Sancti Didaci Complutensis Canonizatio. Quam Sixtum 5. pont. opt. max. admiranda pietate, solemni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu, celebrauit 6. Nonas Iul. Anno 1588. A Pet. Galesinio prot. apostolico descripta, distinctaq. partibus tri

발행: 1588년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

POTENTISSIMO

PHILIPPO II. AVSTRIO

HISPAN IARUM REGI

CATHOLICO.V I se instituit, Potentissime Rex, ita ut vitam pie, religioseq. agat, is Vere beatus est: in hanc enim sententiam sacrae litterae , digito Dei scriptae, loquuntur: BEATUS V I R, QUI T N MET DOMINUM, IN MANDATIS EIUS V Ο-LET NIMIS. Vere igitur beatus Didacus et est, et habetur, qui pura, sinceraq. pietate erga Deum, ac religione , vitam rite , atque recte constituit: quiq. vere pius , et religiosus, legum diuinarum meditatione die, ac noctu vehementer delectatus, cum nihil habere t in vita hac antiquius, quam ut illas cole ret, atque obseruaret, is, velut arbor fecunda , ad confluentem fata, uberrimos attulit fructus virtutum, quibus eXornauit Ecclesiam Dei.Tantum ergo virum,ac vere beatum, diuinorum munerum copijs

affluentem , et sanctimoniae laude florentissimum Maiestas Tua Catholica diu maximopere studuit in sanctorum, cum Christo Domino in caelis regnan-

3쪽

tium,numeruim rite meferri.Id iam primum a sel.rec. Pio Quarto Pont. Max. deinde a beatae memoriar

pio Quinto, qui proxime ei in Pontificatum succes serat, supplex et litteris et nuncijs summopere petierat: postea a Gregorio Decimotertio, itidem efflagitarat: demum id ipsum summa prece postulauit a SIXTO QI INTO, Pont. cui beati Didaci canonigationis actus diuino erat consilio reseruatus. Is

igitur, ut Pontifex est, ad Ecclessiae aedificandae et propagandae studium attentissimus, ac diligentissimus, iusta atque aequissima in primisTuar Maiestatis Catholicae petitione motus, ac Pontificiar solicitudinis ossicio,alijsq. praeterea plurimis rationibus adductus,rem tot ab hinc annis assidue vehementerq. OX- petitam,concossit et confecit:eo magnae,vel summae

potius pietatis sensu affectus, eaq. erga eius Maiestatem, quam unice in Christo diligit, paterna charitate , ut illam intimi animi gaudentis laetitiam, pi js meditationibus, in Pontificiar suae mentis sinu com eptam, lacrymis profusis expresserit: cum illum in

Tei,quae sancte gerebatur, contemplatione fixum, indeq. lacrymantem,non exiguo temporis spatio, plerique omnes ex infinitae illius multitudinis frequentia conspexerint: quae lata tamq. innumera fuit, ut in mentem venirent illa prisca religionis nostrae tempora , cum Christiani omnes ad sacros festos, lemnesq. dies concelebrandos purissime conuenirent. Id autem omne , quamquam ad eius Maiestatem, multorum, praesertim clarissimis Henrici Guzma-

4쪽

iiij, mitis de Olivares, 'Oratoris, viri prudentia

rerum gerendarum ussi praestantissimi,et aliorum Iitteris , ac nuncijs longe antea diligenter per latum est tamen Sanctissimus D.N. SI XTVS QVINTVS. cuius singularis diuinaq.sapientia maximis in reipu blidae Christiante negoti js eius Maiestati , ceterist cognita est, ac perspecta charitas,spectataeq. amplissimae virtutes , pro summa sua erga ipsam rempublicam solicitudine, ac diligentia,proq. paterno amore, quod uar Maiestatis,non solum pietatem eximie diligit, sed gloriam ac dignitatem maximopere fouet icum iam superioribus proximii mensibus4ntea cura vehementer euigilarit , ut ipsius beati Didaei canonifationis actum perficeret:.voluit etiam is, et pro

rei, quae rite solemniterq. acta , ac gesta est, commemorabili magnitudine, et pro posteritatis, cui item consulendum fuit, rationibus, de Sancti illius vita ,

virtutibus admirandis, atque omnibus canoniZatio nis actis commentarium enucleate perscribi: idemq;

ijs partibus , quas ad id perficiendum instructissimas , mihi demonstrauit, recte absolutum kregio Augustoq. nomini tuo inscriptum ad te mittit . Ego sane pro mea tenuitate feci, quo=Pontifex iusserat: vellem id effecissem, quod et rei, quam scripsi, magnitudo postulare videbatur, et a me deposcebat Maiestatis Catholicae dignitas, et in primis

