장음표시 사용
261쪽
Epistola LP.N.Ignatii de pirtute Obedientiat. 261 ornamentisque spiritualibus perfectos , tum vero quod alias ex me cognouistis in primis Obedientiae virtute praestantissimos elle cupio : idque non solum ob eximia quaedam ac singularia eius bona, quae tot, tam que illustribus sacrarum Litterarum testimoniis, atque exemplis in Testamento aeque nouo ac veteri comprobantur; sed etiam quod ut est apud Sanctum Gregorium in Obedientia sola virtus est, quae virtutes ceteras menti inserit, insertaseque custodit. Haec dum floruerit, florebunt proculdubio reliquae, edentque fructus, quales & ego in animis vestris exopto, & sivo iure postulat is , qui' humanum genus neglectae Obedientiae scelere afflictum ac perditum, si lutari ipsemet obedientia reparauit, Factus
obediens usque ac mortem , mortem autem Crucis.
3 Ab aliis religio sis ordinibus Acilius p
tiamur superari nos ieiuniis, vigiliis, & cetera victus cultusque asperitate, quam suo quique ritu ac disciplina sancte suscipiunt: vera quidem ac perfecta Obedientia, abdicationeque voluntatis atque iudicij maxime velim, fratres carissimi, esse conspicuos , quicumque in hac Societate Deo Domino no stro deseruiunt: eiusdemque Societatis veram,germanamque sobolem hac quasi nota distingui, qui num-Juam intueantur personam iptam , cui obe-iunt, sed in ea Christum Dominum, cuius R 3 causa
262쪽
ασα Epistola S. P.N. nat' 'causἱ obediunt. Siquidem Superiori, nec si prudentia,bonitate, ceterisve quibuslibet Dis uinis donis ornatus instructusque sit, propter- ea obtemperandum est; sed ob id solum,quod vices gerat Dei, eiusdemque auctoritate su satur , qui dicit, Qui vos audit, me audit, o quiro sternit, me ternit: nec contra, siue consilio aut prudentia minus valeat,quidquam idcirco de Obedientia remittendum, quatenus illeS perior est; quando illius personam refert, cuius sapientia falli non potest: supplebitque ipse, quidquid ministro defuerit, siue probitate,
aliisque ornamentis careat. Siquidem disiertis verbis Christus Dominus cum dixi siet, Super Catheiram Mosi sederunt Scriba ct Pharisaei, protinus addidit , Omnia ergo quacumque dixerint vobis seruate o facite ; fecundum perὲ vera
eorum nolite facere. '4 Quocirca sedulo vos in eam curam, atque exercitationem incumbere cupio, ut
Christum Dominum in Superiore quolibet agnoscere studeatis , in eoque Diuinae Maiestati reuerentiam atque obedientiam summa cum religione praestare. Quod vobis minus mirum videbitur , si animaduerteritis prae, ceptum esse ab Apostolo , ut Superioribus etiam secularibus ethnicisque pareamus, Ut Christo, ex quo omnis potestas bene instit
ta descendit : sic enim scribit ille ad Ephe-J sios, obedite Dominis carnalibus cum timore θ
263쪽
De virtute obedientu. 263 Demare in simplicitate cordis vestri , sicut Chri-μ : non ad oculum seruientes, q*ast hominibus placentes, sed νt serui Christi, facientes voluntatem Dei exanimo , cum bona voluntate feruientes, sicut Domino , ct non hominibus. Atque hinc existimare poteritis ipsi, cum se religiosus quispiam regendum ac moderandum alteri tradidit, non solum ut superiori, sed etiam nominatim ut Christi partes agenti t, quo illum loco apud animum suum habere., utrum ut hominem, an ut Christi Vicarium debeat
1 Iam vero illud etiam vobis clare com pertum esse, ac in animis vestris penitus insidere vehementer cupio , infimam & vald dimpersectam esse illam obedientiae formam, quae mandata dumtaxat opere exequitur, nec virtutis nomine dignam , nisi ad alterum gradum ascendat, qui voluntatem Superioris suam efficit, & cum ea ita concordet, Ut non solum in effectu executio appareat, Verum etiam in affectu consensio ; sicque idem velit uterque, idem nolit. Atque propterea in sacris Litteris legimus, Melior est Obedien-i-RV-is. Mtia, quam pictima: Siquidem ut S. Gregorius Lib 3s-Mο- docet) Per victimas aliena caro, per obedientiam 'IS R' vero Polantas propria mactatur: quae quidem pars animi, quoniam est adeo praestans, sic ni vi eius oblatio Domino ac Creatori nostro per
264쪽
