장음표시 사용
81쪽
. Ut moribus quid teneat alienum suis. Deformis cultum vendet, ut Vinum paret. Agros abjiciet moecha, ut ornatum Paret At illa gaudens pecore, et Ianae dedita, Quacumque summa tradet Iuxuriae domunia Sic nulla possidebit quod fuerit datum, Et dictam matri conferent Pecuniam Ex pretio rerum quas vendiderint singulae. Ita, quod multorum fugit imprudentiam, Unius hominis repperit solertia.
Fortunt summos fulmina montas. Q uuis victi Μures Μustelarum exercitu Historia quorum in tabernis pingitur
Fugerent, et arctos circum trepidarent cavos; Aegre recepti, tamen eVaserunt necem. Duces eorum, qui capitibus cornua
Suis ligaracit, ut conspicuum in proelio Haberent signum , quod sequerentur milites, Haesere in portis, savitque capti ab hostibus; Quos immolatos victor avidis dentibus Capacis alvi mersit tartareo specu. Quemcumque populum tristis eventus Premit, Periclitatur magnitudo Principum, Minuta plebes facili praesidio latet.
82쪽
Stultus, nisi quod ipse facit, nihil rectum Putat. Tu qui nasute scripta destringis mea,
Et hoc jocorum Iegere fastidis genus , Parva libellum sustine patientia, Severitatem frontis dum placo tuae, Et in cothurnis prodit Aesopus nOVis. Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala , Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis Prima quae ponti sinus Patefecit, in perniciem Graium et Barbarum 'Namque et superbi luget Aetae domus , Et regna Peliae scelere Medeae jacent :Quae saevum ingenium variis involvens modia, Illic per artus fratris explicuit fugam, Hic caede patris Peliadum insecit manus. Quid tibi videtur P hoc quoque insulsum eSt, ais Falsoque dictum ; longe quia Vetustior Aegea Minos classe perdomuit freta ,
' Iustoque vindicavit exemplo impetum.
Quid ergo possum facere tibi, Iector Cato , Si nec fabellae te iuvant, nec fabulae pNoli molestus esse omnino litteris, Μ orem exhibeant ne tibi molestiam. Hoc illis dictum est, qui stultitiam nauseant, Et, ut putentur sapere, coelum vituperan .
83쪽
Maledico maledicens pellus audietis 3IosoLmoκκΜ qui improbo dente a etit.
Hoc argumento se describi sentiat. In officinam fabri venit Vipera. Haec quum tentaret si qua res esset cibi, Limam momordit. Illa contis contumax : Quid me, inquit, stulta, dente captas laedere , omne adsuevi ferrum quae corrodere p
Probi, no pereant, Perdunt. Η ovo, in periesum simul ac venit, callidus
Reperire effugium ulterius quaerit malo. Quum decidisset Vulpis in puteum inscia , Et altiore clauderetur margine; Devenit Hircus sitiens in eumdem locum, Simes rogavit esset an dulcis liquor Et copiosus. Illa, fraudem moliens :Descende, amice; tanta bonitas est aquae, Voluptas ut satiari non possit mea. Immisit se barbatus. Tum Vulpecula
84쪽
Suus cuique attributus est error; sed non iidein mus manticin quod in tergo est. PER As imposuit Iuppiter nobis duas :Propriis repletam vitiis post tergum dedit, Mienis ante pectus suspendit gravem. Hac re videre nostra mala non possumus ;Alii simul delinquunt, CensoreS Sumus.
Antecedentem scelestum non deserit ρede Pnona claudo. Luellas LM Fur accendit ex ara Iovis, Ipsumque compilavit ad lumen suum. onustos qui sacrilegio quum discederet, RePente Vocem sancta misit Religio: Μalorum quamvis ista fuerint munera , Μihique invisa, ut non ossendar subripi; Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, Olim quum adscriptus Venerit Poenae dies.
85쪽
'Sed ne ignis noster facinori praeluceat, Per quem verendos excolit pietas deos, Veto esse tale luminis commercium. Ita hodie, nec Incernam de flamma deiun , Nec de lucerna fas est accendi sacrum. Quot res contineat hoc argumentum utiles, Non explicabit alius quam qui repperit. Significat primo, saepe, quos ipSe alueris, Tibi inveniri maxime contrarios. Secundo ostendit, scelera, non ira deum , Fatorum dicto sed puniri tempore. Novissime interdicit ne cum malefico Usum bonus consociet ullius rei.
es irritamenta malorum. Osas invisae merito sunt sorti viro, Quia dives arca veram laudem intercipit. Coelo receptus propter Virtutem Hercules, Quum gratulantes Persalutasset deos, Veniente Pluto, qui Fortunae est filius, Avertit oculos. Causam quaesivit pater :Odi, inquit, illum, quia malis amicus eSt, Simulque objecto cuncta corrumpit lucro.
86쪽
Sineeritas laudanda. Utinxtis homini nihil est quam recte loqui;
Probanda cunctis est quidem sententia ; Sed ad perniciem solet agi sinceritas, Quum se ferarum regem secisset Leo , Et aequitatis vellet famam consequi , A pristina desierit consuetudine, Atque inter illas, tenui contentus cibo, Sancta incorrupta jura reddebat fide. Pax alta raraque vigebat concordia,
Quam dura fregit jejuni regis fames.
Latrante stomacho vique effeta corporis, Angi se finxit saucium aegritudine. Statim adstantes de morbo interrogat seras. Illi proximus, et adflatus tetro halitu, Ptitere fauces ait ursus sincerior: odiosae veritatis brevi poenas luit. Timens et adulans contra iactat simius Et casiam et cinnamum exhalare Principem: Subita discerptum est laniena mendacium. Tum cauta Vulpis orat ut suam Leo Infirmitatem excuset, mucumque et malam nere nares pituitam, quae sibi olfactum impediat. Hac arte evasit necem. Noeuere multis veritas et falsitas
Cum principibus, et potior saepe argutia. J
87쪽
Pares sen habitus, Sed minus facit. BL R a L M Capellae quum impetrassent ast Iove, Hirci maerentes indignari coeperant Quod dignitatem semiiuae aequassent suam :Sinite, inquit, illas gloria vana frui,
Et usurpare vestri ornatum muneris , Pares dum non sint vestrae sortitudinis. Hoc argumentum monet ut sustineas tibi Habitu esse similes qui sunt virtute impares.
In secundis time, in adMerais mero. UuM de sortunis quidam quereretur Suis, Aesopus finxit consolandi gratia. Vexata saevis navis tempestatibus, Inter Vectorum Iacrymas, et mortis metum :Ferri secundis tuta coepit flatibus, Nimiaque Nautas hilaritate extollere, Faciem ad serenam subito ut mutatur dies. Factus Periclo tum Gubernator sophuS :. Parce gaudere oportet, et sensim queri, Totam ciuia vitam nuscet dolor et gaudium.
88쪽
Nimia merecundia inseerecundum facit. CLuns Legatos olim misere ad JOVem, o
Μelioris vitae tempus oratum Suae, Ut sese eriperet homitium contumeliis,
Furfuribus sibi conspersum quod Panem darent, Fimoque turpi maximam explerent famem. Prosecti sunt Legati non celeri pede, Dum naribus scrutantur escam in stercore ;Citati non respondent. Vix tandem invenit Eos Μereurius, et turbatos adtrahit. Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis, Totam timentes concacarunt regiam. Propulsi vero fastibus, ruunt foras :Vetat dimitti magnus illos Iuppiter. mrati sibi Legatos non revertier, Turpe aestimantes aliquid commissum a suis, Post aliquod tempus alios adscribi jubent. Rumor Legatos superiores prodidit :Timentes rursus aliquid ne simile accidat, odore Canibus anum, sed multo, rePlant. eunt. Rogantes aditum, continuo impetrant. Consedit genitor tum deorum maximus, Quassatque fulmen: tremere coepere Omnia. Canes confusi, subito quod fuerat fragor, Repente odorem mixtum cum merdis Cacant. Reclamant omnes vindicandam injuriam. Sic est locutus ante po nam Iuppiter: Legatos non est regis nesi dimittere,
89쪽
e est difficile poenas culpae imponere: Sed hoc feretis pro iudicio Praenuum. Non euo dimitti, verum emesari nume,
Ne Ventrem continere non possint suum: Illi autem qui miserunt hos tam sutiles Numquam carebunt hominis coninmelia. Μandantur antro, non dimittuntar statim. Ita nune Legatos exspectant et posteri; Novum et venire qui videt, ovium olfacit.
Malo qui benefacit, ρυοrem facitum fert malis auxilium, post tempus dolet.
u rigentem quidam O,lubram sustulit, Sinuque sevit, contra se ipse misericors; Namque ut resecta est, necuit hominem Protinua. Hanc alia quum rogaret causam facinoris, Respondit: Ne quis discat Prodesse improbis.
90쪽
Avarus auri custos , non dominuS. V si si, otibile fodiens, dum terram eruit, Agitque plures altius cuniculos, Pervenit ad Draconis speluncam ultimam , . Custodiebat qui thesauros abditos. Hunc simul adspexit: oro ut imprudentiae Des primum veniam; deinde, si pulchre vides .
Quam non conVeniens aurum sit vitae meae,
Respondeas clementer. Quem fruetum capis Hoc ex laborep quodve tantum est praemium, Ut careas somno et sevum in tenebris exigas pullum, inquit ille; verum hoc a summo mihi Iove adtributum est. Ergo nec sumis tibi, Nec ulli donas quidquam P Sic Fatis placet. Nolo irascaris, libere si dixero: Diis est iratis natus qui est similis tibi. Abiturus illuc quo priores abierunt, Quid mente caeca miserum torques spiritum p Tibi dico, avare, gat um haeredis tui, Qui ture superos, ipse te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, opsoniorum pretia cui gemitum exprimulit; Qui, dum quadrantes aggeras patrimonio, GeIum fatigas sordido periurio; Qui circumcidis omnem impensam funeris, Libitina ne quid de tuo faciat lucrum.