장음표시 사용
21쪽
. retentionis uxorem gaudere, adeo ut & dotale lucrum quod vel ex pacto, vel testamento, vel statuto loci de- . scendit, pari priuilegio nitatur; Verum enim vero licet eiusmodi DDres huc quoque portionem statutariam aliaque successionis commoda reserant, sa demumque contendant, tam altodia quam lauda, tamque 'mobilia quam immobilia harum praetensionum ergo retineri posse et attamen autem meo iudicio haec omnia cum gra no solis accipienda, liberrime confiteor, cumque in fi- inem pro diversitate casuum mox in adfirmativam mox negatiuam inclino, distinguens, utrum femina cum iis, sui Iucrum capere student, aut illis concurrat, quorum 'intentio eo solum, ut damnum amoveatur, tenuit. Priori casa dictam opinionem amplector, non autem P0 steriori. O CARPZ. I b. IV. tit. 3. Resp. zo. n. I. a. S P. II. c. as. 8. 9. e ' Io.
Rationem & internam iustitiam iuris retentionis Itimario motu concursu in iure praelationis quaerenam esse , quilibet forsan concedet, quum nimirum ob ldictam praelationem non metuendum , ne uni Cre- ditori prae altero fratificetur. Casus autem si eveniret , ut ex bonas mariti Creditoribus , feminam propter sinsulare priuilegium praeeuntibus, non satis. fieri posset in toturn concedo,his positis circumstantiis v. xorem etiam intuitu dotis retentione destitui. Tanta enimvis nulli privilegio a legibus concessa cernitur, ut alterius ius potius inde infringi posset Quam ob genera- ilem rationem, ad paraphernalia & reliquorum commo- ldorum genera quadrantem, limitatam S distinctam : opinionem in fine antecedent: Ahi adsumsi. ig. XXV. - Nam quod paraphernalia in jecie attinet, ipraesertim iure Megapolitano expreue adornatum
22쪽
horum intuitu retentionem plane exulare caγ Ratio
autem huius adornationis eo. solum collimat, ne in eo M.
eursu Creditortim alteri prae altero gratificetur, & potiori iure fruentibus per exercitium iuris retentionis ingens praeiudicium inseratur. Ex quo fiandamento etiam Serenissimi Legislatores in genere quidem ob paraphernalia retentionem prohibuerunt, S seminam ad Concursum Creditorum remiserunt. Sed si dicta ratio eeΩ .set, S nullum Creditorum praeiudicium metuendum v g. si femina cum eiusmodiCreditoribus concurrat, qui infirmiori iure utuntur, eique haud praecedunt, exercitium iuris retentionis feminae nullatenus auferendum, modo luculenter ostendat, paraphernolia marito in administrationem & usum fuisse concredita. Hincn4n sufficit ad repetendum paraphernalia, mulierem illa hona, constante matrimonio , accepisse , habuisse aut in domum mariti intulisse, sed maritum ea in administrationem usumque acceptasse, doceat necesse est, se enim fit debitor paraphernalium, alias non, nam causa debendi in marito non existit, nisi acceptatio probetur. ab Ordinat. Dicast. prov. AH. Part. II. tis. Nitimo g. 6. . .: mesen'paraphernal-'uit,tr aber iid, deii i. ris retentionis vidi anilimauin haben. g. XXVI. Licet quidem antecedent. gpho dictum , ob para-D. ph alia ius retentionis non competere, nisi semina ν his
eum eiusmodi Creditoribus, quibus antecedit, concur- natura eis rat, attamen vero hoc aliquando aliter se habere ex risori ssequenti exemplo patebit. I'araphernalibus enim in natura existentibus, vindicationem eorum iura permittunt ta) ac intuitu horum quodammodo maiori utitur iure, ac ei alias ob dotalia competit. Si itaque vindi- .eatio obtinet tanquam maius, quare id circo in securi- 'tatem
23쪽
talem paraphernalium natura adhuc existentium ius retentionis tanquam minus exerceri non posset. a STRYΚ in Caia. Caure. Ses. 3. cap 8. f. T. g. XXVII. Tandem istas causas, ob quas retentio cessa , tra Etandi mens est, quumque, durante retentione. Vices administratoris subeat uxor, sequitur, ut ob abusum seu malam administrationem solito privilegio careat. a 3 Hinc iuditis est. ut comperta administraticis fraude, se. ut damnum heredum vel creditorum contraxe rit, bona sequestret, & curatorem constituat, qui loco mulieris in domo mariti commorantis, administrationis onere fungatur b) a -hu sui vel alieni iuri sunt. add.