obedientiam facta magni sit aestimanda. ri 6 Quanto in errore, quamque periculo soversantur non solum ij, qui in iis quae ad ca lnem & sanguinem pertinent, sed illi etiam qui in rebus alioquin admodum sanctis ac spiris tualibus, ut ieiuniis,precationibus, aliisve quia busvis pietatis operibus fas putant a praescriptoSuperioris ac voluntate discederet Audiant quod sapienter adnotat Cassianus inCollatio-Col. Gio. ne Danielis Abbatis: Unumsane, inquit, atque idem inobedientia genus est,uelpropter operationis instantiam, HIpropter oti desiderium, senioris violare mandatum:ramidi 'endiosium prosomno, quam pro rigilantia, Monasterystatuta comessere: tantum denique est, abbatis transirepraceptum ut legasiqua tum si contemnas, ut dormias. Sancta ruit actio
Marthae, sancta contemplatio Magdalenae, - sancta poenitentia & lacrymae , quibus pedes Christi Domini rigabantur: sed liqc omnia nimirum oportuit fieri inBethania,quam vocem domum Obedientiae interpretantur, Ut ea re, Inserm d quemadmodum ait S.Bernardus, nobis signi mill ς P ' Voluisse Dominus videatur, ηπ flμ iμ bona actionis, nec otium sancta contemplatrum, nec . lacrymam poenitentis, extra Bethaniam illiaccepta
7 Quocirca voluntates vestras, fratres c
rissimi quoad eius fieri potest, omnino deponite libertatem Conditori vestro,quam vobis ipsemet elargitus est, in eius ministris liberὰ tradite
265쪽
De Hrtute obedientis. tradite ac dicate. Nolite exiguum vestri liberi arbitri j fructum putare, quod liceat vobis illud , a quo id accepi stis , eidem per obedien
tiam plene reddere. Quod cum facitis, non modo non perditis ipsum, verum etiam auge tis atque perficitis; quippe qui vestras omnes voluntates certissima rectitudinis regula mo deramini voluntate diuina, quam videlicet interpretaturis qui vobis Dei nomine praesidet. 8 Itaque diligenter illud etiam cauendum est,ne Superioris vllo umquam tempore vomluntatem quam ducere pro Diuina debetio ad vestram detorquere nitamini: id enim esset non vestram diuinae conformare, sed diuinam vestrae voluntatis norma regere velle, eiusdem diuinae sapientiae ordinem inuertentes. Sandquam magnus est error, & quidem eorum quos amor sui obcaecauit, obedientes existumare sese,cum Superiorem ad id quod ipsimet
Volunt, aliqua ratione pertraxerint. Sanctum In serm.de Bernardum in hac re praeclare exercitatum au
dite: Qq qui inquit,vel aperte vel occulia satagit, 'νt quod habet in rotuntate,hoc ei stiritualis Pater is'
iuuat; ipsi ββducit, furi bi quasi de obedientia
blandiatur.Neque enim in ea re i e Praelato ed ma gis ei Pralatus obedit. Quae cum ita sint, qui quis ad obedientiae virtutem velit peruenire, opor tet ad hanc secundum obedientiae gradam accendat, ut Superioris non solum iussa exequa tur,sed etiam eius voluntatem suam faciat, seu
266쪽
potius suam exuat, ut diuinam a superiore e positam induat. λ Qui vero se totum penitus immolare vult Deo, praeter voluntatem, intelligentiam quoque qui tertius , &summus est gradus obedientia: offerat necesse est; ut non soliti nidem velit,sed etiam ut idem sentiat, quod Su- perior; eiusque iudicio subiiciat suum, quoad . potest deuota voluntas intelligentiam inflectere. Quae vis animi tametsi non ea, qua Voluntas pollet, libertate praedita est; atque ipsa natura fertur eius assensus in id, quod sibi veri speciem praebet; tamen multis in rebus, in quibus videlicet cognitae veritatis euidentia vim illi non inseri, potest voluntatis pondere in hanc potius , quam in illam partem inclinari. Quae res cuminciduat, debet quisquis obedientiam profitetur, inclinare sese in sententiam Superioris. Etenim cum obedientia i sit quoddam holocaustum, quo totus homo sine ulla prorsus imminutione Conditori suo ac Domino per manus ministrorum in cin ritatis igne immolatur ; cumque sit eadem renuntiatio quaedam integra, perquam omni
suo iure sponte decedit religiosus, ut Diuinae prouidentiae Superioris ductu gubernandum ac possidendum ultro sese addicat ac mancia per 3 negari non potest , quin obedientia
comprehendat non solum executionem , ut
imperata quis faciat, & voluntatem, ut liben-
267쪽
De virtute Obedientis. 267 ter faciat; sed etiam iudicium, ut quaecRmque Superior mandat ac sentit, eadem inferiori& recta & vera esse videantur ; quatenus, ut dixi, visua potest voluntas intelligentiam flectere.