Voluntas requirebat Pontificis,et S IXTI Pontificis: qui,ut excelso est magnoq.animo,et virtutibus eXag gerato, ita summa omnia cupit, summeq. praecellentia,

5쪽

Ientia, ac numeris omnibus persecta, tantisq. non solum eloquentiae , sed eruditionis munita praesi- dijs, quanta vel maxima, animus eruditissimi viri studijs exquisiitissimis capere potest . Non equidem id mihi arrogo , ut tantum me assecutum putem nquantum ille maxime concupierat: sed assirmare

hoc possum, sapientissimi Pontificis, qui Maiestatis Tua Catholicae studiosus est, atque cupidus, desiderio incensum , me in magna discultatum , quibus

huius scriptionis meae cursus retardari, aut certe impediri videbatur, concursatione, sitne ulla aut laboris , aut occupationis, aut temporis eXceptione, Maiestati Tuae id opus praestare: in quo ea mihi adscribendum proposui, quae in primis ad gloriam Dei

omnipotentis, tum ad Sancti, cuius vitam litteris mandare studui, laudes, tum ad ecclesiae catholica amplitudinem, tum ad Tuar Maiestatis, cuius causa Pontifex SI XTVS de Sancti illius virtutibus commentarium hoc scribi voluit, splendorem ac pietatem pertinere possent.Non igitur dubito, quin ipse, Rex Maxime, ea, qua abundas,benignitate, grato, liberali, Vereq. regio animo id accipias: cum et praecipuum quoddam sit Augustissimae Tuae pietatis monumentum,et insigne quoddam pignus paternae charitatis, qua erga te Regem Catholicum omni laude praestantem, Pontifex Optimus egregie affectus id feri, et Tua Maiestati dicari iussit: ut in eo, tamquam in speculo, assidue conlepleris amplissimas illas, ac diuinas virtutes S. Didaci, quem praecipue tibi

6쪽

proposuisti cum ad venerationem , tum ad imitationem, ad illumq. pietatis cursum,que ς enedicente, iamdiu tenes fiamma cum laude Ego vero quoniam miro diuturnoq. ardeo dessiderio cole die Catholicae Maiestatis Tuae ob merita , quoium gloria longe omnium florentissimus es , In Cain Curam perpetuo incumbam, ut sit qua in re postumi aliquod semper tuae gloriae ossicium na em ac praestem industriae meae. Interea Dsidue precabor , ut Maiestatem cae Christianae incolumem come Romae ex Vaticano

M. D XCVII

7쪽

DULCE LIGNUM DULCES CLAMOS DULCIA FERENS PONDERA , SOLA FVIsTI DIGNA PORTARE REGEM ELOGM ET DOMIN

QUAE

8쪽

VITA.EL EsΤIs ille Spiritus, a quo diuina munera manant, magnis donis, splendidissimisq.

ornamentis beatum Didacum Complutem sem illustrauit: quem nuper,ob praeclara merita,efflagitante Philippo II. Hispaniarum Rege catholico, eximia pietate florentitaia VINTVS Pontifex Maximus, idemq. et . religiosissimus, et sapientissimus in sanctorum numero aser, Plio. Admirandas igitur eius res,vitamq. omnem, religionis ac sanctitatis laude cumulatam,scripturus, id mihi argumem tum suppeditari video: quod non verbis tantum, delectu et splendore illustribus, enarrandum est, sed sacrarum litterarum sententijs, atque demonstrationibus dilucide explicatis. Fuit Iis i. enim is vir simplex, rectus, timens Deum: quiq. usque adeo cunctis virtutibus praeluxit, ut quod diuinitus scriptum est, de eo dici liceat: Quasi vas auri selidum, ornatum omni lapide Mai. s.. pretioso. Charitas, virtutum onanium princeps, quae auri nomine significatur,mirifica in eo extitit: humilitas autem summa, pietas singularis,orationis ardor incensus, abstinentia incredibilis,ceteraeq. itidem virtutes, quae a charitate proficiscu-tur, et charitatem exornant, quaeq. tamquam insignia gemmarum ac margaritarum ornamenta, maxime in viro Dei cnituerunt . Quamobrem in tanta scribendi copia, quae mihi proponitur, modum in primis tauabo: ut non uberrime Q-lum, sed distincte, atque ordine res omnis exposita videatu . Neque autem, cum locus inciderit, commemorare praetermittam lacrymas, suspiria, gemitus, atque ardemissimum illud A caeli

9쪽

S. DIDACI VI ΤAE caeli desiderium, quo Dei seruus Didaeus inflammatus,omnia

huius vitae incommoda, molestias, ac labores facillime toler uit: immo labores otio, tempestates tranquillitati, pericula securitati in omni temporum varietate praetulit . Iam nunc primum more maiorum, qui in huiusce scriptionis cursu cum laude versati sunt, illius genus,vitam, moreS,ac VirtuteS eXp nam : deinde ad veram ilidamq. enarrationem accedam ce tissimorum illorum miraculorum, quibus ad sempiternam

