Nova acta physico-medica

발행: 1757년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

131쪽

νι observatio XX. . .

rediit', oculos quandoque mirum in modum circumrotabat, et palpebras, in quantum potuerunt diduci, tenebat apertas', dentium stridor adhuc continuabat, et sic indesinenter trepidando exspiravit, septima hora nondum audita, seu undecima a prima morbi invasione. Notandum adhuc est, quod homo hie a mense Aprili anni I 57. quo navem conscenderat, ad diem I 2. Julii sequentis anni pedem in terram non miserit,. nec in nave, durante toto iti- nere, fuisse animal rabie affectum, a quo vulnerari potuerit: neque, uti ipse aeger et socii sui, qui eum in terra, antequam navem conscendebat, optime norunt,ὐ alteruerunt, antea unquam morsu ab animali quodam suspecto laesus fuit. Sequenti mane cadaver lustravi, idque parum rubere et hinc inde quasi livere, quemadmodum cutis esse solet in stran gulatis, deprehendi. Aperui dein ventrem, et statim in con spectum prodibat mortis caussa: totum enim seum intestinum, quod in dextra regione continetur, atque omentum hunc Iocum tegens, atramenti ad instar nigrabant; reliqua intestina, unacum ventriculo, quae flatu, sed non immodice, distendebantur, cum visceribus ceteris abdominis, nisi quod Vasia eorum singuine parum turgerent, in statu plane naturali deprehendi, adeo ut in

ipso intestino ileo, spatiq digiti transversi a suscepta gan aenastu potius nigrore, ne quidem minimum inflammationis indicium apparuerit, sed illa ibi terminata suerit. Caullam huius gangramnae quasi circumscriptae, detegere non potui; latera equidem huius intellini nigricantia, inter se se conglutinata, sed manibus facile separabilia, inveni; ali nec contorsionis vel convolutionis, atque coarctationis Vestigium in hoc intestiuo, neque Herniae speciem, neque intus susceptionem aut corpus quoddam

comprimens deiecere potui. Stercus continebat et flatum, sed non erat tanta in copia, neque tali consistentia, ut inde malum derivari potuerit. Hoc tamen notatu dignum est, dum manum

sub nigricans intestinuin mittebam, deprehendi, quod locus hie

132쪽

De s statinea Gangraena intestini sies, etc. 73

adhuc plus caluerit, quam quidem in ventre viventis animalis alias percipi possiet, licet cadaver Ceterum iam modice frigebat. Insuper nigri ante etiam colore persu sum erat tam peritoneum, quam subiectus ileus internus musculuς, qui ea in regione, ubi eontrahere se incipit, pulchre iterum rubebat, similemque colorem scarificatus quoque in medio monstrabat. Pectus quo que lustravi, sed nihil praeternaturale, nisi in cordis ventriculis materiam flavam concretam, eamque sat firmam, ut tractari potuerit, in vasa maiora se extendentem, inveni. Assurgense ventre halitus nihil gangraenosi, nihilque corrupti prae se ferebat, neque praeternaturale quid in ventriculo aperto comparebat, nec in natibus, nec in femore. Cum autem nihil plane, cui caussam huius gangraenae adstribere posmem, invenerim, eam a tempore praeterito derivandam esse arbitratus sum, ad quod casus, qui aliquot dies ante, quam aeger hic de dolore coxae est conquestus, nobili cuidam Iuveni hac in nave contingebat, occasionem dedit. Hic capitis membrorumque dolore, et virium prostratione subito corripiebatur, cum pulsu celeri et parvo, linguaque albicante et tremula, quae symptomata ultimis mentibus Martii et Aprilis, in quibus tota cohors, si quatuor excipias, ex quo numero duo hi, de q*bus nunc scribo , erant, qui a morbo manserunt liberi, dirum in modum pessima febre decumbebat, frequentissime in aegrotantibus observabantur. Huic febricitanti Juveni, cum' clara meridiem de iisdem conquerebatur, vomitorium, insequenti mane sumendum, praetcripsi, adilue ut pro potu Ordinario a imm frigidam cum succo citri, saccharo et vini tantillo interim adhibeat, suasi; verum antequam ipti vomitorium exhibebatur, iam obiit. Cadaver petechiis lividis latissimis imprimis in collo, pectore et semoribus erat oblitum. Notandum adhuc, dum hoc contigit, neminem gravi morbo decubuisse, praeter illum, neque imposterum antequam patriam Cum naVe ap-Pulimus, quemquam eo affectum fuisse, si hydrophobum no-Κ a strum

133쪽

Obstruatio XXI

strutri excipias, qui ultimus in nave hoc itinere obsit. Hinc admodum probabile ad minimum videtur, quod caussia huius gangraenae, a natasmate morboso, tempore praegressiae contagionis in corpore recepto, in quadam quasi inertia eousque servato, accidentali autem quadam ratione dein vinculis liberato, hinc in partem nostram gangraenosam redditam viribus naturae de posito, illamque subitaneam perniciem inserente, derivanda sit Vndenam autem hydrophobiae symptomata deduci debeant, aliis acutioribus ingeniis, explicandum relinquo. Cetera vero ex anatomica expositione et partium consensu intelligi possunt. Roterodamo Halam misDe d. ao. Septemb. I 767.

Electricitate plumae P taci notata quoedam.

Vernali huius anni tempore Pudpiam, quod minoris quidem

momenti esse videtur, singulare tamen, et mihi ad minio reum hactenus incognitum fuit, observavi, unde in doctrina de Electricitate principalis illa propositio illustrari et confirmari potest, i uod omnia viventia corpora vi quadam electrica sibi ipsis propria gaudeant, quodque saltem modi, aut media, eandem in 'quolibet illorum manifestandi, adhuc nobis deficiant. Ex genere piscium imprimis Torpedo, intuitu naturalis sitae electricae concutientis virtutis, una cum aliis marinis pi ibus phosphori instar lucentibus, in illam classem referri meretur, ex qua illustri Academiae Naturae Curiosorum sequens experimentum, saltem intuitu simplicis cuiusdam electricae virtutis moventis, absque luminis apparitione, devotissime iam offero. De

134쪽

De Electrlatote plumae Psittaci. 77

Possideo Psittacum album crista um, alis subtus.flavescentibus, limilique cauda et crista in capite praeditum, quem heic

locorum Ruhatu Vocant, quoniam haec propria et solennis ipsius ivox est, quam clamando continuo profert. Hic pro alimento solum panem siccum, ad sitim autem levandam nullam aquam

accipit, dum nunquam sitire videtur, i siquidem etiam in India plerumque his avibus solenne est, ut raro Vel nunquam potum assumant, frequentius autem lavacris se refovere soruant, Cui eonsuetudini etiam in nostris re onibus indulgent, quando ipsis patina Cum aqua repleta supponitur. Hoc equidem beneficium per integros sex menses praedictus meus Piutacus non obtinue- irat, indeque forsitan liccior eius constitutioi mμltum ad id contulit, quod speciatim de eo observavi. Notum alioquin est, quod haec avium species perquam libenter ferat, si digitis sub pennis leniter fricetur, sub quo actu communiter notabilis aliqua quantitas pulveris albi decidit, a quo pruritus in cute excitatur, illo imprimis tempore, quo pennas amittit et novae prio m in lo- .cum succrescunt. PVticulae huius puls eris iub microscopio

figuram monstrant irregularem, partim Planam, partim rotundam aut sphaericam, suntque non nisi ramenta tenerrimae membranae, quae caules Psnnarum ipsamque cutem cingit.

Quum ergo similem aliquando frictionem sub alis Psittaci

mei instixuerem, observabam, quod tenerrimae et mollissimae ibidem haerentes plumulae quasi Vi quadam versus digitum meum raperentur et circum illum sese complicarent, antequam adhuc corpus ipsum tangebatur, et dum saltem ad eosdem digitus meus appropinorabat, quando Vero corpus. ndo contrectabat, tunc arctissime digito adhaerebant. Si ala elevabatur, tunc admirabundus videbam, insigni quodam nisu versus digitum tendero plumulas istas, dum radios formabant erga illum extensos, ac si electricus esset k si Muro eadem illa iterum demittebatur, tunc ad eandem arctius mapplicabant, ut agglutinatae viderentur psaque ala biae ele citatis speciem aliFam prae se ferret.

135쪽

Si denique altius illa attollebatur, ut plumu'ae eam non contingere pol sent, tunc hae tamen sese dispergebant, instar radio-anim divergentium ex apice electrici ferrei styli prodeuntium. Haec omnia in reliquis teneris quidem plumis, sed in paulo densoribus non observabantur, et solis tenerrimis ac mollissimis propria erant, et quidem in illo saltem statu, dum cum corpore Psittaci adhuc coniunctae erant. Nunc autem reseram, quid lde iis observaverim, quando ab eius corpore separatae et remotae fuerunt.

Eodem illo vernali tempore occasionem obtinui perquam facilem, plumulas tales a Psittaci mei corpore avellendi, dum sponte ipsi decidebant pennae,ob novas iterum succrescentes. ix

autem unicam talem avulsam in alteram deponere tentabam manum, quum adeo arcte primis digitis adhaerentem et circumflexam deprehenderem, ut illam detrahere coactus fuerim. In ipso autem illo momento dum hoc fi bat, repente versus digito' alterius manus rapiebatur, et circa eosdem pariter valide se complicabat. Postquam hoc aliquoties repetitum orat, tandem

illam a digitis removere et alicubi adservare intendebam hoc vero quum impossibile emet, dum modo hic modo illic adhaerebat, fiatu tandem oris propulsam in Charta excipere volui, tuncque adeo egregium et mirabile se se mihi offerebat phaenomenon, quod ulteriori meditationi ansam praebebat, et de cuius e Lificiente vi, exposito prius experimento, plura dein afferam. Vix nempe a digitis avolaverat plumula, cum statim in aere fluctuans, ita se se expanderet, ut eiusdem ramuli radios, eκ unico puncto in aequali distantia prodeuntes, formarent, inqua hoc statu perseverarent, quam diu ita pensilis in aere haerebat. Dum vero digitum admovebam, isque adhuc palmae latitudine inde distabat, illico tenerrimi ramuli huius plumulae situm mutabant, se se complicabant, ipsaque plumula, subito versus dieitum rapta, illum uti antea cingebat. Pluribus hoc reiteravi vicibus: eodem semper cuna successu. Tentaturias autem, an et

136쪽

plumula,,a corpore Psittaci non avulsa, simile monstraret phaenomenon, quandam ex iis, quae per aliquot forsitan dies in cavea iacuerant sumsi. Haec vero quamprimum prehendebatur, flaccida erat, et sub altastu ne minimum indicium alim ius a Britatis praebebat, qualis in avulsa notabatur. Flatu etiam a dioto in altum proturbavi hanc quasi emortuam plumulam, obsera aturus, , an etiam iub volutatione in aere, simili ratione, uti prior, se se expandere, et radios formare vellet y ast, horum omnium nihil eveniebat, quin potius ramuli eiusdem admodum flaccidi se se componebant, apices suos sub volutatione in aere simpliciter erigebant, et exiguus eiusdem caulis, seu tenerrima radix, ob specificam suam gravitatem, Versus terram Vergebat, neque etiam ullum attrahentis cuiusdam vis indicium praebebat haec plumula erga digitum meum appropinquantem, sed planetaccida in manum meam decidebat, manifesto indicio, quod temporis diuturnitate, dum ita in cavea iacuerat, vim omnem Heliricam amiserit. Scrutaturus ergo, quam diu recens evulsa talis plumula illam modo descriptam 14m a tempore factae separationis, retineat, duas priori aequales sumsit, tempus, in quo supra recensita experimenta denuo repetebam, exacte annotavi, unam illarum, ne vis eius per crebriorem attactum turbaretur, e filo lineo,

alteram e capillo humano ita suspendi, ut nihil eorum in vicinia asset, quod easdem attrahere, vimque illarum diminuere posset, quae cautela alioquin in experimentis electricis instituendis pro lia observari solet. Manebant ita per notabile quoddam temporis spatium suspensae, durante quo interdum digitum iisdem propinquius admovi, exploraturus, an in utrisque vis attrahens ad huc superstes emet. Hanc ergo per integram horam ita permanere observabam, dein vero successive illa decrescebat, tandemque prorsus evanescebat, ut nullum eius indicium lapersessuerit, vel unquam redierit, quin potius quas emortuae iacuerint

137쪽

rint istae plumulae, omnium illarum ad instar, quas antea diu

iam amiserat Psittacus. Huic autem exposito experimento singulare quoddam adhuc addendum est phaenomenon, quod analogiam quandam cum electrica vi attrahente et repellente aliorum corporum Electricorum monstrat. Plumula illa, quae e capillo humano suspensa erat, vim magis vegetam exserere videbatur, Partim

intuitu nisus sui eum appropinquante digito se se coniungendi, partim etiam intuitu figurae singularis, quam ita suspensa formabat. Sub hoc enim statu, licet nihil ad eandem appropinquaret, ramuli eiusdem, instar radiorum, latissime se expandebant,ilrim fere in modum, sicuti in corpore electrico, pluribus filis lineis brevioribus in superficie obsito, notatur. SuperioreS ramuli magis se se erigebant, et circum capillum sursum se se complicare nitebantur. Quamprimum ergo digitus, vel aliud quidpiam ad hanc plumulam adpropinquabat, ramuli eiusdem eo rapiebantur, et superior illorum pars se repellebat, et ad capillum recumbebat, licuti alias a quocunque Corpore electrica. vi impraegnato fieri solet, quando xum in simili gradu suscepit, quo illud eadem praeditum fuit, quod primo ipsi illam communicavit, et quando iterum ab hoc se repellit. Haec sunt experimenta cum pluma Psittaci a me instituta. Quid ergo nune de singulari eiusdem vi dicendum erit' Nonne magnam monstrat cum electrica vi analogiam ' Plura quidem alia omnino instituenda fuissent experimenta, ut indagaretur, quis modo pluma talis erga ipsam electricitatem se gereret. Hoc interim certum est, quod, si illa fi electrica impraegnatur, eadem seu similia phaenomena exhibitura sit, adeoque nil novi iis communicare possent, qui electricitatis indolem examus rimari student. Quoniam vero pluma ista Psittaci similes motus monstat, quales in aliis corporibus electricis observamus, talem ctiam vim non solum continuo conservat, quamdiu corpori huius avis assxa manet, sed eandem utiam, ut ut abinde separata, per aliquod

138쪽

M adhuc tempus retinet; merito exinde suspicari licet, illam omnesque sui similes, electrica vi gaudere, quae huic avi praecipue propria esse debet, dum iob sicciora, quibus ordinarie utitur, alimenta, calidae magis est constitutionis. Proinde etiam electricam hanc qualitatem in compluribus aliis animalibus observamus, insimulque in genere notum est, quod quaelibet penna, per fortiorem frictionem, originariam acquirat electricitatem. Nonne phaenomenon illud lucidum, quod apparet, quando selium aut equorum crines sortiori frictione retrorsum agitantur, electricam habet originem 7 Nonne ille sensus, qui sub attactu Torpedinis oboritur, exacte convenit Cum eo, quem

ab aucta electricitate produci observamus 'Quae huic pisci

propria et quasi connata est vis electrica, probabiliter augmenta sua recipit ab aqueis partibus intimius ciam Corpore suo se se coniungentibus. Mirandum ergo non est, cur Psittaci quaelibet humida aegre serant; constat enim per experientiam, quod a potu aquarum interdum moriantur. Hic sorsitan ratio in eo haeret, quod ob propriam et constantem suam, quam possident, vim electricam, a potu aquae sensus perquam molestus et maxime adversus in iisdem excitetur, qui cum electrica concussi ne aliquam affinitatem habet, ipsisque mortem infert. Forsitan autem eorum quoque vivacitas tali ratione imminuitur, dum n

turilis et propria ipsorum electricitas cum humiditatibus se se coniungit. Vis ergo electrica, sub qua hic non nisi subtilissimum aetherem Comprehendere pol Iemus, omnino in diversis animalibus diverso etiam modo activitatem suam exserere debet. Quodsi singularis eiusmodi electrica vis etiam plumis aliorum volucrium vivorum propria et quasi domestica foret, tunc certo suspicari liceret, quod illae, quando superiacentes pennae elevantur et diducuntur, ad tacilitandum volatum multum insuper conferre possent. Corpus enim tali ratione magis expanditur, et in aere, in quo quasi natare videtur, maius occupat volumen, si plumae ab eodem ma-

139쪽

os recedunt et elevantur. Forsitan superioribus pennis: hoe etiam pro aliquali adiumento est, quod Celerius eleventu quando illarum vibrationes fiunt, quod semper sub volatu avium evenit. Abunde etiam constat, quod volandi alacritas in avibus diminuatur, quando teneriores plumae madidae evadunt, eaque propter superiacentes pennae opertorii loco ipsis inserviunt, ut inferiores ab omni humiditate defendantur. Nonne et tunc in hoc statu propria Vis electrica evane1Cere posset y

OBSERVATIO XXII.

semios o reddito , in ovario sinistro reperto.

Uxor incolae Neureuthensis, nomine Friderici Vtricli, amnos triginta duos nata, temperamenti cholerici, habitusque gracilis et emaciati, tertia Vice puerpera, iam per quinquennium de dolore quodam in regione hypogastrica Conquerebatur, et quidem eo potissimum tempore, quo erat gravida. Ante viginti duas hebdomadas, ex quo mensium fluxum non fuit experta, dolorem statim gravativum ad dorsum usque atque iliacas regiopes tendentem, sentiebat, cuius Comes interidum erat mingendi dissicultas. Vrinam mox guttatim, mox Vero cum impetu largiter reddebat. ΗOs cruciatus, cum per menses circiter quatuor perpessa esset misella, excipiesant alii dolo res infimi ventris enormes cum ischuria. Ob detentam urinam, totum abdomen in immensam magnitudinem fuit expansum, ev

140쪽

De poeta semiclseo reddito, etc. 83 ,

quo dolores, tam in regione iliaca, quam lumborum in dies multiplicabantur, imo fere intolerabiles fiebant. Hoc in statu miserrimo die 5. Augusti 176s. vocabatur Dn. Jacobus Fridericus Felimeti, vir artis obfetriciae peritus, qui

cum mulierculae emaciatae et viribus omnino exhaustae abdomen aspiceret, illud tympani inst rei ad admirationem usque distentum deprehendebat. Fovea umbilicatis nulla apparebat, sed cum Ventre plana erat. Venter nimium distentus adeo splendebat, ut obiecta quasi in speculo se se repraesentarent. Reiabus sic stantibus, dictus Dn. Felimeti, mulierem gravidam existimans, illam visitare voluit et uteri orificium digito exploraturus, statim obstaculum invenit in vagina, quod impediebat, quominus ad uteri orificium pervenire posset. Incertus itaque de statu graviditatis, inquirebat ex foemina, an praegnanS esset' quae vero id negabat constanter. Vt autem dolores, ex ischuria ortos, sedaret obstetricum Magister, applicuit cathetarem et, non sine sua et adstantium admiratione, circiter sex mensuras lotii extraxit, unde venter detumescebat doloresque cessabant, ita, ut aegra ex mortis faucibus se se ereptam crederet: gaudium vero erat breve. ix enim semihora elapsa, abdomen de novo intumuit et dolores recruduere. Applicato denuo cathetere, secunda vice essiuxerunt una et dimidia mensura urinae. Altero die abdomen adstictae iterum vehementer expansum deprehendebatur, quare rursus instrumentum applicabatur, quo circiter xv. librae sanguinis puri emanabant', 'esperi vero vacissim tres librae sanguinis crassi et denti per iam

dictam Encheiresin remoVebantur. Tertio die per urethram materia sanguinolenta manabat;

dein quindecim dierum spatio per obstetricem loci, mediante

cathetere educta est urina. . Denique cum morbus vergeret in deterius, meum amplorabat consilium artis ille obstetriciae Magister. Omnibus circumstantiis probe exploratis et pentitatis, aegrota mihi retulit,

SEARCH

MENU NAVIGATION