1 o Vtinam hanc mentis & iudicij obedien
tiam , ita & intelligerent homines Sc exercerent, Ut grata Deo est, ac omnibus, qui in retiagione vivunt,necessaria. Nam ut in corporibus, globisque caelestiabus, ut alius alium assiciat moveatque, requiritur, Ut certa quadam conuenientia & ordine inserior orbis stiperiori subiiciatur; sic in hominibus, cum alter alterius auctoritate moue
tur, c quod per obedientiam fit oportet ut is, qui ab alterius nutu pendet, subseruiat de
obsecundet, ut virtus ab imperante ad eum derivetur & influat. Haec autem obtem perandi obsecundandique ratio constare non potest, nisi voluntas ac iudicium inferioris cum Superioris voluntate ac iudicio congruat. ii Iam vero si finis & causa obedientiae . spectatur,quemadmodum voluntas, ita & ia dicium in eo, quod nobis conuenit,decipi po test.Ergo sicuti ne voluntas erret, cum Superioris voluntate coniungitur; sic intelligentia, ne fallatur , ad Superioris intelligentiam conse rinanda est. Ne innitaris prudentis tus, Prou. s. sacrae Litterae monent: atque in rebus etiam
268쪽
humanis censent sapientes vere prudentis esse, sua ipsius prudentia minime sidere; praesertiui in rebus suis, quarum homines animo perturbato fere boni iudices esse non possunt. Quod si in rebus nostris alterius, etiam non SuperiO ris, iudicium atque consilium nostro anteponendum est, quanto magis ipsius Superioris, , cui nos,ut Dei vicem gerenti,ac diuinae volu tatis interpreti moderandos tradidimus e In causis vero personisque spiritualibus eo maior etiam cautio proculdubio est necessaria, quo. i grauius est spiritualis viae periculum, cum sine frenis consilij, discretiolusve in ea decurritur. Qua de re commode Cassianus in Collatione ι Abbatis Mosi ait, Nullo alio vitio tampraecipitem diabolus monachum pertrahit, ac perducit ad modirem ; quam cum eum neglectis consiliis siem.rum, βοiudicis persi sierit definitionis confidere. I 2 Praeterea , nisi haec obedientia iudicii
existat fieri non potest,ut vel consensus volu tatis,vel executio talis sit qualem esse oportet: natura enim ita comparatum est, ut animi nostri vires,quae appetitiuae dicuntur, sequantur apprehensivas;& nisi adhibita vi,voluntas,iudicio repugnante,diu obtemperare non poterit. Quod si forte quis aliquo temporis spatio
obediar per communem illam apprehensio- nem,qua censetur,perperam etiam praecipiemti parendum esse; certe id stabile ac fixum esse non potest: atque ita perseuerantia deficit,ueli sati
269쪽
De virtute obedientia. 269 saltem obedientiae perfectio, quae in prompte& alacriter obediendo consistit: non enim ibi potest esse alacritas ac diligentia , ubi est animorum sententiarumque dissensio. Perit e iam exequendi studium & celeritas, cum a bigitur,expediat necne facere quod iubemur: perit celebris illa obedientiae caecae simplicitas, cum apud nos ipsos in quaestionem vocamus, rectene praecipiatur,an lacus;atque etiam fortasse damnamus Superiorem , quod ea man det , quae nobis non ita iucunda sunt: perit humilitas, quoniam etsi ex altera parte paremus, ex altera tamen nosmetipsos Superiori praeferimus: perit in rebus arduis fortitudo: perit
denique ut summatim complectar virtutis
huius vis omnis ac dignitas. Succedunt autem in eorum locum dolor,molestia rarditas,lassitudo, obmurmurationes , excusationes , ali que vitia non sane leuia, quibus ohedientiat pretium ac meritum prorsu extinguitur. Ita
que Sanctus Bernardus, de iis qui grauiter ferunt imperata minus sibi suavia , sic ait: Haec si em 3 3ς molesie coeperissumvire, si diiudicare Praelatum , s tamurmurare in corde , etiam si exterius impleas quod iubetur, non est hac virtus patientia, Aed velamentum malitia. Quod si pax & tranquillitas animi
quaeritur,certe hac non fruetur is,qui habet intra sese causam perturbationis, atque tumul
tus, dissensionem videlicet iudicij proprij ab
270쪽
Rom.is.f. I3 Atque idcirco,tuendae concordiae ca 3-CQx Qq sa quae societatis omnis est vinculum , tanto' Phil.1.1. pere hortatur Apostolus, ut id ipium omnes
sapiant & dicant: nitarum ut consentientibus de iudiciis & voluntatibus, mutuo fo- ueantur & conseruentur. Iam si unum, eumdem que oportet esse membrorum sensum&capitis 1, facile cernitur, utrum sit aequius, caput membris, an membra capiti consentire.
Atque ex his quidem,quae dicta sunt hactenus, satis apparet, obedientia iudicij quam sit ne
i Quam vero sit ,eadem ipsa persecta, grataque Domino, inde primum ostenditur,' quod per eam praestantissima pars hominis ac pretiosissima Domino consecratur. Dei de quod obediens ita fit holocaustum vi utim gratumque Maiestati diuinae, cum nihil suimet omnino retineat: postremb quod magna est huius certaminis difficultas , frangit enim sese Dei causa obediens ipsemet, resistitque . naturali propensioni, quae omnibus hominibus insita est ad suam complectendam sequendamque sententiam. Ex his igitur rebus efficitur, ut obedientia tametsi proprie volu itatem perficere videatur , quippe quam red- dit ad nutum Superioris promptam ac para tam ; nihilominus ad intelligentiam quoque ipsam , ut diximus , pertinere debeat, eam- i