Ps. σν. gloriam insignibus,Deus mirabilis in 1anctis suis, illius sanctiatatem et testificatam, et illustratam esse voluitia. Ita opinor, fiet, ut,adiutrice diuina gratia, utilis ac salutaris futura sit omnis haec,quae a me studiose suscepta est,commemoratio. Exempla namque virtutum, quarum laude viri sancti celebrantur, ad eorum nos imitationem excitant: miracula autem, quae illorum gratia Deus edidit, ad diuinum eius amorem nos vehementer incendunt: cum immensam illam benignitatem et

charitatem perpendimus, qua, quod sibi diuinitatis iure pro-ιp. prium est, non modo ipsis sanctis hominibus, sed eorum sena cinctijs et sudariolis communicare dignatus est. Et quoniam res cunctas, ab eo mirabiliter ac diuinitus gestas, recensendo persequi, longum nimis esset ac pene infinitum opus , exi multas accurate seligendas putaui: et illas quidem potissim v, quibus tum magis diuinae erga virum sanctum bonitatis splendor elucescit: tum ardentius animi ac mentes legentium inflammantur ad illius diuinae benignitatis amorem. Ijs, ut d ligentissime potero, explicatis, quae sunt praeclara monumen. ta virtutum, et testimonia luculenta meritorum, ob quae Deo

dilectus Di lacus a S I x T o Qv INTO Pontifice in sanctos

relatus est: consequens etiam existimaui,ne quid ad huius scriptionis meae cumulum desit, acta omnia, selemnesq. ac statas illas, plenas diuinorum mysteriorum caerimonias eXPOnere, quae ex catholicae ecclesiae instituto atque usu adhibitae sunt ad illud pontificium et sacrosanctum canonizationis munuS. Haec autem omnia a me exordii loco dicta sint , . Nam etsi ex rhetorum praeceptis in hoc scribendi genere nullum, aut certe breue exordium fieri oportuit: tamen pro sancti viri, cuius Vita commemoratur, ratione, proq. factorum eius dignitate

praefari ita libuit: ut praesertim rerum, quae magnae ad scriben-

10쪽

dum proponuntur, quaeq. longo commentario opus habent, ordinem in ipso exorsit omnes facile intelligant. Verum iam locus postulat,ut ipsam narrationem ingrediar.Nihil mihi nec ad osticium aptius, nec ad laudem amplius, nec ad delectati nem iucundius, nec ad salutaris disciplinae fructum utilius contingere potuit, quam diuinas res vitam q. tam sancti viri ad posteritatem litterarum monimentis prodere, et laudes illius celebrare : qui charitate summa exardescens, in i s euigilauit c ris, in eaq. assidua pernoctauit cogitatione, ut Christi Domini gloriar seruiret omnino. At cum mihi in mentem venit,ad mmnus, quod suscepi, in primis opus ess) castissimi animi medit

tionibus , et morum innocentia: cumq. video non omne vitae

meae tempus me in Dei sanctorumq. laudem contulisse: huius meae conlatentiae metu, a praeclaro conatu deterreri posse via deo . Itaque Deum optimum maximum, qui prunae ardore abstersit linguam, quam se pollutam habere Isaias profitebatur, id continenter precor, ut diuino spiritu intimos meos sensus ab omni labe puros reddat, oris mei impuritatem, quam ex prophanis sermonibus contraxi, abstergat, mentemq. ex rat et inflammet ad diuinam eius gloriam celebrandam in sancto viro Dida co: cuius vitam,clarissimas virtutes,reSq. mbrificas scribetidi initium in praesenti facio.

De tempore , quo A scitur. I.

PRIM v vi igitur, ut ordine, quem mihi praescripsi, narrationem instituam,de tempore dicam, quo is editus est in lucem. Id accurate,ac diu in uest atum, non compertum habetur quicquam certi,quod asseueranter scribi possi . At coniectura hoc ipsum perspici facile potest. Certis enim litterarum publicis monumentis, Romam ab Hispania recte allatis, pr ditum est, illum ad summam senectutem vixisse, annoq. millesimo quadrigetesimo quinquagesimo,Nicolao Quinto Pontifice, ad Iubilei celebritatem, in urbem venisse, et vero anni Spost duodecim e corporis ergastulo solutum, abijsse in caelum. Ratione igitur inita huius temporis,quod certum notaui, cum esset is aetate scilicet ingrauescente peneq. dccursa : credibile fit, vel potius vere dici licet,illum exortum esse aliquanto ante A a mille

SEARCH

MENU NAVIGATION