g. XXVIII. Cessat ulterius & finitur, liquidatione dotis reliquorumque non facta, per oblationem cautionis ido. neae ; praesumtio quidem adest, uxorem marito aliis quid intulisse, ast tamen ideo quantitas non constat quapropter opus est, ut vidua illata in quanto S quali reddat liquida, eisque liquidis, illi non obtrudendum ut cautione sit contenta. Cautio enim male obsertur, ubi solutio debetur, sa) quum eiusmodi fragili remedio, ut cautio dicitur, sbὶ nemo, ut ei se coneredat obstringatur. sc Porro vix caret dolo, qui bona mariti a semina in securitatem dotis retenta, Lib oblata cautione repetit. dὶDotem enim restituendi obligatio heredis est, nec leges obligationem ex Obligatione enascentem tolerant, se ne malitiae indulgeatur D S longis ambagibus, variisque litigiis mulierum iura ultra modum recepta cautione. protrahantur & sic interdum plane dissicile sit, ut femina maritales facultates relinquens, illa. - Disiligo os e s
24쪽
illata nanciscatur integra. Prudentis itaque iudicis est, . liquida ab illiquidis probe ut distinguat. Ob illa rete tio viduae non deneganda, ob haec autem lassicit idonea cautio, ita ut heres non audiatur, qui solutionem differt, nec vidua, quae differendae litis gratia satisdationem recusat. Sic adversus uxoris iniuriam heredi immissio in bona defuncti proficit, di elemo viduam
e de Re Iud. L. in fine A. de R. V XXIX.
Porro evanescit retentio sedeta viduae ex bonis mariti, modo de animo derelinquendi constet, hocque probato non datur regressus. Solus & in se spectatus is, οἱ abitus non lassicit, quoniam & animo, cuius mutatio fossitur in dubio non creditur, retinetur possessio ; nam nemo rete tis. suum iactasse, aut favori renunciasse praesumitur. Multo magis ergo quodlibet retinendae possessionis ars mentum ius retentionis eidem conservat, veluti si ite. rum ad secunda vota aliosque lares migret; claves ta- - men ad praedia urbana S rustica retineat, qui actus eam tantisper in posscssione esse satis commonstranti a) Idem obtinet, licet alii curam bonorum concrederi rit, aut alia ratione pateat, eam non deposuisse animum retinendi , Contra heredes & Creditores vero, qui aut dolo aut blandis persuasionibus aut violentia viduae possessionem eripere moliuntur, obtinent remedia possessoria, ad res ablatas instar spolii restituendas. .
25쪽
Deinde dc haec quaestio tangenda, mimne per se- εeundas nuptias finiatur retentio δ Alterius mariti i ductio in aliennm secum quidem odiosa, verum ideo isemina, eo quo gaudet iure, non destituenda. quoniam lsecundae nuptiae administrationem rerum retentarum non impediunt, nec efficiunt, ut inde Creditoribus vel heredibus mariti praeiudicium contingat. Hoc inte- irim certum est, alimenta, quae, ut intra docebitur, ex bonis retentis uxori debentur, per inductionem mariti . in alterius detrimentum nequaquam esse augenda P tius aequum & iuris esse putatur, novum maritum ex facultatibus retentis alimenta haud capere, nisi heredibus aut Creditoribus ideo satisfactum. Item secun- dum ius communc i,b malitiosam desertionrm & seo lationem eiusmodi ' Icra ad exemplum dotis feminae auseruntur. a caὶ Nov. I s. g. a.
