Johannis Baptistae PasserI Pisauren. nob. Eugubini de pueri Etrusci aheneo simulacro, a Clemente XIIII P.O.M. in Museum Vaticanum inlato, dissertatio

발행: 1771년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

TAVI SELVAN, unde colligitur nomen esse familiare , nempe, ut Latini dixissent , Salvii Rapenatis, Octai si Sa vi, . Hinc colligimus quod etiam sibpra notaVeram , haec donaria aliquando ex concursu amnium , et amicorum constitui consuevisse. CVER ; puerum notat , ut demo-

stravi supra ubi sigillum Cortonense literatum eXposui.

Superest inquirenda aetas hujus

monumenti , arduo quidem conatu, ac incerta intra Viginti fere saeculorum obscuritatem , nam communiore judicio principium nationis Etruscae deducimus a Gibim Noachipronepote , qui proprium nomen Italiae indidit ; hic enim circa annum Mundi MM. floruisse creditur,

42쪽

et xxxviri ad

primamque sedem in Etruria con stituisse . Haec vero constanti liber tale usque ad bellum sociale usa est,

vexata saepius , e Xinde Vero penitus submissa. Interim praeter caeteras artes omnes sculpturam adeo coluit , ut in Graeciam quoque eam propagaVerit , non sine tamen Grae-COrum invidia , qui rerum Omnium

initia sibi tribuerunt. Judicium vero de aetate alicujus sculpturae nonnisi ex multitudine exemplarium desumi potes , quae veluti in classes redacta sint pro incremento , aut declinatione artificii . As quae sunt haec in Etruria nostra , quam ab annis non amplius quinquagenis noscere incoepimus 3 si primaeva haberemus Vix informia saxa conspicere datum esset,

43쪽

et xxxix ο

horridulis lineolis exharata potiusquam sculpta ; ast pauca, quae adhuc detecta sunt feliciorum saeculorum ingenium redolent , quo lu-XUS , et Copia , ruralem , et bellicam gentem ad haec studia inclinavit; quamobrem duo tantum subsidia ad conjectandum nobis stipersunt, nempe stylus artificii , et modus scripturae. Quod primum est , mihi constituo Opus id, de quo quaerimus , esse Etruscum , non quidem quia Etrusce inscriptum sit; poterat enim in dedicatione Etrusce scribi etiam peregrinum , quod etiam in meis epistolis Roncaliensibus notandum censueram ; Etruscum Vero asserere non dubito , nam caeterae nationeS , numquam humanas imagines , Ut

supra

44쪽

supra diximus , dedicare in templis consueverunt. Praeterea hic agitur de imagine Iconica ad Vivum expressa; quicumque enim a pia urae studio non est alienus optime distinguit ea lineamenta , quae a Vero desumpta sunt suggerente natura , ab aliis, quae arS , et ingenium artificis subministrat , eruta a fontibus pulchri universilis, unde reiiciuntur individua illa lineamenta partium minutissimarum , quae vultum a Vultu

discernunt. Praeterea nunquam Crem

dam magnatem Virum , qui simulacrum id fieri mandarat , ossicinam e Xtraneam elegisse , quam domi haberet . Quae fuerit antiquior Etruriae sculptura ab alieneis deorum simulacris, quae adhuc supersimi, unice ju

dica

45쪽

dicamus . Rigidus ille totius corporis status vix explicatis manibuS , et pedibus sese offert nobis in signis deorum Larium , quae frequenter ostenduntur in museis , et qui ut plurimum armati adparent, et insigniter galeati , elata manu deXtera , quasi stupide jaculantes . Hujusmodi sunt, et majoris molis imagines Tuderii nuper effossiae , quorum geminas apud me habeo , quas edidit Gorius in musei Etrusci to. I. Armari vero coepisse Lares, praesertim Tuderti puto post Hannibalis irruptionem , cujus fines ea pestis invaserat. Eam vero Italiae partem , et Romam ipsam praesidio Larium vindicatam reputabant. Propert. Eleg.

