Johannis Baptistae PasserI Pisauren. nob. Eugubini de pueri Etrusci aheneo simulacro, a Clemente XIIII P.O.M. in Museum Vaticanum inlato, dissertatio

발행: 1771년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DISSERTATIO

Irari non desino, CARRARI

sentem fortunae litterariae munificentiam , quam ab annis fere quinquaginta e Xperimur erumpentibus undique e terrae latebris tot Veterum saeculorum speciosissmis monumentis , praecipue Vero Etruscis, quae retroacta tempora, neque suspicata sunt extitisse . Enim vero

ante

12쪽

ante an. MDCCXXIII. paucissima hujus nationis ci melia circumferebantur, quae Ciatius, Fabretius, Santes Bar-tolus , aliique pauci VulgaVerant, et quae stuporem magis, quam Cingnitionem illius antiquitatis ingererent ; ut cum exinde Philippus Bonarrotus senator amplissimus Operi Dempsteriano de Etruria Re- ali collectionem universam monumentorum Etruscorum , quae ad ea usque tempora innotuerant , addere constituisset, missis undequaque inspectoribus diligentissimis , qui rei,

quias hasce in tabulas referrent , nec centuriam quidem potuerit ab-

lvere . Tantum Vero ex eo tempore nummorum , simulacrorum , paterarum , Urnarum , et picturarum repertum est , ut supellectile

13쪽

hac in classes digesta non jam cem turias , sed agmina refertissima instruxerint. Quod vero prae caeteris mirandum est, Etruscos nostros Hoemeri cultores addictissimos extitisse, ut ex illorum picturis, atque sculpturis universa eximii poetae Volumina , non illustrari tantum , sed reintegrari posse Videantur , quod praecipue de interempta illius THEBAID si a plagiario Statio usurpata saepe monuimuS. Tantis ergo opibus succrescentibus accessit copia litteratissimorum hominum , qui ea iblustrarent, Gorius, praesul Guarnaccius , Oliverius, Amadutius, atque

universa cohors Cortonensis ac cademiae , et nuper Londinensis nostrae societatis decus amplissimum eques Hamilthon Magnae Britaniae

B apud

14쪽

apud utriusque Siciliae Regem pro-

legatus , qui Vere regali Veterum plecturarum Etruscarum collectione

antiquam illam nationem non modo ad vitam , sed ad universi orbis

commercium , et familiaritatem re-Vocavit . In tanta vero subsidiorum frequentia ad antiquitatis scientiam amplificandam , fortuna , ut ita dicam , properante , agnosco fatum litterarum apud nos declinantium, juventute a studiis omnibus recedente, et dum bonae artes ad claustra confugiunt , quod foris est occupat otium , et Ventosa , tumidaque ignorantia. Praeoccupat ergo Ventura tempora fortuna festinans, ne ea , quae adhuc latent , cum aliquando erumpant , inter studia cincinnatorum intereant , aut aliena

lingua

15쪽

lingua eloquentia negligentiam nostram incusent.

Inter vero praesentis fati beneficia libenter accenseo quod in tui potestatem adVenerit , praesul Ornatis lime , singulare cinaelium , in

cujus expositione Versamur, quodve sub protectione SANCTISSIMI , DO CTISSIMIQUE PONTIFICIs aeternitati

consecraveris. Est enim simulacrum aereum Etrusci operis, ponderis librarum XXXVI. exhibens patricium adolescentulum nudum e terra si gentem , ex iis imaginibus, quae pro salute reparata deorum , ut putabant , munere in templis dedicabantur; nec enim ex aliis ejusdem notae, quae hucusque prodierunt, aut pulchrius , aut majus aspeXi-

16쪽

mus ; longe enim superat signum Cortonensis academiae nostrae librarum xvi., de quo sermonem fecimus tomo primo inter specimina societatis Columbariae Florentinae. De hujus origine minime ambigitur, nam anno superiore ex ruderibus Tarquiniensibus prope Corne- tum defossum est, atque Etrusca inscriptione , licet misere labefactata in sinistro brachio insignitum, quae gemina argumenta opus Etruscum esse confirmant. Id institutum incidendae inscriptionis in statuis etiam cum dispendio venustatis selemne fuit ei nationi, ne si deferri contigisset, memoria originis deperiret. At contra Romani ex quadam fiducia aeternitatis imperii dedicationem in basi simulacrorum constanter eXa

rarunt

17쪽

rarunt politiore quidem consilio, nisi Barbaros dissimulassent. Signum

id nostrum nobilem puerum referr reputamus argumento molis suae excellentiae artificii, et praesertim

bullae, quae nonnisi patriciis ipso nutali die gestanda dabatur usque dum

virilem togam assumerent, nec I vocanda, nisi quando triumpharent. Votivam vero hanc imaginem esse colligo ex dedicatione brachio laevo incisa, ut in loco sacro perspicua ad quem pertineret innotesceret.

Frequentissimus horunce donariorum usus fuit apud Etruscos, ut qui beneficium aliquod a diis accepisse crederet, imagine sui in templo oblata deo illi Vivere , immo , et convivere videretur . Multas hu

jusmodi ,

18쪽

jusmodi , sed minimae molis , atque anepigraphicas circumferri ubdimus , quas Gorius noster nomenclator deorum pro diis nobis obtruserat, aliquando sub specie virorum decumbentium , et morbo, aut hydrope tumidorum, ut est apud me signum hocce . saepe etiam sub specie surgentium ex lectulo valetudinario , quemadmodum signum Peru sin una apud Dempsterum tab.XLVoaliudque Co

tonense

19쪽

tonense apud cl. Coratium , aliquam do vero specie recta stantium , ut aliud apud eundem , de quo in praefata dissertatione inter Columbaria stom. I. num. I. Aliquando haec signa Occurrunt cucullata, quo munimine utebantur con UalescenteS, ut apud Goriam Mus. Etrusc. tom. I.

Nec Vero cum legimus apud Florum Romanos Vulsiniis bellum intulisse propter duodecim millia statuarum,

ea putemus in foro , aut atriis iconica extitisse, sed minuta haec signa fuisse, quae diis oblata eorum templa eXornarent, et lucos, praesertim Vultumnae , ubi duodecim civitatum principes ad commune consilium ineundum conveniebant.

IV. Id

20쪽

Id genus obsequii erga deos Etruscis vulgare fuit . Hebraei, quibus

imaginum usus lege interdictus erat, nam unico sacrificiorum ossicio devotionem animi testabantur, nil talefactitabant. Immo neque Aegyptii, quorum devotio in multiplicandis deorum imaginibus, in quibus dii

ipsi habitarent, erat reposita . Graeci quoque ab hoc instituto abstinuerunt Ob gentis arrogantiam , cum sese deorum sobolem esse jac harent; nec puto simulacra illa Virorum illustrium, quae frequentissima in totius Graeciae delubris observavit Pausanias votiva fuisse , sed tantummodo honoraria, et historica , ut diis ipsis compararentur. Ast humaniores Romani lucos suos simulacris fi

ctilibus

SEARCH

MENU NAVIGATION