Porro praesertim quoad nobiles perbene notandum, utrum ipsa dos vel eius Ioco dotalitium ab re repetatur 3 isod ratione dotis obtinet, id iam dictum. Intuitu dotalitii vero di stinguendum rium cum heredi bus vel Creditoribus concurrat uxor Priori casu denuo videndum. num cum mariti defuncti descendentibus eollidat, di tune ad exercitium iurist retentionis illatae dotis probatio sufficit. Si vero Dominus directus aut agnati dotalitio eontradicant, seminam praeter illationem. ipsam dotis versionem, demonstrare debere TOR- NOVIUS &ab eo allegati Dines adserunt. Inimrim tamen &hoc casu illationem susticere contenditur,
26쪽
ib quoniam ex illatione haud ab ne praesumitur mi-riti in usus dotem converiam esse. Praeterea quodammodo non fieri potest, ut uxor versionem demonstrare sueat, dum scire non potest, quo versio facta; hi impossibili probatione non oneranda est. ei laterim porro notandum, secundum ius commune dotalitium
absque eonsensu domini direm dc in seudo antiquo a atorum haud secure constitui posse, id) quapropter
vidua iure retentionis contra dominum & agnatum, licet illatio dotis probata, intuitu quantitatis dotalitii nin indistincte, nisi de consensu eorum constet uti potest. Iure autem Megapolitaninhabilitum est, domini consen. :sum incasu aperturae solum ad constituendum dotalitium isse adhibendum, eoque cessante, dotalitium S re.
ioribus coincidat, non actum, sequentem in modum distinguo: aut dotalitium eo tempore, quo maritus ae re alieno non pressus, constitutum, aut promissum est. postquam maritus aere alieno iam obrutus i Priori ea. su dotalitio supervenientes creditores contradicere ne queunt, quUm uxor in nullius praeiudicium eonstitutionem dotalitii ita impetraverit, ut validnmius qua stum creditoribus obvertere possit, quique ea propter fundum sorsan in dotalitium datum, vivente vidua, unaniter repetant. Q Ex quibus ideo satis innotescit. - . , Da semiis '
27쪽
seminam, si ipsum dotalitium fortassis non possideat. alia defundii mariti bona tamdiu retinere posse,donee ei intuitu dotalitii satisfaltum, modo reliquis Creditori bus, qui potius vel sortius ius habent, detrimento non vertatur : Posteriori autem casu eo minus commodo retentionis gaudet. quo certius est . dotalitium peti non posse. Eius enim constitutio, creditoribus iam exii tenti Dus. in illorum fraudem facta praesumitur. tb Morti vero vidua, quum dotalitium ad laudum revertatur,cr ditores ilIud sine dubio capiunt.' . a TORNOV.cit. De. P. 49 . b Idem aliet loco. s. XXXII.
Restaret quidem de datalitio S Iuero dotis inquantum secundum statuta patriae a i ure communi dif-. ferant disserere; Sed cum de hac materia satis erudiremtibi iam actum, sic quemvis Iectorem remitto Celaeri . MANTLEL disto de femina Mechtinburi ετ sd RVV. induis de lucro dotis eiusque prisue vin Concursu Credito m. g. XXXIV. Deinde tam ex iure communi , quam praeser- legibus patriae abundanter patet. eiusmodi fe- meoio. minam, cuius culpa maritus ad incitas redadius. dotem νεωνιδε- amittere, omnibusque privilegiis ac beneficiiς destitui. at Si enim semina, ut cum Novella 22. loquar, aut viro nesciente, vel prohibente, conviviis gaudet, merito beneficiis se indignam reddit.
. XXXV. Demum malitiosa desertiis, adulterium & omnus
28쪽
eausae, quibus dos aut amittitur, aut priviIegiis solitis destituitur, non immerito huc referuntur. Hoc enim quisque libenter largitur, retentionem. cessante dote ut fundamento huius commodi, plane non obtinere. Sic per consensum in ulteriorem oppignorationem semi- na eo redigitur ut ius praelationis di tacita hypotheca . conrara istos creditores, quibus bona mariti oppignorata sunt, allegari non queat. sa) Haec opinio cum regibus supra gpho I9 allegatis quidem cohaerere non videtur; quoniam ibi dictum. dotis conditionem per expressum, pactum non fieri poste deteriorem nisi id in commo- dum liberoruli initum si Sed allegatae ibi leges Q - lum de pacto inter ω tim o uxorem loquuntur, qzz propter ad alios casus haud adplicari ponunt, nisi ad innumera absurda recursus pateat. a) T FIOMASIUS in de remissione tacita pigyiorιs
IEF consenstim in novam oppigvorationem.
