Sancti Didaci Complutensis Canonizatio. Quam Sixtum 5. pont. opt. max. admiranda pietate, solemni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu, celebrauit 6. Nonas Iul. Anno 1588. A Pet. Galesinio prot. apostolico descripta, distinctaq. partibus tri

발행: 1588년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

24 S. DIDA CIVITAE id eleemosynae subsidium,beati Didaci apud Deum gratiae a

ceptum omnes ferebant: omnes illum, ut hominem Deo gratissimum, atque acceptissimum suspiciebant, et admirabatur. Sed eo anno illud contigit, quod hoc loco commemorare non alienum est, cum diuinitus factum videatur, ut Bernardinum Senensem, cuius in omni vita sanctitas iamdiu spectata erat, seraphici etiam ordinis religiolistimum virum, Nicolaus Pomtifex in Sanctorum numerum retuleritis. Diuine igitur cum beato Didaco actum est, qui illos spectauit honores, quos in aliud tempus sibi ob meritorum praemium reseruatos,hac aetate SI XΤvs Qv IN Tvs Pontifex, summo ecclesiae cath licae gaudio,in eum contulit. Id illi soli contigit,quod alij pra terea nemini contigisse apparet. Tribus autem mensibus exactis, quo temporis spatio is in urbe fuit, ad Hispaniam cum eo ipso socio Hilpalim redij ,. Quocumque iter faciebat,multos inuenit, qui illum hospitio gratis benignissimeq. exciperent, et ubi opus fuit, viatico iuuarent. Et vero praesertim apud V terbium, Tusciae ciuitatem, iter unius diei, aut paulo longius ab urbe Roma distantem, cum in oppido quodam esset, quod vulgo Abbatiam vocant: certatim oppidani omnes contenderunt victum aliquot dies abunde suppedita . Id a Deo factum est,qui homini tam religiosb, pauperibus omnia in eic mosynam conferenti, praecipua cura prouidit, ut ne in mera quissem Qtitudine, ne dum frequentissimis in locis, ut exposui, nihil quicquam, vitae usui necellarium deessetis. Hactenus de charitate erga aegrotos satis dictum sit: nunc locus est dicendi de ea,qua usus est erga alios omnes, praesertim illos, quos pe care, vel sine poenitentia ex hac vita gecedere,animassuerterit.

De charitate, qua erga omnes, praesertim peccatores, et impaenitentes usias eis. III.

SERAPHi Cus idemq. beatus Franciscus singulari deum tionis affectu sanctum Archangelum Michaelem vener batur , eiusq. diem festum ieiunio dierum quadraginta praeu niebat, quod eius curae esset credita animarum salus. Eam ob rem si quem de salute. sita parum solicitum esse vidisset, aut prauis consilijs, exemplisq. offendere animaduertisset,dolore acri

32쪽

aeri intime cruciabatur . Tanta erat solicitudo et charitas, qua exardescebat,aduersiis operarios iniquitatis. Eo ipso spiritu beatus Didacus erat: ita ut de utroque alci recte queat: Quis 3.C .r . infirmatur, et ego non infirmor 3 Quis scandaliZatur, et ego non uror 3 Non ergo patiebatur, quantum in se erat, a quo quam diuinae legis praecepta violari , nec vero ordinis sui

praescriptis detrahi: immo nihil negligenter agi, quod ad seraphicae disciplinae rationem et usum pertineret . Si quis contra interdum admittebat, etiam si mitis admodum esset, et in contumelijs patientissimus : tamen prae charitate , qua a dentissime diuina mandata , constitutionesq. ordinis colebat, doloris acerbitate ob infirmorum scandalum intime affici balucia . Quare sancta quadam indignatione commotus , non potuit aliquando continere, quin aberrantium quorum da in temeritatem reprehenderet, ita tamen, ut quis in eo facile animaduerterit nullam obiurgationis aut ostensionis vel minimam grauitatem, sed summae illius , qua ad diuinum cultum exardescebat , dilectionis vim immensam, a cordis visceribus emanantem . Factum est aliquando, cum sub vesperum ipse et fratres una cenabant , ut stata hora per is campana ictibus nouem, de more signum salutationis Ang licae dederit: quod sacrista, cuius munus erat facere, negligenter praetermiserat. Rei admirabilitate illi obstupefacti, ad

ecclesiam accurrerunt, ut viderent a quo pulsatum campana esset: fores quidem clausas inuenerunt, intus vero neminem.