Hannibalemque Lares Roma sede fugantes.s Exinde

46쪽

Exinde vero armari coepisse jud, Co , cum caeteroquin domestici putarentur . Secura igitur , et quiescens Italia stylum expoliVit, sculpturae artificium ad maximam elegantiam eveXit, et artes, quas Graecis tradiderat , revocavit, auctasque incrementis peregrinis patria industria ad apicem pulchritudinis

excitavit , ut quae apud Graecos actiones expresserat, apud Etruscos etiam animi motus revelaverit, immo extorserit etiam loquelam, ut demonstraVimus eX eorum picturiS.

Cum itaque antiquissima sculpturae Etruscae exemplaria minime habeamus , & quae supersunt mediae aetatis aridum quiddam stupidumque redoleant , dein etiam specimina admirandae elegantiae, inter quae

primum

47쪽

it xviii ο

primum commemoro simulacrum hocce Carrarianum , non est cur

istud inter antiquissima gentis ope

ra computemuS.

Laudantur inter Etruscorum opera urnae marmoreae sepulcrales non modo ob eruditionem,quam praese- ferunt, Verum etiam ob artificium, quod in primis est admirandum.Sed haec portenta ad postremam Etruriae aetatem simi referenda . In his tota Homeri Ilias, et Odyssea nobis occurrit, et ixagica Thebarum civitas universa portenta mestitiae nobis expandit. Tantus doctrinae apparatus in ipsis stulptoribus refugit tempora antiquissima, et ad aetatem longe posteriorem reclamat.

Historia Euthymii , qui spectrum Lybantis e sepulcro ejecit, e pres

48쪽

sa in urna apud Deiopster. tab. XXV. delcribitur a Pausinia in Eliacorum posteriore , et refertur post Olym

Altera historia herois Hechetlei , in aliis urnis ibidem tab. LIV. et alibi, pertinet ad bellum Marathonium , ubi Genius iste sumpto aratri vecte Persas profligavit, quae historia ad

annum Urbis CCLXIV. tribuenda est. Praeterea luxus urnarum , praecipue marmorearum serius inolevit.

Plin. libro VII. Cap. s4. Ipsim cremare apud Romanos non fuit veteris instituti . Terra condebantur . At postquam longinquis bellis obrutos erui cognovere , tunc institutum , et tamen multae familiae priscos servavere ritus , sicut in Cornelia nemo ante Θllam dictatorem creditur crematus . Profecto

ubique in Etruria corpora humata reperiuntur munita tegulis E trusce scriptis , testimonia primaeve

49쪽

simplicitatis. Urnarum igitur ma morearum sculptura elega ntissima tardiori aetati tribuenda est, cum iam historiae insculptae vulgatae, et communeS erant in populo, et jam antiquitate Venerabiles. Nec Etrusca inscriptio asserit nobis majorem antiquitatem eo subdubio, quod cito ab usiu recesserit, Roma pugnante non modo contra libertatem , sed etiam idiomata populorum . Res quidem Etruscae omnes se submiserunt Romanis, lingua tamen Omnium ultima . Ci cum ferebantur Romae etiam subprimis Caesaribus libri Etrusci de

eorum disciplina circa deorum cubium , de haruspicina, de significatione garritus aVium o magna negotia l) et de hisce similibus, nam

50쪽

Cicero , et Seneca immo Arnobius, et Servius Grammaticus illos frequenter annunciant.

Sed libri hujuscemodi esse desierunt , supersunt tamen numismata Etrusce scripta, et de quorum aetate dubitari non potest , quae constantiam hujus linguae , et characteres ostendunt. HabemuS nummos Tudertium minime molis hac praerogatiVa insignitos , qui pertinent ad annum urbiS DLXIII. , et infra , ut demonstraVi in Chronico nummario Etruscorum inter mea in Dempiterum

paralipomena . Quinimmo etiam fervente bello sociali circa annum urbis DCLX. cus1 supersunt argentei nummi Samnitico idiomate , et characitere inscripti utrumque enim commune erat Etruscis , qui in id

bellum

SEARCH

MENU NAVIGATION