장음표시 사용
21쪽
asperrime acta, corporis cruciatus, sponte suscepti,singularisq. abstinentia victus, perpetuus fere ieiuniorum cursus, assiduae in oratione pernoctationes, labores incredibiles, atque opera abiecta, ac aemissa, quae prae charitate magna praestitit . Sed haec omnia facile intelligentur, cum infra non curiose, sed pie commemorabuntur. Respexit autem Deus illum, pauperem spiritu,nimirum humili et demisso animo, pio metu in lege dia uina ambulantem: et ita respexit, ut eius humilitatem etiam ex eo perspici liceat magnam fuisse, Deoq. gratam, quia illum humiliter precantem , mirandis in rebus diuina benignia oritu tas exaudivit. Non superbi, ut diuinis in litteris scriptum est, placuerunt tibi Domine: sed humilium,et mansuetorum se per tibi placuit deprecatio. Miraculorum vero,quorum splendore is claruit, magnitudinem ac multitudinem altera huius commentarij parte explicabo, ut initio proposui. Atqui testes
extant grauissimi viri,quorum ali; unius virtutis, quidam c terarum multarum testimonium ei praeclarum dicunt, omnes autem uno ore humilitatem eximie laudant, qua illius memoriae hominibus in Ordine Minorum excessuit, nimirum in eXer Citatione, atque usu diu versatus meditationum vitae Christi
Domini: qui in terrisyrimus tantae virtutis scholam instituit. pha. a. Is filius Dei, cum in forma Dei esset, neque rapinam arbitraretur se esse aequalem Deo, se ipsum ad humilitatem nostra demisit, in similitudinem hominum factus, et forma inuentus ut homo. Is vitam in terris humilem,et ab omni cultu elegam tiaq. remotissimam secutus est: insignes contumelias pati,grauissimas ignominias accipere, multis flagris caedi, et quod
mortis genus olim erat maximo dedecori, in crucem tolli v luit. Humilitatis igitur,quae virtutum omnium radix et custos est,auctorem Christum,rerum cunctarum Dominum, habuit:
cuius in primis magistri caelestis exemplis instructus, frequemtibus illis in meditationibus, quas ad eius crucem adhibebat,
praeclarissimam tantae virtutis vim animo mentiq. suae mirabiliter impressitis. Et, ut erat, quemadmodum loco suo exponam,beatae Mariae virginis, Dei matris cultor egregius: in eius sacris festisq. anniuersari)s potissimum diebus,cum eam omni pietatis officio praecipue veneraretur: tum ad imitationem animo cernebat sibi propositas esse reliquas eius virtutes omnes a Diuiliaso by COOs e
22쪽
P A R S I. Isnes, maximeq. humilitatem, quam Deus in ancilla sita respe- Lue.ε. xitD. In his sanctarum contemplationum scholis exercitatus beatus Didactis non potuit, ut humilitas in hominibus inueniri potest, non esse summe humilis: cum praesertim humili imae vitae ducem sibi delegisset seraphicum Franciscum : qui, diuina adiutrice gratia, cum ad Christi Domini exemplar se in
omnes vitae partes imitatione conformare studuerit,multa familiae ordiniq. sito reliquit exempla humilitatis. Cuius virtutis vestigia in ipse Didaco, quem diligentissimum illius imitatorem fuisse constat: eamq. ob rem a regularum, quae Omnes
ad euangelicam paupertatem, summamq. humilitatem referuntur , praescripto, ne minimo quidem discessisse, paulo ante publicis Hispaniensibus tabulis obsignatis, et testimonijs d monstratum est luculentis. Itaque seruus Dei Didacus hoc
proprium habuit,ut libi omnes anteponeret,se autem nemini. Omnibus autem,vel minimis, inseruire cupiebat . SeneS, Pue xos, adolestentes, omnesq. cuiuscumque ordinis ac loci homunes iuuare studebat tanta humilitate, quanta quidem maXLma animo comprehendi, aut oculorum aspectu cerni potest. Quicumque ad se veniret, consilium aut auxilium eXpetens: numquam aliquem reiecit. Immo quos pauperes, mendicos, atque ab omni re inopes animaduerteret, erga eos humilius se
gerebat, ut infra ex charitatis, qua illos fouebat, ossicijs intelligi licet. Iniurias,contumelias, et maledicta, si qua umquam in se ab impuris hominibus conijciebantur,humillime patientissimeq. fereba . Prae humilitate etiam,vestitum induebat paulo asperiorem,ac duriorem i. Sed huius virtutis, ad quam se egregie erudierat, argumento sunt alia multa, quae infraia commemorabuntur: cum illa, quae praestitit, vel obedientiae, vel charitatis opera, aut amigendi corporis studia, aliaq. eius generis ab humilitate proficiscantu .