s. XXXVI. sic di iure Lubecensi in casu, quando semina im- R.mi prolis Est, idem obtinet, quem in finem ad art. I 3. Lib. . t.' tit. V. provoco ubi haec verba leguntur: es tun letne
dersnugst v d das steri. Secus autem res se habet in vidua , cuius liberi aut adhuc vivunt, aut . . mortem marisi diem supremum obierunt. Sic enim propter communiouem bonorum creditores & ultimum nummum sibi exsolvendum curant. Si vero Creditores nulli existunt, aut pauci quidem adsunt, sed bona mariti exsuperant debita, contra heredes retentionem
29쪽
De obligatione dc commodo mulieris durante hac retentione.
De obliga- Bonis itaque .se occupatis, inventarii confessio /-υμμο haud omitti potest, siquidem enim femina in securita- me tem solum aliena bona posside aequum sane intelligitur, mulierem obstrictam esse ad reddendas rationes, quae sine inventario haud subsistunt. Quoties enim aliena bona administrantur, toties inventarii conscriptio tam necessaria, ut omittens eam absque iusta ima pedimento suspectus reddatur, infamia notetur & in saper puniri queat. a' Quapropter isto casu ad iuratam specificationem non absque periculo proceditur, ib) po tius iuriiurando in litem via panditur, quodque magis securum lc rationi convenientius, quam Istum admini- stratorem, qui contra modum praeIcriptum inventarii consectionem illicite er ideo dolose omisit. ad iuratam specificationem vocare. Hinc consultius si femina sta. tim post obsignationem convocatis Creditoribus inventa4rium conficiat, & terminum 3o. dierum huic confectioni praescriptum c accurate observet; t eo enim spatio effuxo, non datur regressus d) Sic non sibi solum con. siilit, sed & creditorum rationem habuisse censetur. a L. fg r. C de arbitr. mtes. bὶ STRYK. in V. M, tis. de administri s peris. tragor c κ. . g. 12. I 3. 24. C. de iura deliberand. d BERGER. in oecon. iur. Lib. 2. tu. . Gec FO. not. s. . I. u. λ
Antecedente spho dictum, creditores ad confici- eadum
30쪽
Iendum inventarium esse convocandos . eoque omisso, eontra eos id allegari non posse. Hoe itaque ulterius e iis
disquirendi mens est, iacque quaeritur, utrum inven- Σ Σtarium, creditoribus non citatis. conscriptiam omni plane valore careat, necne φ Videtur mihi expedire, se- ιον. quentem in modum distingu ere; aut scilicet Credit Niresiam insteterint, aut non. Posteriori casu dolui.non vρς εο praesumendus, quum notitiae ergo bona consignata credatur femina. quo statum bonorum non ignoraret, quodque institutum magis laudandum quam vitupe- randum. ideoque nihil obstare cernitur. quare eiusm
di inventarium usu non niteretur, aut iureiurando a femina confirmari non posset. Priori autem casu absque doli nota hoc susceptum non videtur. quoniam in alienis bonis absque praescitu Creditorum ita agere eo magis nefas ducitur, quo magis Creditoribus, quos omnia celare studuerit semina. gravis N pessima suspicio, fidem inventarii luculenter destruens, oritur.
Porro ratione termini fatalis 3 d. & so.' dierum in mererensuper monendum Venit, utrum eo elapso femina admit-πο fatalitatenda sit, ut dubito modo denuo inventarium conficiat: Certa enim & fataliahuic consectioni tempora sunt praescripta quibus per culpam essiuxis, neque per aequitatem datur regressus, nam ad aequitatem a lege non agnitam male provocatur, neque ab exemplo heredum arm. menta in contrarium peti possunt. Hi enim, Ilaet adiuratam specificationem recte provocent, tamen magna inter eos di uxorem. bona mariti retinentem, interce.
dit disserentia Illi namque hereditatem ut domini adipiscuntur, haec autem solam administrationem bon rum gerit alienorum. quare ab ea inventarii consectio, tanquam fundamentum S caput rationum, quarum red-