.demia Sicula, primarius rei Medicae profesχr, acrius invaderet , eorumq; Theriacis inclementer diceret, ne vox & latera deesse viderentur a Pere. rrino Ρitorio Medico advocationem quaesiverunt. Qui dum ex virorum doctissimorum scriptis, opobalsamum falsum, fictiliumque eruere conatur, Epistolas quoque meas ad Baldum Baldum in Romano Gymnasio practicae Medici nae professorem clarissimum, quarum una natalem hoc quo balsami terram, illiusque varietatem retuli: altera, probatum ab ipso opobalsamum, legitimum testabar, sic obvertit, contraque sensum meum detorisquet , ut me non legitimum, sed terebinthina vitiatum ,& communi tan. tum opobalsami nomine subornatum succum asservisse persuadeat. Huieut paucis me declarem, partim Medicae facultatis emolumentum exigit, eui remedii utilissimi, de quo agi mus, accessio debetur; partim fides, qua prudentissimis archia tris, in liquoris accusati probatione ingenuε datam,

pari constantia inviolatam conservabo. Aeternum illum bonorum omniuauctoren: testatus, verique consciam mentem, me nihil hic, vel amicitiae,

vel precibus dedisse s sed inscitia aliquot pharmaco eorum abiectum li.

quorem , iam ante inter Arabes a me saepius observa tum, & examinatum, postquam cunctis decenter notis exploraveram, verum, legitimumque o pobalsamum pronunciasse. Proponam autem prius quid annos ultra quin

que, dum in Aegypto sub illustrissimis viris Aloysio Cornelio, & Ioanne Donato Venetorum consulibus, liberali stipendio medicinam feci, de Bal. laino, eiusque liquore cognitum cubi fuerit, tum quod hic ipse receptum antiquitus

27쪽

antiquitiis pobalsamum sit, ex optimorum apud pristas autorum senten. tia , post eximium antece rem meum, Prosperum Alpinum, brevibus subiiciam. Est itaque plantae Balsami natalis tellus Arabia, odori fera illa, dives,' iae beatae cognomine olim inclyta . odorum enim ea circumfluit copia ut fastidium incolis pariat assiduitas voluptatis, imo , gravedinem inferat capiti, quam priscos Asphalti nidore & tragopogone discussisse re .sert Strabo, eosdemque reges suos παρατεως πρωνας, circa sterquilini a se. petivisse. Divitias accumularunt auri glebulis, Beryllo Smaragdoque iun. Ois, quibus metalla in confiniis scatebant. Potissimum vero desideratae Europaeis populis mercis ingenti pretio, qua juxta cum Indis, & Seribus minima computatione, millies centena sestertium millia, annis omnibus Imperio Romano adimebant. Beatam faciebat, ut serio conqueritur Pli. nius, hominum etiam in morte luxuria, cum honori cadaverum acervatim congererent, quae Diis per singulas micas dabantur. Excitabat haec eius felicitas, avidam apud summos dynastas, imperii dominiique sitim. Alea xander Macedo ab Indis redux, Arabiam sedem sibi regiam constituere decreverat, iamque illius invadendae praetextus dabatur, utcunque levis,

επειδε μονο παντωνου πρεσlns σαυντο οἱ Aραβες, quod soli inter omnes, haud

oratores misissent Arabes, summissionis aut amicitiae nuncios. Vexabat eadem Augustum sarem cupiditas, qui cum exercitu mittebat Aelium Gallum, ut regionem, & gentem perquireret, cum spem aleret certam, aut divitibus se amicis usurum, aut hostes superaturum i ntactis opum theasauris celebres . Nec voto tamen potitus Caesar, quum Sylaeus Nabaim

rum legatus, patriae, propriisque rebus studens, Aelium per ambages duaceret, atque a prεda quam inhiabat abduceret. Strabo incolas ἐθν , gentem maximam non injuria appellavit. Equidem ruente jam mole sua Romanorum imperio, quantum illius ex adverso gloria se protulerit, noatum est ex historiis. Constantem Byzantii imperatorem prilio profliga. runt. Irenem, Heraclium tributa sibi pendere coegerunt, cum Syria, &Palaestina primo, hinc Perside, atque Aegypto potirentur. Suh Abdalla Duce Asricς maritima , sub Muaa Hispaniam domarunt, vix integro seculo magnis triumphis Europae univeris formidabiles . Quamvis autem Tomumbejo ultimo Aegypti, Syrisque rege a Selim Turcarum imperatoae re deleto, Arabes quoque sub validam eius manum concesserint. Retinent tamen eximia priscae virtutis documenta. Duodeni anni sunt, ex quo in satiabilem pro regum avaritiam exosi , iugum Thracicum excutere ausi fuerunt, bis, dum in Aegypto persisterem, frustra bello petiti. Possederunt olim aromatum pretiosorum omne genus, sedulo cum propinquis Indis, ocAethiopibus commercio. Potissimum autem odoratis in sylvis, collibus, mantibusque propriis, Myrrham, atque ex eadem contusa modicE stillan. tem

28쪽

tem liquorem, veteribus ideo Stacten dictum. Maxime olibanum, cuius primos omnium Arabes commercium fecisse resert Plinius, tum ouia Ballan ipsis dictam plantam, Graecis scriptoribus βαλσαμπ, Ballamum,&ex ea collectam singularis suavitatis resinam , quam ob υ o a do. hen balsan nominant, pingue quid ex balsamo, lentum, inungique aptiam innuentes. Gr ci simpliciter 'Oποβαλσα- , opobalsamum nuncuparunt, sive Busami succum, vocabulis deinceps a Latinis retentis. Nascitur, non in παραλDις maritimis tantum, ut Strabo prodidit; sed etiam mediterra. ne is, editis, planisque locis, sine cultu, & cura hominum sicquentissi ma . Vt Larimnum taceam, Straboni οὐ ςατον Dui μα, summentum suavissi. mum, herbasque alias insigni fragrantia sensum narium demulcentes , quas ob habitum, moremque soli singularem, nobilis peninsula producit.

Sedulam tamen Arabes ab omni aevo dederunt operam , ne stirpium apud se odoratarum notitia ad exteros pertingeret: idque palam est in solo ture, cuius licet maximum proventum ad provincias vicinas extruderent; arbo. rem tamen eiusque cultum studiose celabant, cum tanquam Numini sacra venerarentur, certisque tantum, ac religiosis familiis incisionem caudicis Committentes, ne conspectum quide in eius profanis indulgerent. Hinc i l. Ie circa turiferae arboris faciem veterum scriptorum distensas, aliis eam

folio pyri, terebintho aliis, aliis lenti l co similem tradentibus. Iuba Rex, iis voluminibus, quae scripsit ad C. C sarem Augusti filium, fama Ara bigui loquitur Plinius ardentem, eandem arborem intorti esse caudicis retu. ait , ramisque aceris Pontici, que omnia ex Arabia venientes Jegati incer tiora fecerunt, utcunq; virgis arboris in Italiam commeantibus. Nec mi nor veteruinde Myrrha discrepantium lententi arum conflictus observatur. Arborem eius Iuba Olusatri similem tradidit, nonnulli Iunipero compara. runt. Folium quidam olivae contulerunt: liquorem ipsum myrrhae e turi. fera arbore prodire memorabant. Ut haud immerito expressa Plinio vox sit. Res in Arabia gessimus, Sarma Romana in magnam eius partem penetravere, C. Celar Augusti filius gloriam inde petrit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam Latino, facies arboris tradita est. Eandem in cognoicendo Balsa modissicultatem experti suere veteres, cum jam ad Iu d os,&Aegyptios translata planta, regiis tantum in hortis impenso stu. dio coleretur. Hodie, quando Christianos, non propter antim curioli sa.

gacitatem ; sed religionis dissidium, hostili astosui persequuntur, quis spe.

ret, quicquam apud Arabes accuratius ab iis pervestigari posse Z Vix Sollymis liberius oculos circumtulit Ie advenae Christiano impune sit; quanto minus in regione illa, quae Mahometis incunabulis, & lepulchro, venera. bilis praecipue sectae ipsorum habetur . Coetus peregrinantium hominum, etiamsi communibus sacris addictorum, denos ultra dies apud se non D.

runt; adeoque ne diutius subsistant, publico Setiissi edicto facessere juben

turis

29쪽

lobalsami Vindicis.. τ

tur. Primum Balsami plantas, d patrio sinu ad exteros detulisse ferunt, Salhaeis Arabibus imperantem Reginam, cum eas Salomoni, sapientiae fa ma longe clarissimo regi, inter alia pretiosa munera dono daret. Cuius rei cognitionem, etiam losephi Historici aevo, nondum memoria Iudaeo.

rum temporis diuturnitas exemerat. Attamen errasse largiter Iosephu in contendunt, quod imperatricem Sabaeorum εασιλέουσαν της Λιγυ-

του η τῆς Αιθιοπ&ς , regnantem apud Aegyptios & Aethiopes mulierem scripserit , quum neutra harum regionum aromatum divitiis, auri, gem marumque metallis olim claruerit. Neque Aegyptus in

in finibus' terrae priscis cognita sit, unde reginam illam venisse perhi bet scriptura. Neque Aethiopia, quae in Africa ad Austrum, & Oeeiden rem se porrigit, Balsami unquam productione celebris suit. De Aegypto Iosephum dissiculter excusem; facilε de Aethiopia . Huius enim nomen Comm une est locis omnibus sub fervido Sole positis, quibus, ut Cari nostri

verba usurpem, Degunt nigra virum , percoctaque secta calore.

Itaque veri simile est, ad Asiaticos respexisIe Iosephum, non Africanos Aethiopes, quibus Arabes illi .cδαίαονες haud accensentur. In sacris utiq; scri piis, Graeci codices Imperatricem illam , βασίλιου νότου , Reginam Rustri designant; sed Iudam respectu , idque communi Aethiopibiis ter. rarum situ. Pressius autem Arabum libri . , , meli heteItiamen, Reginam Tiaman , sive Iaman nominant, qua appellatione etianum, Arabia selix omnis, & p cipue qua parte ad latus Mechae dextrum se diffundit, hodie gaudet: Iemin enim dextram significat. Iterum Arabibus Balsami stirpes subduxit Cailbeius, quibus hortum Ae gyptium Matharis exornaret, Arabia tota bello domita, ut recentiore annalium fide perhibetur. Hunc proreges deind4 Aegypti plures secuti, prout singulos aut curiositas humani ingenii, aut omnia involandi auditas impulit. Collectum e Balsamo suavem liquorem, ab antiquissimis seculis, ad Persas,& Syros ante detulerunt Arabes, quam in Regios Palaestinae, atq; Aegypti hortos planta recepta fuit: adeoque nobile illud vulneribusque levandis expetitum M :r seri, quamvis communem resinae sgnifica. tionem prae se ferat, a montibus Gilead non semel annuentibus divinis literarum monumentis) aliis cum mercibus in Palqstinam asportatum, hoc ipsum ex Arabia prosectum opobalsamum fuisse, claris auctoribus per sua. sum est. Ihant ex Arabia selici mercatores frequenter Damascum: nee longius a Sabaeis ad ipsium Hierichutis φυνι κωνα, seu palmetum, quam diecrum quinque iter, metitur Strabo . Cur autem Theophrasti aevo, & vigentibus imperii Romani rebus, Balsami curam susque deque habuerint Arabes in obscuro vetustas premit. Probabile tamen est, cum & Theo.

phrasto superstite, in Syr Patastida Ilinliose iam excoleretur, & Cssarum

30쪽

S Ioannis Vestingit

rempore Balsamilmsereret fiscus, neque unquam numerosior ante planti fuerit: imo sic propagatos in Iudaea balsamiseros παραμους afferat Soli ἁnus, ut latissimis etiam collibus opobalsamum exciperetur: adeoque ab Arabibus non amplius peteretur, aut operς pretio merito vendi inter Ae gyptios , Syrosque non potuerit, ab iisdem ad Persas, Indosque propinquos fuisse delatum. Quin, cum ex aliis odoratis mercibus abunde quqstus a Dflueret , contingere potuit, ut labori parum utili supersederint Arabes, qui tenui lenteque mananti lacrymae, circa singulos ramulos sub ardenti sole colligendet, atque abstergendae impendendus erat, praesertim cum auctore Strabone cibis, segnes est ent Arabes, vitamque curis& molestiis seiunctam agerent. At mutarunt se deinde rerum memoriae Nam ut superius memini, cum gravi bellorum turbine, tuin Palςstina, tum AegypIus amigeretur, jamque perditis cultoribus, alieno in solo non

infeliciter laospitatae Balsami plantae, penittis periissent: excitavit iterum Arabes ad cultum pretios; stirpis , amissi proximis in provinciis opobalia.

mi desiderium. Longe vero magis, ex quo tempore, crebris Lusitanorum, Belgarum, Anglorum, in sinum Persicum navigationibus, maximam paratem in Europam avehuntur gemmε,& aromata , quibus Syriae,&Aegyapti emporia quondam Arabes ditabant, indigenis mercibus, gummi, otiabano, mirrhς, balsamoque diligentiorem operam navant. Has quocuncque possunt pretio, Persis, & Meccam, quot annis commeantibus mercaηtoribus divendunt. Concurrit in Aegyptum e variis imperii Turci ci reιgionibias, ingens hominum multitudo, ut ex veteri instituto, latennem versus Meccam peregrinationem celebret, adeoque s. M , deportationem vestis. Sic enim appellant ex serico viridi, auroque pictum undique velum, quod praeter alia ad Sertisum munera Byzantio mittit ima perator, ut Mahometis in Medina sepulti monumentum cingatur . Init Profectionem Caravana sive coetus peregrinantium, die decimo post Rama dant mensis festum, quadraginta in abitu transigens, totidemque in reditu. Defert secum in Cahirum Aegypti vestem Mahometis veterem, . cuius pars Byzantium ad imperatorem remittitur cum muneribus; partem Prorex Aegypti sumit, atque inter proceres urbis dividit. Inter alias autem merces,& textiles e Xylosericoque subtilissimos pannos, opobalsamuafferunt mercatores, Balsamique fructus, & ramos . Simplici omnium, S constanti assertione, a quo tempore Selimus Imperator in Aegypto atq; Arabia rerum potitus est, nullo non anno sestiva ea peregrinatione, Ium Praepotentibus Turcarum monarchis , eorumque praefectis opobalsamum a Serita transmitti, tu in Mecca, & Medine, a quam plurimis emptum, in

amplissimi imperii urbes nobiliores deferri: quae mihi quidem , & quotquot jam diu exactis annis in Cahiro Aegyptio degerunt Europe is homin.

SEARCH

MENU NAVIGATION