Tum Didacus, alios adhortatus ad orationem,et disciplinam, ita ob Poenitentiam, quam pro satisfactione negligentiae sacrista subijt, virgis se acriter percussit, ut mirum esset Omnibus , quo modo tam grauium vulnerum acerbistimam vim ferre ipse potuerit. Doloris etiam ardore vehementer flagrabat , si quos, in huius mundi fece volutatos, malefactorumq.serdibus inquinatissimos homines, quiq. praua vivendi via alios a recto salutis cursu abducerent, sine poenitentia , et confessione mortem aut necem obijsse intelligeret. Eorum interitum lacrymis, suspirijs , gemitibusq. prosequebatur :brachijsq. i nstar crucis formatis, prolixe, atque intime toto

animo totaq. mente pro eorum salute Deum deprecabatu . Haec eius erga illius modi honianes charitas. Sed neque eXL

33쪽

a6 S. D IDACI VITAggua illa censetur , qua usus est in eos, qui ad Christi fidem

recens venerantis . Praecipuo et singulari quodam amore , vereq. paterno illos complectebatur , ac non modo seu

bat : sed quibuscumque rebus poterat, tantum illis subsidij

comparabat, Vt, quae ad vitae usum necessaria essent, nihil eorum quicquam, etiam in summa penuria, ipsis deesset , . Nullum igitur charitatis ossicium, nullum benigne faciendi locum beatus Didactis reliquit, usque adeo ut omnes tam sui ordinis homines, quam exteros, si minus aliquando re nomipotuit, consilijs et conQlando iuueritu . Neque has ossicij partes Vllo umquam tempore, ne tum quidem praetermisit, cum ianitoris in conuentu curam gessit, quam etiam in eo posuit, ut paupcrum Christi aduentantium inopiam εliquomodo subleuare .

De abstinentia, ieiuniis , maceratione corporis , et, castitate . XIV.

ABSTINENTIAE virtutem, a sanctis patribus tantopere commendatam, beatus Didacus exercuit quam diligentissim . Cum enim illius virtutis sit, omnes a se carnis delitias, incitamentaq. depellere: quam valde ea in re totis viribus seipse exercuerit, perspicue manifestum erit ex ieiu-nijs ceteriSq. operibus, ad corporis macerationem pertinentibus , quae mox recensendo persequatia . IS paupertatem, ut dixi, ad normae et regulae seraphicae praescriptum, toto animo, totisq. viribus coluit: paupertatiS virtute egregie munitus , omnia aspera, dura, dissicilia, vilia, ct abiecta quaeque pro delitijs habuit: delitias autem, delicata, mollia, pretiinia, Vt paupertatis, quam unice dilexit, inopiae infesta fugit, et horruit omnino . Sancti omnes hac mente fuerunt, de qui- . bus scriptum est : Inundationem maris , quasi lac, sugentis . Christi enim Domini amor amara omnia mirabiliter dulcia reddit atque suavia , Sunt in seraphico ordine, praeter selemnia stataq. ecclesiae ieiunia, et praeter Quadragesimam, Christi Domini exemplo consecratam, alia ieiunia, et item quadragesimae: quae certis diebus conclusae, totum pene anni cu sum conficiuntis. Primo ieiunium aduentus, deinde ieiunium

34쪽

PARs I. a ab Epiphania, quod diebus quadraginta conficitur: tum i iunium a die natali Apostolorum Petri, et Pauli usque ad celebritatem Assumptionis beatae Mariae Virginis : postea ab