EVANGELrCAE paupertatis, quam vera solidaq. animi
humilitate Didacus profitebatur,secia et comes, ac tam 4 , quam sermana seror est obedientia: cui magnum praemiur .., ' propositum esse, Basilius Magnus scribitis. Ea cum sit, inquit in Prou. Climac
23쪽
Climacus, sepulcrum propriae voluntatis: illius studio ita se ipse Didacus dedit, ut, voluntate sua quasi sepulta, eorum, qui
praeerant,iussis, saepe etiam numero acerbissimis, obedientem 1e maxime omnium praestiterio. Praefecto alicui, ne nouitio quidem, parere recusauit: qui verae obedientiae disciplinam ex eo didicerat,quod olim beatus Franciscus scite dixerat. Is aliquando interrogatus, quis esset verus obediens: mortui hominis exemplo id explicauit 1. Tolle, inquit, corpus eXanime, et quo loco volueris,repone: cernes, illud nec repugnare motum, nec reclamare dimissum, neque ullo modo indignari, quocumque feratur. Didacus igitur beatus, obedientiae cultor exumius , cur e loco, ubi esset, moueretur, non dijudicabat: ubi
locaretur,non curabat: ut alibi reponeretur,non instabat: eu
ctus ad Guardiani munus, seruabat humilitatem, quam prinfessus erat: et quo magis ab hominibus honorabatur, hoc hi milius se gerebat,cum indignum honore se putaret.Quare paratus atque instructus ad obedientiae leges, non attendit vinquam, ut erat singulari animi simplicitate praeditus, quale esset,quod praecipiebatur, eo solo contentus, quod sibi erat a s perioribus iussum,quibus non obedire nefarium putarat. Qua religiosae mentis incitatione ductus, sine ulla cunctatione, sed hilari promptoq. animo mandata exequebatur iubentis. Eam ob rem potius humilia, quam magnifica, aspera et dissicilia, quam iucunda et facilia sibi imperari cupiebat: cum saepius auditione accepisset non modo obediendi normam,quam 1am ωα aa. cti monachi IEgypti tenuerant, sed Abrahae exemplum: qui, filium charissimum immolare iussus, non expectata luce , sed intempesta nocte, ad id opus faciendum se parauit . Et vero , quod perfectae obedientiae est, ait Gregorius Magnus, non metu seruili,sed charitatis ardore,non poenae formidine, sed recte agendi studio, maiorum praeceptis obtemperabat . Erat illis temporibus nauigationis cursus ad Fortunatas insulas valdo admodum dissicilis, periculosus, ob eam q. rem infestus, quod insulani, magna ex parte adhuc superstionum scelere deuincti tenebantur. Appellantur illae insulae vulgo Canariae: sunt autem septem, in mari Atlantico sitae, veteribus Ptolomaeo, Martiano alijsq. et Latinis, et Graecis cognitae, praesertim Plismo , qui illas suo quamque nomine vocat: Canariasq. Omnes
24쪽
PARs I. I . dictas putat ob magnitudinem canum,quos illae pariunt. Diu
postea incognitae extiterunt,fortasse quia nauigatio Canarie ninus multis aetatum taesis intermissa erat. Demum anno mill simo, quadrigentesimo quinto a Christo nato, Ioanne II. C stellae Rege, quo tempore beatus Di lacus puer erat,a Benili corio,homine Gallo, qui tunc a tutoribus Regis, adhuc infamtis, mare Athlanticum nauigandi facultate acceperat, duae imuentae sunt,et ad Christianae religionis cultum instructae. Quo fit, ut aliae, quae deinceps in ditionem potestatemq. Regis Hiaspaniarum venerunt, non dum fidei mysterijs imbutae essent, cum Didacus, a superioribus suis missus, eo mare transmisit . Is igitur non longa, neque noua, ob eamq. rem difficili nautigatione perterritus, nec insulanorum moribus, immanitati barbaris perculsus, sed verae obedientiar, cui se sancte addix rat, religioso officio ductus, navim conscendens , ad illas insulas, pe ventis reflantibus , et infesto mari, demum ope auxialioq. diuino appulit. Est una inter alias Canarias insula,quam Forteuenturam nominant. Eo venit ad seraphici ordinis conuentum, sibi a superioribus traditum in curam, et custodiam rquam gessit magna seraphicae religionis lati . Non erant, qui eam insulam habitabant, adhuc omnes ad fidem conuersi. Hic vir Dei Didacus, messem multam nactus, admirandis exemplis, sinsulari vitae sanctimonia,sermonum frequentium ardore incredibili, multitudinem insulanorum thnumerabialem, idolorum cultu, et superstitionum tenebris circumfusam.
ad fidei lumen perduxit. In ijs praeter ceteros plurimoS extitit etiam Ioannes Alphonsus, homo quidam, iam inde usque e Canaria magna illuc profectus : qui, idola colens, a beato Di-daco religionis Christianae sacris imbutus, baptismum suscepit i. Paulo autem post,filios duos eidem in disciplinam tradidit, qua ad pietatis 1ludia atque officia a magistro tam religi se erudirentur. Magnas ob fidei propagandae studium difficultates , et labores Didactis perpessiis, varieq. etiam vexatus et oppugnatus, multa quoque pericula adijt: quibus non modo perterrefactus, sed ardentius inflammatus, ad Canariam magnam item proficisci deliberauit, ut illius insuta homines verbi Dei praedicatione ab impura idolorum superstitione ad fidem conuerteret,aut martyrium subiret, cuius desiderio vehe-C menter
25쪽
is S. D ID AC1 VITAE menter exardesco O . Quamplurimos ordo seraphicus viro . habuit, qui martyrij palmam assecuti sunt, quiq. eodem illit desiderio flagrantes, parum abfuit, quin tanto bono fruerens
tur. Tam vehemem in beato Franci sco ardor martyrij fuit, ut semel, et iterum, et tertio ad infidelium prouincias eam ob rem ire contenderi . Hoc tam praeclarum salutareq. deside, rium, illius, tamquam Optimi parentis,imitatione accensum ,
ad sanctum Antonium Vlysiiponensem, quem de Padua dic, mus, et alios sera pliacae religionis filios dimanavit . Illius eram cupiditate ardens incredibili Didacus, egregius seraphici
patris imitator, Cauariam magnam cogitat, navim conscem ait,magnamq. nauigationis partem confecerat:sed tempest
tum fluctibus magnis, ac simul vectorum, et sociorum, quOS eximia charitate diligebat, metu, cum ij barbarorum, Omnia rabide agentium, impetum furoremq. vehementer pertim sterent : factum est,ut ad earum insulam naui,qua vehebatur , etiam undis afflicta,appelli non potuerit. Et, ita Deo volentecad martyrium, quod tam ardenter desiderabat,non peruenit etiam si alias multoties tam prope fuit,ut illud assequeretu . Quare ad insulam Forteuenturam reuersus, in magnis illis pietatis et charitatis officijs euigilare maximopere contendit.
De eius charitate erga paupere1. π.
