장음표시 사용
51쪽
bellum contra RomanΟS convenerant ) , quos quidem nummoS antea ignotos , et adquisivit possidendos, et illustravit clarissimum hujus patriae meae decus Hannibal de Abbatibus Olivertis musarum columen , et antiquariae eruditionis amplificator . Nec praetereunda est conjectura ex pateris facrificiorum quotquot adhuc mihi innotuerunt deriVata, cum omnes Etrusce scriptae sint. An non et Romae florebant illarum artifices Latinae linguae non ignari 3 et tamen in tam communi publico et privato hujus instrumenti usu vix unam semietrusca lingua exscriptam Praeneste iuventam, VCluti prodigium mirati sumus . Tam ingens habebatur Etruscae linguae
52쪽
reverentia, veluti non aliam dii excepissent , qua cuperent Venerari. Non est igitur quod huic simulacro antiquissimam originem adstruamus, laudantes immo ea tempora expectasse, quibus artifex profecto excellens nasceretur, qui Opus produceret dignum aetate PRINCIPIs NOSTRI SANCTISSIMI , et SAPIENTIS-sIMI . Haec fiunt PRAESUL ORNATISSIME,
quae de hoc s1ngulari monumento, quod ab interitu , sive emigratione Italiae tuae servasti, dicenda cem sibi; non eo sane proposito, ut illi CX meo hoc commentariolo aliquid splendoris accederet, sed ut quod
oculis conspicerem mente consequerer, et ne insalutatum remitterem . Veneror majestatem Roma
53쪽
nae dominae, ut mihi bene cessisse putem , si Videro caeterOS meliora protulisse .
54쪽
QUum jubente Rino P. Thoma Augustino Ricachino S. P. A. magistro dissertationem cl. viri Ioli. Baptistae Passeri de simulacro abeneo pueri Etrusci ea qua par erat diligentia perlegerim , dignam profecto existimo , quae publici juris fiat, neque id tantum , quod nihil nostrae religionis institutis , nihil bonis moribus Contrarium Contineat, sed quod ita est erudite Conscripta , ut multa de Etruscorum antiquitatibus eliciat, et evocet in lucem . Accedit etiam , quod dum insigne adeo monumentum ex singulariSS. D. N. CLAMENT1s XIIIL munificentia in Vaticanum museum inlatum apte ornateque inlustrat, stimulum sortasse addet iis, qui in hoc genere excellere dicuntur , ut doctis commentariis idem prorsus perficiant de tot, tantisque aliis tum sacris, tum profanis vetustis reliquiis, quibus a Deo protectus Pos. TIFEX Vere Xystorum aemulator bibliothecam Vati- Canam Curantibus, et solertissime investigantibus amplissimis Romanae curiae praesulibus Johanne Archinto archiepiscopo Philippensi domui pontificiae
praesecto , et Francisco Xaverio de Zelada archiepiscopo Petrensi sac. congregationis concilii Tridentini interpretis a secretis mirifice usque adhuc locupletavit. Ex aedibus f Callixti xx. Augusti MDCCLXXI.