Assumptione, dierum item quadraginta ieiunium ante diem festum Sancti Michaelis . In Apostolorum praeterea honorem alia est quadragesima dicata , . Itaque beatus Didacus verus Christi pauper, qui nihil aliud, nisi duo aera minuta, corpus Luc. ariscilicet et animam habebat, haec ipsa propter Christi Domini

amorem ita offerebat, ut omni fere tempore spiritum ardore charitatis, et corpus abstinentia singulari immolaretis . Tot enim quadragesimaruin curriculum anniuersarium perpetuo ieiunij cultu cum conficeret: sanctorum etiam non modo statas vigilias , sed alias, quas sibi praescripserat, mirifica abstinentia , rituq. duriter ieiunandi obseruabatis . Panem tantum , et aquam adhibebat, in vigilijs dierum omnium festo. rum beatissimae Mariae virginis, ut infra uberius scribam. Ad illam ieiunij austeritatem tapenumero adiungebat verberationem corporis: qua ita acriter utebatur, ut a capite usque ad talos vehementer se flagris cardens , tam horribilem carnis cruciatum non humana, sed diuina potius virtute ferre posse putaretur . Summa praeterea hieme gelidam item aquam ingredi non dubitauit, ut ipsius item carnis, quae infensissima aduersaria est, vim restingueret, eiusq. sensus, dulcedine quadam quasi titillantes, coerceret. Miris igitur modis ab ea , cua, tamquam domestico satellite, mundus, et daemon hostes utuntur ad spiritus virtutem labefactandam, praeclarus athleta Didactis se tutatus est: cuius propterea pura castinam nia, egregijs testificata testimonijs, cumulum quoque addidit ad reliquas omnes eius virtutes . Et quoniam abstinentiae coniuncta est oratio: locus sequitur dicendi de illius orati

ne et deuotion . . De eius oratione, et deuotione. XV.

ORDi Nis sui fratres beatus Franciscus, omni ratione

seinper cohortatus est ad orationis studium: idq. asseue- .ranter dixit, neminem in diuino cultu, virtutumq. officiis magnas habiturum esse progressiones, nisi tantae virtutis pra sidio . . Quare is ambulans et sedens, laborans et a labore va

ι . Da cans, Divitia

35쪽

Es S. D IDACI VITAE cans, domi ac soris adeo erat precationi intentus, ut non sinium quicquid in se erat corporis et cordis, verum etiam operis et temporis orationi dedicasse videretur . Eius praeclari ducis et magistri exemplo Didaciis itidem fecisse dicitur: cum etiam opus faciendo, ut proxime narraui, diuinis meditationibus animum et mentem eXerceret, a cuius otiosa euagati

ne longe refugere perpetuo contemplandi Vsii contenderatis. Media nocte 1urgebat ad laudandum Dominum: et in alijs statae horae vigilijs , precando excubabat, tamquam bonus Christi miles . S. epenumero , praesertim solemnibus diebus, totam noctem sanctiS illis mysteriis intima pietate meditandis collocabat: tapeq. c somno, religiosa excitatuS contemplationum cura, e icctulo illo duro et vili, nocte intempesta exiliens, ad pedes imaginis Christi crucifixi iacebat, toto an mo ad caelestium cogitationem raptus: sepe item erecto vultu , manus supplices in caesum tendebat, et ut summatim breuiq. complectar, instabat obsecrationibus et orationibus nocte , ac die . Id ostendunt tam multa, quae miranda precibus nocturnis, ac diurnis a Deo impetrabat. Oravit enim , et cxauditus est: opem Dei implorauit, ct a Deo delerius non est: et quo magis se stratum videbat, eo vehementius diuino amore exardesccbata, . Omnia facta, dicta , et cogitata reserebat ad Christum Iesum : cuius nomen dulcissimum in corde, in ore, in opere semper habebat , . Nominis Iesu , tamquam olei effusi, suauitate liquescens, post diuturnum in oratione gemitum, exultare incredibili gaudio videbatur inter choros angelorum . Sanctissimam Dei matrem, virginem Mariam, post Christum filium praecipua veneratione coluit . Cuius rei argumento est insigne salutationis Angelicae: quoad preces usus est perpetuo . Eam ob rem Hispania, catholucar fidei nomine studioq. florentissima, illud in more positum

habet , ut eius, pie precantiS, imaginem eXprimat non tantum oculis in crucem Christi sublatis, et genibus flexis, sed manibus iunctis tanto pietatis ornamento potissimum insignitis . Laudat seraphicum Franciscum ea de re Bonaventura, sanctitate et cruditione clarissimus, quod Dei genitricem mira pietate veneraretur,beatillimam scilicet illam virginem, quae Dominum maiestatis, fratrem nostrum peperit, et per quam