MI R A eius charitas erga aegros et pauperes eXtitit, quiabus semper in eleemosynam contulit, quicquid habere V. o. potuit. Beatus,qui super egenum et pauperem intelligit. Quintidiano is victui detrahebat, ut inde haberet, quod paupcribus in eleemosynam traderet: nihilq. in dies singulos, vel in sim gulas potius horas, atque adeo in singula momenta quaea It
bat , quam unde sibi aliquid superesset, quo aliorum inopiam
sustentaret. Cum autem aliquando non esset,quod mendici . pauperibus,atque egentibus nominisus pia eleemosynae largi tione daret,illorum commiseratione motus, miram lacryma rum vim effundebat,quibus intimum animi sui dolorem test batur: cum priesertim neque cX conuentus parsimonia,neque ex sua abstinentia, neque ab amicis, neque priuatim a contu'bernalibus, nec a notis, nec ab ignotis tantum haurire potuic siet s
26쪽
t T P AI R s I. Is set,quantum pauperibus Christi, quod minimum erat, subministraretur aci usiim in diem victitandi necessarium. AEgre alia ruando conventuum praesecti id ferebant, ut quidquid is umique colligere potuisset, id omne in eleemosynam erogaret: quibus ut homo mansuetissimus erat,verbis respondit, lenit iis et humilitatis plenis. Ostendit enim, id viris, paupertatis euangelicae colentibus, patientissime ferendu esse: cum Deum .3 patrem caelestem haberent, omnium bonorum largitorem, qui uberius, et cumulatius daret omnia. Sed illud mirifice, dia nitusq. factum est, quod cum in sinu haberet magnam pa- .Anis fragmentorum copiam, quam pauperibus conferret,serte obuiam aut Guardiano alij lve fratribus factus est: a quibus eo nomine reprehensus, quod nimis valde conuenim censum , tu et profunderet: En,inquit sunt flores,quos non aliqua specie,sed re vera flores tunc ostendit. Cuius rei admirabilitate illi obstipefacti, non modo Dei hominem obiurgare pergunt, sed inveneratione habere incipiunt. Apud insulam autem Forte uenturam cum esset, studio, quo arcientissimo flagrabat, uendae paupertatis quosdam insulanos,qui prae egestate messem face- ,-ve non poterant, sua aliorumq. confodalium opera messoria iuuit,cum aliunde tunc nequaquam haberet, unae illis aliquid
subsidi j comparare potuisset. Eleemosynis in paupereS conferendis permulti, qui sanctitatis nomine celebrantur, summi Pontifices, Archiepiscopi, Epistopi, Reges,et alii omnis gen
ris et ordinis homines innumeri,immortalem sibi laudem collegerunt . In eorum numero censeri meritissimo potest beatus
Didactis, qui verae solidaeq. seraphice paupertatis studio a census, visceraq. misericordiae indutus,omnibus egestate ambctis omnem eleemosynae aditum patefecit: neque parce dedit, sed magnam intimae benignitatis vim effundens, plenis manibus liberalissime inopibus tribuit, quidquid habere via quain potuit.Beatus igitur,qui intelligit super egenum, et pauperem. Vere beatus Didacus, qui egenti semper dedit,et hilariter dedit: cumq. nihil habuit,quod daret,ex paupertate in pis dolenter affectus,collacrymauit. Summi muneris loco est, inquit Chrysostomus,hilariter dare:si non habes,collacryma. Numquam admonitio diuina cessauit, numquam tacuit, quo minus in scripturis sanctis tam veteribus, quam nouis semper. C a et ubique
27쪽
et ubique ad misericordiae opera,Dei populus prouocaretur,e Canente atque exhortante Spiritu sancto quisquis ad spem gni caelestis instruitur,facere eleemosynas iubet .Haec Omnia ut inita sanctus Cyprianus episcopus et martyr scribit: Isaiar
pr M. Deus, Frange, inquit, esurienti panem tuum,et egenos sine te, indue in dornum tuam. Si videris nudum, vesti eum: et din a. σε. mesticos seminis tui non despicies. Paulo post: Tunc exclamam bis, et Deus exaudiet te:du adhuc loqueris dicet:Ecce adsui
Magnum implorandae diuinae misericordiae praesidium positu
Euti.ap. est in eleemosynam largitionibus. Conclude,inquit Salamo, eleemosyna in corde pauperis, et haec exorabit pro te ab Omni malo. Beatus igitur Did acus perpetuo ad misericordiam Tob M. pronus fuit, dedit enim de panibus suis pauperi: ideo benedictionem accepit a Domino,cum multa admirabiliter,ut libro miraculorum exponam, in hac etiam vita operatus sit, diuina benignitate, quam sibi eleemosynς quoque abundantia conciliauit. Sed quod mirum est, iam narrabo,cum ad Idcissitu et referatur beneficij,quod is etiam, dum in terris vixit liuinitus ob eleemosynas accepit. Feneratur etia Domino, ait Tobias, qui miseretur pauperis: et vicissitudinem ei reddit ipse Deus. Quodam tempore is et socius alter, homo religiosus, in via se dederunt:nihilq. secum viatici,aut cibi attulerunt.Cum au.
tem e conuentu Cerraja,qui ab Hispali multa millia passivam distat, unde distedebant, longum iter esset usque ad oppidum
San Lucar de Barranaeda,quo ire contendebant:de via sevi, et sanae languestentes, ad pagum peruenerunt, quem Hispanice los Paticios,vulgo vocant. Eo loci eleemosynam quaeritarsit: Zi daret tamen, inuenerunt neminem. Icilina igitur iterum: itineri committunt . Quaerenti autem socio, quid tandem cibi eo die caperent, respondit ille, Deum utrique prouisurum.
Aliquot millia passuum inde progressi, cum iter leucarum
quattuor reliquum esset,in solitudine quadam magna panem PistcS duos, recens coctos, et pomum cithraeum, quae Omnia mantili mundo inuoluta erantis, super herbam quandam conspexerunt, quae Mare ima ab Hispanis nominatur: vast lunaq. vini Plenum,proxime erat. Ibi cum neminem oculisin
ζ lanitie aspexissent, quae tam e n omnis in pro cetu erat, cium, diuinitus missum, sumpserunta. Interea secio Didac ostendit,
28쪽
ectendit . quam mira prouidentia Deus victri utriusque prinspexisset: ita stilicet , ut olim in deserto filios Israel pauerata.
Cibo recreati, gratias Deoegerimi:et quicquid seperfuit,ret, rerunt. Didacus autem, paululum se colligens, cum videret, parum spei posuisse in prouidentia Dei, qui cuncta tuetur, inti me dolore affectus, illius rei nomine reprehendere coepi . Et ita verbis de ea ipsare, ac dei vitae euangelicae puritate ultro citroq. habitis, iter confecerunt. Sed tam religio , sanctoq. vix quem obesti gratia sua Deus prosequebatur, non modo sed omnia in summa rerum inopia iniri. ce abundasse,perspicuu ex ijs fiet,quae proxime uarrabuntur.
ac Ia GR o R v Μ curam eximia charitate beatus Didactis si
Qepit, et gessit. Nihil enim potius habuit,cum ab orati in
ne cliscesserat, quam ut illos quotidie viseret, consolaretur, ijsdemq. cibum, et alia ad valetudinis curationem necessaria subministiaret . Extant augustissimae pietatis monumenta, nagnificentissimo opere extructa, ad sempiternam memintiam insignia, non solum ad peregrinorum hospitium, et ad Pauperum mendicorumq. egestatem subleuandam hospitalia, et domus ad alendos educandori, infantes, ac praeterea ad seniorum sustentationem et ad aegrotorum curationem sedes, domiciliaq. ampla, magnifice ac laxe, Pontificum Caesarum, ReSum, Principum, summorumq. virorum sumptibus exaediticat riverum beati etiam Didaci pectus, in quo tanta tamq. fixa insedit cura aegrotantii tuit veluti domicilium multo amplisIunum , ubi sibi struxerat ingentes illas Elicitudines, quarum ardentissimo conflagrauit studio curandi aegrotos. De adolescentibus quibusdam, qui in litte rarum scholis versabantur , ex febri periculose laborantibus. sibi magnae curae fuit, ut conualescerent . Lectuin illis strauerat, quo loco nunc eius sepulcrum cernitur. Ijs ipsis autem curandis nihil eo patientius, qui nullis curationis laboribus
pepercit. Immo eorum sordes mira charitate abstersit: excrementorum scaphium, ut usu veneratirequenter manibus suis
amouit: ac labem, et coenum, quo locus, ubi ij iacebant, etsi Surit . screatu
29쪽
creatu tetre ac male olebat, non moleste umquam, sed alacriter seduloq. diluit . Quae vero ad omnem illorum curam , Victusq. rationem opus erant . ea perinde praestitit, ut solicita mater, quae filiorum salutis desiderio languescit. Quare de eo rum cura nihil quicquam prae charitate remittere umquam voluit,nisi ubi a moria3 confirmatos plane vidit. Sed mira v irae christianae dilectionis abundantia in co etiam eluxit, quod
illos iam conualescentes, ac viribuS omnino recreatos, rebus omnibus ad vitae usum necessarijs, maximopere iuuit . Quos autem aut morsu, aut morbi vi, aut aliqua pIaga ulceratos audiebat, ad quorum non modo aedes, sed etiam exigua tinguriola, ubi habitarent, ventitabat: eos tanta charitate complectebatur, ut illis vel consolandis, vel sanandis nullum ossi-ch pij locum relinqueret. Ulcus, quo aegre assiciebantur, oc lis miserabilem in modum spectabat, aut manu tangebat, et abstergebat, subinde osculabatur: ac si quando cerata,implastra , et malagmata, quibus cicatricum purulentarum tabes
abstergi let, aliquando deerant, ipse lingua sua sanienta
lambebat , . Sanctum Basilium Magnum vulnera leprosorum osculatum esse, itidemq. seraphicum Bonaventuram fecisse , litterarum proditum est monimentis. Verum de Beato Dida,
co id, quod strictim attigi, exemplo singulari demonstrabo. Aspexit quodam die hominem elephantiasi,quam lepram dicimus , foedissime exulceratum, tabeq. plenum, et adeo m Io olentem, ut alijs pnanibus stomachum moueret 1. At ii mo Dei Didacus, aritatis ardore flagrans, non purulem. to, et ulceroso. hominis vialtu deterritus, neque tetrum od rem abhorrens , ulcera, quorum sanie ac tabo erat illius
inquinatissima et deformata facies, lambit lingua sua . Tum cuidam, qui priesens aderat, rem admiranti: Sic fra. ter, inquit, sic morbus hic curari debet. Iam locus postulat, ut curam etiam enarrem, quam omni dilectionis Ossicio, aegrotis Romae praestitito: idq. distincte faciendum existimavi, quoianiam alia multa simul incidunt, quae cum valde admodum commemorabilia videantur, ea silentio praeteriri nullo modo
30쪽
I N s T. A s A Trannus Iubilei, qui Nicolao Quinto Pontifice
Maximo,incidit in annua Christo nato M CCCCL. Fuit Iubileum quintum:bad cuius celebritatem tantus hominum concursus Romam factus est, quant numquam antea. T tum fere illum annum Pontifex in solemnibus sanctisq. acti nibus posuit: stationes quotidie ipse,cum collegio Cardium lium frequentabat . Hoc anno beatus Didaciis ab Hispania quo ex insulis Canarijs anno proximo seperioris M CCCCXLIxa redierat,Iubilei causa ad urbem venit: socium habuit et comutem peregrinationis, alium sui ordinis virum, religiosum lio. minem, F. Alphonsum Castrensem nomine, praeclarum et te stem, et spectatorem, cultoremq. virtutum, in ipi Didaco praelucentium . Ambo Romae ad sanctae Mariae monasterium diuerterunt, quod seraphicae religionis est,uocat q. Aracaeli. Hic spectare licet inflammatum illud purae sinceraeq. pictatis studium, quo sacras stationes humiliter sancteq. Obierit ac frequentari . Nemini dubium est, quin is multa magnaq. dederit exempla, quibus excitauit admirationem diuinae suae charitatis. Eo tunc undique ad Iubileum fratres ter mille et octia
genti numero conuenerunt: sed en ingens fere confestim e rum aegrotantium, et morbo varie languescentium numerus: ad quod etiam incommodum, quamquam pontifcX cauerat, diligentissime,ne commeatus, et ne Omnia ad victum necessaria in urbe deessent, nihilominus tamen id accessit, ut magna annonae dissicultas, et penuria rerum omnium in urbe ingrauescere . In tantis rerum angustijS,GuardianuS curam aegrotorum Didaco credidit: qui, licet in eo munere lus versaretur,tanta tamen et diligentia et charitate illud gessit,ut omniabus praesto esset, nihilq. cuiquam deesset ad curationis rati nemo. Immo tanta rerum omnium abundantia cunctis ab co subuentum est,ut ipse Guardianus, ceteriq. valde mirarentur, unde ei in tanta aliorum tenuitate tam magna suppeditaretur rerum ubertas. Magna enim panis, et vini copia cX tota urbe ad monasterium confluxit: magnus frumenti, aliarumq. rerum,quae ad victum opus essent, numerus datus est. Magnum
