De officio pastorum et ouium, ad exemplar Iesu Christi, Boni Pastoris. Super Psalmum vigesimum secundum qui incipit, Dominus regit me, nihil mihi deerit. Autore f. Francisco Ponissono

발행: 1550년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

a1 De officio pastorum,& scelicis beatoru societatas pasticipes faciat. Quamobrem, ut inhabitaremus in domo domini, quae est catholica Christianorum Ecclesia: coluna & firmamentum veritatis: supra firmissimam petra aedificata quam & ouile recte dixerim) dominus pro sua in Omnes clementia concessit: & nos in aeternum habitates in ea tuet.

Magna igitur & incredibilis

his carminibus breuisiimis cosolatio Christi omnibus proponitur. Quanta enim ad shbleuandos a fictos ' quanta ad refocillandos imbecillest quanta ad perditos restituendos quanta ad erigendos demersos,his versibus spes ostendituri Cum igitur ex his prophetae verbis intelligamus diuinarum

rerum notitiam,sialutem, & spiri tualiu rerum copiam,ab hoc uno

pastore Iesuchristo , ita pendere, ut sine illo nulla sit salus,nulla vi

32쪽

. & ovium. Eta,nulla deniq- cosolatio, imo potius formido,tremor, rerum omnium inopia,& interitus. Scrutabimur igitur diligentius singulos huius psalmi versiis,& quam breuissime fieri poterit,mentem prophetae & ea quae ad institutione

pastorum,& ovium facere vide buntur, aperiemus.Ne tamen hac atq- illac defleeteremus,Veru certo tramite nostra procederet ora

tio,in singulis versibus, primum supremi pastoris Iesiichristi naturam,vim,& officium, erire operepraetium esse duxi.Deinde quo pacto Episcopi,Ecclesiae mode ratores & animarum pastores illum imitari debeant ostedemus. Postremo quid oves agere deceat& quibus moribus eas praeditas esse oporteat,explicabimus. Ad primum igitur illum versiculum veniamus. D ominus regit me,

nihil mihi deerit,

Quis o do 1 hoc

tractatu seruetur.

33쪽

14 De ossicio pastorum,

De Iesuchristi authori,

Caput primum.

mi pastoris

nostri Iesechristi authoritate, eelsitudine,pro

uidentiam, cu- ---- rami de oci

bus incredibile, hoc priori eoq- breuissimo versiculo prophet Tum omnium clarisiimus paucis quidem aperit . Cum dominum eum vocat, & Rectorem, & p storem, qui nihil ossibus seae tu telae creditis, deesse patiatur.Sed antequam ad explanatione prouidentiae diuinae pastoris nostri,

34쪽

& Ouium. Is veniamus, quibus de causis do minus nuncupetur breuibus verbis,exponere utile esse putaui. . Unigenitus dei filiusDominus est, & haeres uniuer rum , per quem altissimus hanc mundi totius machinam condidit. Hic est dei virtus,dei sapientia, aeterni patris verbum, per quem summus reru omnium conditor, ex nihilo fecit,ut essent quscunq- sunt in caelis, quaeq; eisile clauduntur, omnia omniti corpora, siue throni,siue dominatioes, siue potestates, principatus,aut imperi Om

nia deniq- per ipsiim, & in ipso

facta sunt. Cum igitur admirabilis caesoru ambitus uniuersiq- mudi creator sit.Nihilq; constitat diuinum,aut humanu,in caelo , aut in terr tanta excelletia, & celsi tudine eximium,quod non illius immensa virtute infusum permaneat. Sequitur hunc Iesum Chria

tioe christus .ins

Colosi l. . Christi

minu ex reru crea

35쪽

Eloquia dei

honote di- innitatis christo defetunt.

Christus

16 De ossicio Pastorum,stumuere dominumvniuersorum esse,omnivi corpora,& spiritus, eius imperio parere. Quis praeterea eu illi honore ei ipere conetur,quem scriptura ubiq; deum es e clamitati quem super omnia

admirabilem,& benedictum ap-

pellati Vocabit,inquit Esaias, nomen eius Emanuel id est nobiscuDeUS .Etrursiis,Puer natus est nobis,sit usq; datus est nobis, cuius imperium erit super humero eius& vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius,Deus,fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Quod si pater est vitae caelestis,uitamq; aeternam donat, quemadmodum & ipse vari)s locis testatur: Necesse est dei nomen illi proprium esse . Nec vero ut eius diuinitas probetur nobis aliunde quaerenda sitnt argumenta. Cum utriusq; testamenti pagina, innumeris, & locupletissimis scateat

testim a s

36쪽

& ovium. 17 testimonijs,quae Iesuchristi diuitan italcm luce clarius approbant. Diuus enim Thomas qui dicitur Didymus,verum illum deum esse syncero animo profitetur dicens Dominus meus & deus meus. Iohao. Sanctus vero Apostolus Paulus, immensis praeconijs Christi diuinitatis testis est fidelissimus ad romanos scribes, quorum patres,in - , quit, ex quibus est Christus,quan 'tum attinet ad carnem: qui est in omnibus deus laudandus insecula.Et ad Timot. Citra cotraueIsa -- . magnu est pietatis mysteriur qd ' d. Deus maniuestatus est in carneriustificatus in spiritu,visus est an-

gelis,praedicatus est gentibus, fiades illi habita est in mundo, receptus est in gloria. Et ad Titu e Titum.2. pectemus beatam spem , & aduetum gloriae magni Dei, & Saluat is nostri Iesuchristi . Ideoq; ichristo omne glinia & honorem

37쪽

x De ossicio Pastorum, deberi in aeternu etiam atq; etiacommendat. Neq; vero id dissimulat sanctus euangelista Iohannes quum his verbis sitam cla dat Epistolam . Scimus quod si lius Dei venit: & dedit nobis metem,ut cognoscamus illu qui verus est:& sumus in vero , in filio Iesiichristot hic est verus deus &Vita aeterna. Quid,si ab operibus

eius argumeta sumamus,quanto

clarius eius diuinitas elucebit Raid' Num sacra scriptura Iesi christo omnia solius Dei munera tribuit Num illu omnia cum patre operari,omnia creare, Fegere,

moderari,& vita motuq; donare prostetur ' Num eum solum qui iustos facit: eum inquam Iesum christu qui peccata remittit: qui nos diuino sancti spiritus numine afflat:qui ad salutem deducit: qui & nos a morte eripit:qui t

sitas cordis cogitationes perscru

38쪽

& ovium. 19tatur qui deniq- eas solus efficit quae deus solus omnipotens facere potesti Quamobrem eum solum adorare,inuocare,in eum si deren in eo omnem spem ponere,facrae leges iubent. Haec est ii la imperij potestas,haec illa authoritas,quam per crucem ac morte immeritam promeruit. Cu enim

esset splendidissima paternae gloriae lux:& vera iubstatis illius imago,natura & re Verus Deus, deo aequalis,Vnusq; cum patre: exina niuit semetipsum, formam serui suscipiens,humana miseramq; coditioncm induit.Nec non usq; eo paulo inserior angelis factus, se benignum,& facilem,praebuit.ut

Ortcm:morte autem crucis grauissimam, & turpissimam, subire non dubitauerit. Quapropter &Deus illum in summum honoris gradum extulit,illiq; nomen donauit quod est issiper Omne no-

Sap.r Christus humili

39쪽

tia Danielis de regno christin

men,ut in nomine Iesu omne genu flectatur caeleitium , ac terre striu,& infernorum:omnisci; lingua coliteatur,quod dominus sit Iesus christus ad dexteram dei patris.Ιlle est quom Daniel in spiri

tu vidit venientem unigenitum specie humana,in nubibus,& penetrantem usque ad prouectum dieru : hoc est patrem sternu,cui millies mille ministrabant: adductus aulcm ante oculos, amplissimo regis honore affectus sibi visus est.Ei enim omnis gloria,honor potestas & imperium,delatastat:vt omnes populi, nationes,& lingus colant eum,eiq; seruiate cuius imperium aeternum est: cuius regnum nullis hostium cophs destruet mulla vi, nullo deniq; temporc delebitur. Sed cum eo fores,& amabile semper in ste num durabit. Merito igitur regum omniu rex,& dominus do-

40쪽

& ovium. Iaminatium,& dicitur & est quod quidem habet in semore scriptu.

Veruntame cum caeterorum,

tum maxime gregis sui dominus est. Eum enim pater omnipotens praeter caetera, Fcclesiae Eph.7.- caput esse voluit, quae ipsius est Luc.I. corpus.Haec est illa,sedes David:& domus Iacob, quam potestate,iustitia, bonitate, & aequitate, legitime moderatur,ut ab Esaia pronunciatum est. Multiplicabi Esa. . tur inquit imperium eius: super solium David, & super regnum eius sedebit,ut consrmet illud corroboret in iudicio,& iustitia, a modo & usq; in sempiternu .Ιtaq; nemini dubiu esse debet:quin Iesus Christus, verus rerum omnium dominus sit: Ieremi S hoc Tere et, illi fore nomen luculenter his verbis testatur. Ecce dies ventutdicit dominus,ut excitem germe

iustum Dauidi,regnabitque rex,&

SEARCH

MENU NAVIGATION