36쪽

quam sumus misericordiam consecuti . Quam ob rem ad eius honorem ordini seraphico Apostolicus ille vir ieiunium constituit: eandemq. 1ibi suisq. cadestem aduocatam in primis delegit . Hoc erga illam venerationis zelo itidem flagrauit beatus Didacus: qui et illud ieiunium seruauit , et quam uniuerso Minorum ordini patronam ille clegerat, eam tingularem, ac praecipuam sibi aduocatam esse voluit ardentis imo illius colendae studio . Immo seraphicam pietatem pietate cumulauit, cum ad statas illas ieiunij dies hoc sibi adiunxerit, ut omnibus singulisq. vigilijs festorum dierum, beatissimae Dei matri secrorum, qui postea plures numero fuerunt , pane tantum et aqua ad illum,qucm sibi potissimum sumpserat, ieiunandi cultum praecipue et insigniter uteretur'. P trem autem suum Franciscum Bonaventura sedulo imitatus, piam Iesu matrem, cordis sui visceribus impressam, medit tione etiam assidua venerabatu t. Vtrumque etiam Dida-cus consectatus, et quotidiana contemplatione, et frequenti coronae usti, omniq. pietatis officio illam colebat: neque ea ,

tantum veneratione contentus, etiam cultu imitationis v

nerabatur, quo gratior esset eius deuotio. Actuosis enim iulis , luminosisq. virtutibus, quarum exemplar clarissimum in beata Virgine cernitur, litimilitate, charitate, misericordia, vitae castitate , et alijs sanctitatem illius, operante Domino , pro virili sua imitari contendebat. Quo factum est, ut in omni temporum varietate , cum ad eam, vel sua, vel aliorum caula ille confugiebat. confugiebat autem semper, caeleste singulareq. eius patrocinium senserit summa cunctorum admiratione . Res in promptu est cum ex omnibus, tum ex illo ad sempiternam memoriam insigni miraculo, quod diuinitus factum apparet: cum feminae, quae pistoriam agebat, filium e media morte, nimirum ex arcientibus furni flammis liberauit. Sed rem ipsam totam, loco suo dilucide explicabo. Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius volet ni- mi. a. mis . Vere igitur pius, vere deuotus, ac religiosus Didacus, eamq. ob rem beatus: qui, Deum timens, nihil in vita ant quius, potiusq. habuit, quam ut Christi Domini amore flograns , diuina eius mandata animo ardentissimo summaq. voluntate obseruaret et ac matrem eius beatissimam coleret

tanta

37쪽

tanta et tam sinsulari deuotione, quantam verborum copia assecutus non videor . Libuit tamen eam aliquo modo enarrare, ut potentissimus, maximusq. Rex Catholicus Philippus I I. qui beati Didaci merita et virtutes tam grata ac pia memoria prosequitur, immortaliter gaudeat, se non solum

in augustistima familia sua Austriaca olim habuisse religiosissimos benedictae virginis Dei matris Mariae cultores egregios, Federicum Tertium, Albertum Quartum, Imperatores, et ceteros multos, eiusdem familiae summos Principes, quorum laudem eandem, pietatis imitatione, ipse iam sibi collegit: verum etiam in Hispania, cuius regna obtinet, eX- titille potissimum,tum antistites,utpote Ildephon sum Toletanum,luculentum de ipsius beatae Virginis laudibus scriptorem, Didorum Hispalensem, et ceteros: tum etiam alios plerosque innumeros omnis generis homines , qui eo nomine illustres sunt,qui nimirum singulari magnae deuotionis studio, ac murifica pietate, insigniq. veneratione illam coluerint ..In ijs, ut demonstraui, Didacus et est, et habetur: cuius et aliorum

Sanctorum in primisq. Sanctissimae eiusdem virginis Mariae meritis speranaum est, Philippum Regem fore perpetuo felicem , florentem et beatum . Sed redeo ad Didacum : qui crincem Domini etiam praecipua atque insigni amplexus est veneratione , ita ut non modo Vivens, sed moriens de ea, quam tantopere colebat, hymnum dixerit. Eius amore acriter imflammatus , toto animo ad meditationem attentissimus , co pus verberibus mirabilem in modum affigebat. Illam a tem ob oculos fere semper habebat : ut astidua cogitatione repeteret vulnera, conuicia, dolores, cruciatus, et sanguianem , tanta largitate profusum, Christi Domini, cui totum se dediderat . Crux in omni contra daemonem certamine λbi praesidium erat, in maerore solatium , in omni vita firmamentum ac spes . Cui cum tantopere confideret, omnium aegrotantium, quicumque eX Oppido Compluto, et ab alijs undique locis ad eum confluebant, quorum erat multitudo pene innumerabilis, morbos etiam insanabiles, curabat signo crucis, quod lampadis B. Mariae Virginis oleo essiciebat. Hactenus de eius deuotione, nunc dicendum est de simplicitate vitae et doctrina infusaia .

38쪽

PARs I. De vita smplicitate. XVI.

VI R suit Didaciis simplex, nimirum a malitia purus, et

integer . De nemine enim umquam se male sentire,aut opinari ostendit: sed aliorum dicta, facta, et cogitata, suis metiebatur . Quaecumque aperte mala non erant, in meliorem partem accipiebat omnia, ut homo diuinitus columbina quadam simplicitate imbutus , de qua Christus Dominus :Estote , inquit, simplices, sicut columbae. Ex suspicione igia Mar. ntur haudquaquam temere quemquam reprehendit, cum eorum , quae in occultis animi latebris latent, solus Deus scrutator sit ac iudex, aliuspraeterea nemo . Simplici autem , et aperta via iter huius Leculi faciens, quod simplex, verum, sincerum et rectum videbatur, in eo totus cuigilabat, ut maxime sequeretu . Simplici, et recta diuinorum mysteriorum fide contentus, illa tantum cogitabat, et meditabatur, quae praeceperat Deus . Eam ob rem a multiplici et varia illa curiositate, quae vel nouis rebus audiendis, vel factis alienis ii dagandis ponitur, usque adeo abhorrebat, ut numquam in omni vita verbum, ne otiosum quidem, ne dum iniuriosum ab illo quisquam audierit , . Si quid rursius detrahendi causa maledice, contumelioseq. ab alijs dicebatur : id numquam passus est se auditione accipere . In simplicitate autem et pinritate cordis recte ambulantem erudiuit illum Spiritus sanctus: qui in eo residens, legis diuinae decreta in eius visceribus Hiar. 3r. et animo descripsit. Verum tota res mox infra enarrabitur. De docyrina eius infusa XVII.

ER AT is litterarum rudis , ideo nullis sacris ordinibus initiatus, simplicis religiosi, et fiatris, ut dicunt, laici

vitam in ordine Minorum egit , . Sed Spiritus sanctus est, qui diuinis virtutibus animum eius imbuit, qui sapientem effecit, et eloquentem . Nolite cogitare, inquit Christus Dominus, si trix qualiter, aut quid respondeatis . Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini . Non enim vos estis, qui loquimini,sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Is omnis cloquentiae e

39쪽

3ά S. D tDACI VITAE

tiae expers, tanta erat imbutus suauitate sermonis, ut illius vi

Omnes pelleret animi aegritudines: omnesq. cuiuscumque o dinis homines, ad se confluentes, etiam varie affectos, rocrearet , mirificeq. con lareturis . Certis litterarum in

numentis ad posteritatem proditum est, virum quendam melancholicum , qui vehementer animi cruciatu angebatur , quiq. etiam corporis morbo languescebat, atrae bilis vim, et doloris acerbitatem sensiste mirabilem in modum minui co loquio, et congressu beati Didaci . E cuius manu etiam,cum

aliquid vel exigui cibi sumebat: tanta se dulcedine perfusum

esse, alleveranter dicebat, ut illud, tamquam pabulum quoddam caeleste sibi videreturis . Luce diuini Spiritus cum frueretur, christianae doctrinae praeceptis et institutis, quae ad vitae salutem necessaria essent, cunctos imbuebat: mysteriaq. ijs idei dilucide explicabat , . Quo factum est, ut plerique, ab eo eruditi, normam vivendi meliorem in posterum sulciperent.

Non ab illis, qui sibi variam et multiplicem sapientiam olim arrogarunt, Gorgia , Platone q. aut ab Aristotelica schola scientiam hausit: sed a cruce Christi Domini, in qua omnes opes verissimae sapientiae consistuntis . Ad illius disciplinam

Paulus Apostolus omnes inuitat: neque quicquam se aliud s. ων. a. profitetur . Ego, inquit in epistola ad Corinthios, non sum arbitratus me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum . Didaciis , qui litteras minime norat, etsi ad nullas disciplinas erat eruditus, miras tamen

progressiones habebat in doctrina crucis Christi Domini , quam exemplo Apostoli profitebatur C. Quare in illius sim

dio cum omne vitae tempus consumpserit, clarissimam admirandae sapientiae vim explicatam, atque euolutam et dictis ,

et factis ostendit . Cuius rei illud exemplo est, ut diuinis de rebus optime dissereret, et quaestiones longe omnium dissici, limas , mira scientia cxplicaret . Eius quidam amicus, laomo Conchensis, artium liberalium usu longe periti stimus, cum neque Salamanticae, neque Lutetiae Parisiorum , neque usquam , ubi academiae florerent, quemquam, vel praestantissimum eruditione virum, nactus estet, qui sibi aliquot partim de theologia, parti in de alijs disciplinis locos, obscuritate inuolutos , explicaret: Didacum vnum inuenit, qui illos diuine

40쪽

divine aperuit . Id testimonium ei praebent item alii non pauci, eruditi, et doctrina exculti viri . Sed unde tantam non modo sapientiae, sed eloquentiae vim sit consecutus, iam

ostendi . Nunc exponere pergam reliquum ciuS vitae cursum. De reliquo eius visae cursu et obitu. x VIII.

I A bi ex ijs, quae narrata sunt,facile intelligi licet Conue

tus, et loca: ubi virtutum suarum vestigia beatus Didac impressa reliquit. Cum autem ab urbe Roma, anno Iubiles confecto, in Hispaniam ulteriorem redijt: ad prouinciam Castellae profectus, in Conuentu sanctae Mariae Saliceti exiguo breuiq. tempore mansit. Est ille antiquitate nobilis , et quasi seminarium , unde uberrimi familiae Franci lcanae fructus prodierunt usque ad ultimos orbis terrarum fines . Sanctae Mariae autem Saliceti nomen accepit, quoniam illius nomine altare in Salicis arboris trunco duorum militum Hierosb rimitanorum pietate iam primo extructum est . Plures aluit et religionis, et doctrinae laude claros viros Deoq. charos , quam alius illius omnis prouinciae conuentus. Inde vero tandem, secto et comite F. RodrigueZio Onnio Complutum beatus Didacus migrauit ad conuentum beatae Mariae deI E s vr ubi reliquum huius vitae curriculum confecit summa cum sanctitatis laude . Eo tum primum tempore Alphonsus Carrillus, Toleti Archiepiscopus, ex Summi Pontificis com cessu illum opere satis amplo exaedificare coeperat, ubi pinstea fratres centum sustentabantur: quorum saltem quadraginta operam Theologiae scholasticae studio ex Sancti Bon uenturae doctrinis darent. In hoc conuentu annos duodecim, vel tredecim Didacus vixit. Tantus autem sanctitatis odor, ex illo afflatus, tunc in omnes Hispaniae partes se diffuderat, ut mirus sectus sit ad hominem Dei concursus . Veniebantalis, ut rerum diuinarum, de quibus sermonem semper instituebat, cognitione imbuerentur: alii, ut sibi vel acinecesssitates, vel ad morbos depellendos aliquid subsidii consequerentur: alij, ut eo adiutore, et deprecatore uterentur ad opem

et misericordiam Dei implorandam . In ijs testis est, qui as firmat ac profitetur, se, quo tempore aliqua difficultate pre-

E mebatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION