Nova acta physico-medica

발행: 1757년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

641쪽

memoria OoQuem diutius possidendi spe ac desiderio tenebamur, erat

enim ν ησει καs χρησει noster, heu nimis properante fato amisimus Bu NERVM, quem maximo obsequio atque am

recolebamus, nunc lugemus Praemon, imo Patrem desidemtissimum. Ille fere Academiae nostiae florem in tantum eum xit, quantum ab uno homine communia plurium studia ad pub licam dirigente utilitatem exspectari potest. Huitis itaque vitae nob' tam carae tamque frugiferae ima nem exigua hac tabula, summa tantum adtingemdo quis enim omnem illius ambitum, cuius vel mini a pars cum toto optime conspiravit , exprimere valebit 3b desine re constituimus. Hoc certe labore dolorem nostrum ali- quintisper inniemus , et Eus memoriam ac benefacta mentegrata recolentes, non tam iacturam quam fecimus, tristissima enim non potest non esse haec imago, quam ea, quibus usi simus bona, cogitabimus, et suavi quadam Voluptate fruemur.

. Sie simul exemplum in illustri loco positum, ab optimo quovis, qui ad solidae eruditionis, praesertim in re medica, quique ad viri iusti, moderati, omnibusque cari laudem adspirat, imulandum tam praesenti aetati, quam posteritati proponemus. Multa in vita humana eveniunt, quae sunt, recte iudicante Stoa, referenda ad τα ηκ εὐ-in quorum exortum homini plane nil licet; at haec ipsa sunt, in quorum usu prudenti deinceps omnis vis ac sibertas animi luculentissime conspirutur. ' in hunc censum venit omnis ea aetas, quae a primo in hane vitam ingressu usque ad illud tempus fluit, quo mens vires suas explicare et ex iis, Pue percepit, alia colligere in pit. Connata mentis indoles, corporis Vis vitalis, patria, parentes, saeculum, ea quae prima in sensus nostros incurrunt, ea, quibus usu adsiaescimus, educatio, institutio, non sunt in nostra potestate posita; accidunt fere antequam sumus et vimbus

642쪽

bus gaudemus iisque uti novimus: ast ea omnia uberrimam ex hibent materiem, in qua ad nostros usus dirigenda ac construen da elaborare possimus; et quo magis haec erunt suame natura ad felicitatem nobis procurandam disposita, eo expeditior nostra erit in iis utendis ac moderandis opera. Haec omnia si in BucΗNERo spectemus, Et quidem non contigerunt summa; iis tamen semper ita est usus, ut ad ma gna quaevis ac excellentia eniteretur: mens capax et ad ardua tendens, corpuS Vegetum, patria Opportuna, parentes probi eorumque exemplum optimum a , institutio fida et saeculum scientiis ac moribus politissimum. Habuit ergo elegans ac sub tile BucΗMERI ingenium, in qua exercitaretur, materiem uberrimam. Rapido quidem Cursu prima humaniorum littera rum elementa tam in schola Ioannea, Erbardo duce, quam Di- rectore Cl. Stilero in Gymnasio emensus est noster; at his lan damentis per omnem vitam superstruxit elegantissimam ac coapiosissimam doctrinae Compagem. Semper Ei optimae visae sunt atque utilissimae illae artes, quae iuventutem ornant, ac senectutem delectant; has igitur in sinu fovit, iisque ea, quae meditaretur ac ore seu scriptis publice proponeret, ita con divit, ut quisque numen ingenii sermonisque elegantiam ac

ubertatem admiraretur.

Inde ad philosophiam conversus, nescio quo salo ad tri eas illas scholallicas, quae olim philosophiae nomen Contra iussasque sibi rapuerant, deserebatur; Aristotelem doctorum um bratilium barbaris vocibus paene suffocatum audiebat, ea men te, ut artem scilicet disputandi addisceret. Sed quid sunt em ditae istorum hominum lites, nisi inconditi clangores, convi-

c Natus est Er Hiae Thiaririgorum d. ix. ApriI. cIoII cI. Patre M. Tol ang. Henr. BucHNERO , Xenodoehiorum parocho , Ministerii Evangeliei Adsessore , Gymnasii Senatorii, aedis Ioanneae aeorsianotrophei Ephoro; matae Barbara Dorothea matrona honestillana.

643쪽

goa memoria

tia, argutae distinctiones, sententiae, omnis sensi is ratio. que fugit 8 Fuit superioribus saeculis hic mos, ut de rebus plane non intellectis subtili mime, si Diis placet, disputarent, utque horridam ac in omni elegantia destitutam philosophandi rationem amplecterentur, ab artibus autem humanioribus vel plane abhorrerent, vel in iis verba lyllabasque captarent, ab ipso autem veri, boni pulcrique sensu quam longissime abessent. Ex quo vero Leibnitii ac Newtonii divina ingenia aditum ad omne id , quod est sublime, Verum ac utile, patefe runt, aliique horum vestigia legentes strenue sunt insecuti, ad angulos sblitudinesque relegatae stini illae tenebrae, ut eo liberius in luce meridiana versari queamus. Nec tulit servidum Buc Augsti ingenium has scholastic rum argutias, sed solidas potius notiones conquisivit, easque ex fratris natu maioris b), philosophiae recentioris ac sanioris placita instillantis, ore hausit, ac inde hunc fruinam hausit, ut nulli deinceps sectae se addicere totum, sed ex omnibus optima seligere, ac unice veritatem sanamque rationem sequi ducem didicerit. Sensit optimae huius methodi utilitatem multo evidentiorem, quum ad scientiae ac artis medicae studium se conferret, Cui non ea mente se tradidit, ut qualescunque formulas undique corrasas memoriae infigeret, et curationi momborum temere adhiberet, qui perversus multorum mos est, et qui multa hominum millia, pestis instar, terrae eripit, sed ut ex intima corporum natura valetudinis tuendae ac restituendae praecepta eliceret. Ardua est haec scientia, et tam late patet, ut iisdem, quibus hic orbis, quem incolimus, terminis contineatur.' Non lassicit corporis humani machinam scalpelli anatomici ac micr scopii ope aperire ac introspicere, eiusque admirandum contextum ad minimam ac simplicem fibram persequi, quonam

644쪽

modo partes sint coagme tatae, quae fluida quove impetu vehant, quae singulis distributa sint munia, quibus viribus impellantur, quibus contineantur, geometrica ratione monstrare, quamvis hoc non unius hominis, imo ne unius quidem saeculi sit opus; sed quum omnia, quae orbis terrarum continet, et quibus cingitur, corpora in machinam animalem agere ac in Gere, eiusque Vel durationem ac persectionem iuvare, vel imminuere ac destruere queant, haec omnis rerum congeries historiae naturalis ope suis lignis et variis ordinibus dignoscenda,

ac chemica arte abstrusa corporum natura recludenda ac evolvenda venit, ut demum instituta horum corporum cum corpore humano comparatione, quaenam mutuae inde prodeant

actiones iudicari queat. Nimis angusti sunt humanae intelligentiae limites, cui paucissima ex genuinars deducere principiis datum est ; multi eventus in sensus incurrunt, quorum caussa Iongissime a sensibus remota in obscuro delitescit; observationes igitur in principiorum numerum reserendae, natura ipsa experimentis Consultanda; ubi vero edita ab illa oracula nebulis adhuc sunt involuta, nil temere statuendum, nil, nisi quod evidenter cognovet i , pro Certo ponendum; et quum non cuilibet ad explorandam naturam aditus pateat, et res saepe ad fidem aliis tribuendam deveniat, in habenda fide longe maior, quam in iis, quae ipsi experti sumus, circumspectio adhibenda, et absque praeconcepta opinione aestimandum, num ii, quorum testimonium sequi velis, in classeorum testium numerum sint reserendi, qui tam rationem sensusque maxime exercitatos in vero Cernendo habeant, quam ea, quae observarunt, ingenue profiteri velint, nec se vanitate quadam et nova proponendi Cupidine in transversum agi patiantur. Cui vis bipedi sensus concessi sunt, iique sere iis, qui mente sunt hebetiores, hominibus optimi; sed vel in iis, quas

a sensibus offeruntur, rite percipiendis maximae rationis pamtes sunt, quae Vanam quamcunque speciem dispellat, ac con-

645쪽

Memoria

ditiones, quae videbantur esse remotissimae, inter se contendat, factique, prout illud se prodidit, systema quoddam construat. optimus quisque observator sibi dictum putat, quod

Venus Paridi apud Lucianum: σκοπει καθ' - ενδια τριβ--των μελων. Haec est illa ars, quam

recentiores in observando solertiam, dem Observationsgein adpellant, quae nulla alia re , quam praeceptis philosophiae rationalis, cum principiis illius disciplinae, ad quam tactum observandum pertinet, facti conditionibus omnibus caute adplicatis absolvitur. BuzHNERUs quum hunc campum amplissimum ingrederetur, in quo postea magna cum laude est versatus, se institutioni Georg. Volcmar. IJARTMANNI praecipue addixit, qui Et orbem harum disciplinarum ita proposuit, ut non modo in discipulo, de statas delicias penitus hauriendi cupiditatem accenderet, sed etiam eundem idoneum ac sagacissimum auditorem ad ali rum Doctorum scholas dimitteret. Permultum sane momenti in eo est positum, quem primum in aliqua scientia aut arte magistrum sis consecutus; testa servat odorem, quo fuit imbuta recens, et quum studiorum cursum ingredimur, duce mo strante viam, bene nobiscum actum esse gaudemus, si is brevissimam expeditissimamque viam ostenderit, si, quae in qualibet arte vitanda, quae curanda, ingenue docuerit. Ita i structus BucHNERus circa auetiamnum CIDII Ccxix. Halensium Doctorum, AI.BERTI, CosCH lTZII, BASSII, BuXBAuMII, in re botanica celeberrimi, deinde Petropolim Vocati, maximo Cum fructu lectiones adiit. In primis Illustris Frid. ΗΟFFMANNI lateri adhaesiit, qui tum Halae florebat, et cuius merita adhuc ab omnibus magni aestimantur, qui ex ipsa corporis machina illa, quae in eam cadere possunt, explicare student. Veneratus est hunc Virum ita, ut ei primas partes deferret, at ut nec Statilianos negligeret; bene enim intelligebat, utramque scholam in summis tantum principiis dissidere, in morbis curandis

autem Di iligod by Gocrate

646쪽

autem ad eandem metam pertendere. Systemata e diametro sibi opposita saepe tamen in vita communi eandem actionum regulam sequuntur sive statuas cum Platone innatas ideas, mentemque nil discere sed recordari tantum , sive cum Aristotele, omnem ex sensibus suboriri cogitandi materiam , in aestimando bono sive omnia sensui cuidam morali tribuas, sive ex notionibus eruenda putes, quae bona sunt iustaque, ad easdem tamen semper regulas pervenies, et demum ex doctoriam dissensionibus colliges, magnum adhuc patulumque in hypothesibus quibuscunque nimis abstrusis superesse. - l

Τriennio non temporis fallendi caussa, pro more multorum iuvenum, sed maximo cum foenore Halae circumacto, Lipsienses quoque Doctores salutavit Noster, exque eorum imctionibus ac consuetudine suos locupletavit thesauros. Inde Argentoratum petere animus erat, ut ex institutis, quae tum ibi florebant, et adhuc hodie laudantur, anatomicis atque chirurgicis maximum fructum reportaret, et quoad liceret, altissime in admirandae corporis structurae cognitionem penere Tet ; sed quae tum temporis eas regiones infestas reddebat lues consilium mutare coegit; divertit ergo in Franconiam, Sum viam et Saxoniae in serioris partem, et non modo hominum eruditionis laude celebrium consuetudinem familiaritatemque

.consecutus est ipsi maxime proficuam, sed etiam quibus quaelibet harum terrarum naturae donis esset insignis addidicit; omnia quippe ad augendam suam scientiam atque in primis ad usus medicos referre solebat BuCHNERus. Inde a parentibus domum revocatus, se prima tantum silentiae lineamenta in academiis duxisse, quibus color aptaque et plena quasi membrorum conformatio deesset, haec igitur lesione, meditatione ac proprio usu sibi demum esse paranda,

647쪽

Memoria

optime intellexit, et proinde omne suum tempus, dies noctes. que legendis cum iudicio optimis quibusque auctoribus et experiundae rerum naturae consecravit. Ita ab omni parte in

structissimus ad alios quoque iuvandos, ad relevandos ae tos instruendosque discipulos mentem adpulit; quod ut maiori auctoritate perficere polliet, utque in publica vernaretur luce, summos qui dicuntur, danda est haec saeculo venia, qua vis non desint summis hisce optimo iure maiores meliore que, sed summos inquam ) scientiae medicae honores Doctoris capessivit, yroprio Marte elucubrata ac publice defensa disserta

tione: de atrocissimo sexus sequioris flagello, paegione balteri .

Excellentia ex eo tempore BuzΗNERI in rempublicam literariam exstiterunt merita , is enim non modo lectiones media Cas aperire, auditores quocunque doctrinae genere imbuere, viam rectam tutissimamque praeire, nec nisi doctiores a se dimittere, sed etiam aegris promtam felicissimamque opem ferre et medicamentorum amaritudinem suavitate sermonis ac consuetudinis, qua pollebat, delinire ac condire, et denique politissimis aeque ac doctissimis commentationibus in publicum emissis, tam popularium quam exterorum sufflagia laudesque promereri. Insecuti sunt longo agmine honores virtutis comites : Ordo philosophorum Euni suis instignibus condecoravit a no CIIII ccxxvi. Serenissimus Dux Isenacensis Physici m nus in ditione Rudstadiana, Ersordiae Vicina, gerendum tradidit, Eminentissimus Elector Moguntinus Prosellioris instituti num medicarum, desuncto Fi obero Ei demandavit CIIIACcxx x.

quod noster commentatione publica est auspicatus: de combis iam dis antiquorum et recentiorum dogm.tibus, in qua praestantiam mmmodi, qua semper est usius, apum more ex floribus quibusvis mel conficiendi, luculenter demonstravit. Equidem inter

omnes Constat, veteres, qui nostrum saeculum in artibus I. Talia

648쪽

ratibus longo post se intervallo relinquunt, longe tamen a nostris in rerum naturalium ac medicarum scientia superari; quotusquisque enim veterum est, qui in hi Qe rebus NE Toso LiNNAEO, HALLERo sit aequiparandus Τ quum recentiores instrumentorum inventione ac usu mirum quantum adiuUentur. Attamen haec relinquenda veteribus gloria, quae ab accurata morborum signorumque descriptione et medicamentorum usu probatorum copia, quamvis eorum VireS analytice exponere, eorundemque modum agendi ex suis deducere rationibus non v

Ieant, iis suo quodam iure debetur.

BucilNERI gloria, quae nova indies incrementa capiebat, ad Russici orbis oras usque penetravit , FiscΗERus, Gloriosissimae Rumorum Imperatricis ANNAE Archiater, virtutes amici sui, quas excellentes ac paene singulares perspectas habebat, Dominae suae ita commendavit, ut Illi desiderium iniiceret tanti . 'iri Ρetropolim arcessiendi, ac in medicorum aulicorum numerum recipiendi, oblatis splendidis conditionibus et concessa quoque, si nova sors ipsi minus arrideret, in patriam reve tendi venia. At Germaniae potius destinatum erat hoc lumen, quae, hunc Uirum suis commodis augendis eme natum ac servatum, gaudens, honores quos ille alibi paratos dimiserat, abunde pensavit; nam brevi post a. CIA II xxxv II. Eminentissimus Elector Moguntinus hoc terrarum suarum decus in Ordinem Proseorum et Adseorum facultatis medicae Ersordiensis recepit, iniuncta chemiam publice docendi provincia, quam noster publico programmate de cientia complura abdita naturae masteria adcurate explanante et exacte saepius imitante solemniter capessivit. Dici satis non potest, quanta cum solertia Noster verum usum limitesque artis utilissimae in hoc libello demonstraverit, quae ad id comparata est, ut geneticas rerum notiones, ipsam intimam corporum naturam, elementorum vim ,

649쪽

Memoria

ac motus primaevos nobiS aperiat, quam Vero non raro vina hominum studia ad alia omnia invitam et quasi obtorto collo ra.

Puerunt.

Demum sub finem anni CIIII cxI.Iv. Potentissimus Borussorum Rex FRiDERicus II. illud saeculi nostri decus, cuius res pace bellisque gestae per omnem Europam Celebrantur, Bucκ. NERuM ex Academia patria in Halensem celeberrimam Musaris sedem evocavit, Adsetaris ac Prolataris medicae rei ae philosophiae naturalis, in locum b. SCHOLNI ipsi demandavit, ei que simul honores consiliarii sanctioris decrevit. BucΗXExes patriam relinquens, eius amorem non deposuit, sed multis meri tis etiam absens eam sibi devinxit, Halae autem ita se gessit, ut omnes nervos contenderet, quo studiosae iuventutis comaeo. dis atque Academiae flori abunde prospiceret. In docendo adsiduus ac perspicuus auditores consiliis ac re quoque saepissi, me iuvit, systemata disciplinarum medicarum usibus auditoruae adcommodata in publicum emisit, dissertationes academicas leonscripsit ac suo praesidio derendit paene innumeras, in F, lbus solidissima ac compendiaria ratione omnem ambitum argumenti propositi emensius est; in iis argumentis, quae ad praxin spectant, morbi ad suas classes adcuratissime revocantur, eorum signa, caussae, occaliones, initia, progressus, conditiones, et quae ex iis prodeunt, ac demum remedia, exponuntur, ac allatis veterum, recentiorumque probatissimordia sententiis cauto et adcurato iudicio, quid in qualibet re ver probabileve lit. decernitur; haec fere esse solet Rut trim-rum scriptorum laus : copia, ordo , eruditio, soliditas, et, gantia.

Nagnae fimi Perillus ris Bucμπgsti Isides, quae illius fidemae dexteritatem in muneribus obeundis celebrant. Nobis vero

650쪽

propinquior atque amplior suboritur materia illius praedicandi merita, quae in Academiam nostram exstare voluit maxima at que innumera. Lucas SCHROECRius hunc suis in Academiam meritis immortalibus addidit cumulum, ut BucΗNERuM, Bacobii cognomine imposito, in Sociorum numerum a. CIDII ccxxvI. cooptaret ; qua pollebat sagacitate, et quo flagrabat Academiae evehendae studio , iam ex emorescente tum temporis BucusERi ingenio colligebat, illustrem Eius in tuendo ac amplificando Academiae flore futuram eme operam. Nec vanum fuit augurium ', tanta cum fide ac religione omnes strenui socii parates explevit BucΗNERus, ut ab illustri BAIERO, Academiae Praeside, Hus, qui nunc faustis auspiciis Praesidium Academiae suscepit,

Patre, cuius memoria semper erit cara sanctaque, in senatum academicum, Adiuncti nomine a. CIDII ccxxxII. reciperetur. Magnis

ac citatis gressibus BucΗNERus ad fastigium honorum Academiae adscendit; interiecto enim anni spatio idem Praeses meritissi mus, quum dubius haereret, quem potissimum in Elt mulieri lo cum sussiceret Ephemeridum Academiae Directorem, aliis haud obscure hanc spartam ambientibus, eam ultro BueHNERo nostro, Altorfium tum temporis in itinere transeunti obtulit, utque hunc Virum totum, quantum fieri posset, Academiae vindicaret, eum, expressie hac proposita lege, a colligendis atque in lucem eden dis Miscellaneis medicis, physicis ac mathematicis, abstraxit;

quod consilium tam BΑiERI studium, omnia in Academiae commoda convertendi, quam Eiusdem de BucΗNERO iudicium et doeius opera Academiae maxime proficua ac honorabili luculenter probat, ac proinde tam ipsi BAIERO, quam BucANEsto laudi cedit. Demum BA Fgo annis ac virtutibus Venerabili senea. CloIIC xxv. defuncto ac Academiae erepto, Concordi Sematus academici caloe lo BuzΗNERus dignissimus Academiae N turae Curiosorum I raeses electus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION