Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

exerceret , cujus insignibus Pisis decoratus&ε-rat, Sc in qua gratiae , gloriae ae praesidii plurimum inesse intelligebat. Annuit non mo4do Stroelius , sed etiam pecuniam , quae esset ad iter & victum necessaria assignavit ἱRomanae nobilitatis virtute, eloquentia atque Oxistimatione princeps Sc erat, & omnium ju-d icio habebatur Virginius Caesarinius, quem ita sibi conciliavit Clampolius, ut nullius unquam fuerit amicitia conjunctior Habitavit apud ipsum I , quamque earum haberet, moerore laneris, flebilibusque carminibus india cavit . Quanquam nihil minus vellet quam ab eo communibusque studiis sejungi , coactus tamen est domesticis quibusdam negotiis remeare in patriam, ubi liberalitate , comitate ac benignitate tanta a Cosmo II. acceptus fuit, ut magna praesidia, si in Etruria commorari

12쪽

set. Omnino sermonibus suis aegro Principi suppeditare videbatur, ubi conquiesceret ac levaretur. Nihilo tamen minus majora Spectans

Romam rediit iis diebus , quibus e vita sublatus suit Summus Pontifex Paullus V. Qui illi

successit Gregorius XV. commendatione Alexandri Ludovisti Cardinalis delegit Ciam polium, cujus in conseribendis epistolis Se cretarium Brevium dicunt opera & ingenio

uteretur, quod apud Romanos Pontifices munus longe honestissimum est. Is autem eo ita munere sanctus est, ut industria ac fide Pontifiei iIli maxime satissaeeret, qua re facillime augere honestatem Sc facultates suas potuit. Verum usque eo ab hac cupiditate remotus atque abhorrens suit quod vix eredibile visum iri puto, iis praesertim temporibus iamotibus) ut nullum sibi unquam saeerdotium a liberalissimo se sui amantissimo Pontifice petierit. Multis tamen auctus est, Se in collegium quoque Canonieorum Vaticanae Basilicae cooptatus . Post eum ex hae vita Gregorius excessisset, ipse, ut moris est, oratio. nem habuit ad Cardinales de novo creando

13쪽

6 I o. B A P T I s T APontifice, qui fuit Urbanus VIII. Ilie statim

in suo munere Ciam polium confirmavit , & a cubiculo esse voluit, cui praefecit Virginium Caesarinium , quam ob conjunctionem munerum . 8c propter singulares, quas omni tempore sibi dederat Barberinius benevolentiae deis clarationes . heatissimum se esse putabat. Tum coepit ambitio quaedam illum ad honorum studium ducere , eaque propter nullam praetermittebat occasionem magis magisque deme-iendi sibi Pontificem ac Barberinios omnes. Carminibus .Italicis celebravit nuptias Thaddaei Barberinii & Annae Columnae; saepe excurrebat in Pontiscis laudes ; nullum recusabat extraordinarium mandatum . quod ab eo habuisset,

& plura sane de gravissimis rebus habuit

quin immo ambitiose appetebat, eum quotis die sere in ejus colloquium veniret ; demum sermones de poesi, quibus ille maxime de

lectari noverat, Serebat, non ut institutor, sed ut laudator carminum, quae Ponti sex ipse pangebat. His aliisque, quae sunt aulicorum propriae, artibus auctoritatem Sc nomen hain, bebat, sic ut omnium oculi in illum conjecti essent. Vivebat etiam splendide, vocabat ad

14쪽

C IA M P Q L r V s. Ieonvivium eos, qui in artium studiis liber

lissimis doctrini.que versabantur , neque uSi tatis solum rebus, sed etiam quaesitis enitebatur , ut tueretur dignitatem suam. Omnino multa ambitiosius facere solebat, quam ejus honos postulabat, quae non solum invidiami, sed etiam odium muItorum in eum concita runt . Hos si audiisses tam insolens erat, qui se Iovem esse diceret, tam ineruditus, qui Minervam suam esse sororem existimaret , tam amens denique, ut prae suis carminibus

nulla esse putaret Areostii, Tassii. Virgilii ceterorumque celebriorum poetarum . I a opirnio quam de se habebat, offendebat Pomtificis animum, qui non sacrorum modo, Sed

omnis etiam doctrinae & eruditionis princeps diei volebat. Vel ii ipsi. qui principio eius

honori faverant, ipsum evolare altius noluerunt, neque mediocriter ille commotus e=t, cum tantam voluntatum commutationem Iepente factam esse vidisset. Postremo cum aperte nimis pro suo more improbasset quaedam, quae minus opportuna esse judicabat, quaeque scribenda jusserat Pontifex, harum litterarum subscriptio aliis commissa fuit, Si ipse

15쪽

suo munere privatus. Quod suum studium erga catholicam Ecclesiam, atque ossicium multis jam rebus sperabat esse cognitum, ibberius de hominum iniquitate atque inconstantia splerumque enim in ealamitate ex amicti inimici existunt questus est, neque recusavit Roma discedere, ut Praetor gubernaret parvam urbem , quae est in Picentibus, cuique nomen est Mons Altus. Quod si a Ioanne aliquid commissum fuisset, quamobrem jure in eum animadverteretur, poris

non sic actum fuisset eum ipso, ut illi urbi, ac postea Nursiae, deinde Foro Sempronii, ae postremo Aesi praeesset. Quanquam multi summae auctoritatis homines, & in his Ssortia Pallaviciniug, Et Sabaudiae Cardinalis

pro eo intercesserint, vehementerque petierint a Pontifice, ut aut Romam redire, cujus miro desiderio tenebatur, aut in frequentioribus salubrioribusque locis commorari illi licuisset, nil

tamen , nisi hona verba impetrarunt, ex quo iactum est, ut is, qui superbum se praebuerat in prospera fortuna, quam putavit suam so

re , ab adversa didicerit regere vitam ingenii virtutis bonis. Fuit igitur tempus illud,

16쪽

eum otium, quod ei inimicorum fraudes dederunt , consumpSit in litterarum studiis. Nam quamdiu Ciampolii suit ambitionis labore vita districta , etsi ingenii laude soruerit, non

admodum multa, si carmina Italica excipias. litteris mandavit. Quod semper Statuit neminem esse posse persectum poetam Sine magna elatione animi, quam ipse a natura habuerat, summa confidentia ad scribendum accedebat :crebras consectabatur sententias , noVas , quaeque venerant in mentem ante ipsum nemini; translata immania , unde nunquam existimasses petita , atque prorsus inVerecunda, genus orationis altum , exaggeratum , tumidum , comprehensionem Verborum non semper apte& numeroso cadentem , sed subobscuram , implicatam , & intellectu disseilem. Nil vero minus aptum erat musicis modis illius earminibus , quanquam haec prorsus ad catilenam facta esse judicaret, nec experientia unquam Valuit ad hune ei errorem auferendum, etsi iis temporibus hominum aures non essent fastidii delieati . Quamobrem, ut ait Erythraeus, in illius notandis vitiis plus, quam par erat, Severus, jure poterat a Ioanne, si quis sorte

17쪽

ro J o. BAPTISTA

hanc ab eo indolem hauserat, audire, quod olim tibicen Antigenidas discipulo , sane stigenii ad populum dixisse narratur: mihi cane 9 musis; mihi cane, & iis, quibus hoc dicendi genus probari intelligis . Porro si Ciam-

potius alia aetate vixisset, nec sibi tantum arrogasset, ut se unum imitatione & admiratione dignum putasset, nec ingenii aestui nimium indulgens in rupes sere semper muSaSprotrusisset, facile illum inter principes Lyricos Poetas numerasseq. Verum si ex hac ipsa audacia aliquid laudis tulit I) , omnes tamen o De eo , Glabreta haee Men inius in sua Ar

te Poetica .

Talor nutre pensieri alti orgogliosi La Pindariea cetra: indi repente Par che si abbassi. e che si adagi e post .E tal tostume osseruerat fovente Nel Ligure Poeta , e in quegli ancora , Cui Febo at crin promise ostro Iucente . Ma Io stit ehe eotanto in lor s' onora, VE che per te non corre, e che at par gio Perde Ia tua moneta e si colora'. Diqitigoo by Corale

18쪽

querentur , ab optimo plurimum abfuturos . Quae pro illius earminum defensione scripsit, vulgavitque Romae an. Μ DCXLVIII. Ssortia Pallavicinius , hominis quidem non sunt in hac arrite exercitatissimi, nec quamvis magno conatu ac studio amici caussam egerit , abjecta nobilitare , luxuriantia secare, insata temper re , atque obScura illustrare potuit. Neque in epistolis Pontificis nomine scribendis ab ingenio suo discessit Ioannes. Plurimum enim absunt ab elegantia Latini sermonis, & sunt ipsa barbarie deteriores exquisitae nimis Sc longe petitae Sententiae . Exemplum earum hahes in iis, quas nos vulgavimus I), quibusque Urbanus VIII. Ferdinando II. Galilejum

commendavit. Minime enim tum immutata erat

hujus Pontificis voluntas in Galilejum ; exarsit vero adeo iracundia in hunc Si Ciam polium ,

cum ejus honori videret esse fautorem , ut nullo modo placari posse videretur. Atque o Tom. I. Lettere inedite p. M.

19쪽

ra I O. BAPTIs T Ahinc quoque caussam capies abalienati in Ciampolium Pontificis animi, qui palam dictitabat se ab eo turpiter deceptum suisse , cum veniam obtinuisset Galilejanos dialogos de scientia noua imprimendi co . Atque utinamhoe Galileii studium , ejus instituta & praecepta sequens , in iis , quas ab aulae strepitu remotus scripsit dissertationibus philosophicis ,

. patefecisset. Mens quidem erat illi naturalem philosophiam magna ex parte declarare , sed non satis videbat quid in quaque re Verum esset, nec sequebatur dicendi rationem aper- tam , simplicem Sc nativo colore Ornatam , quibus virtutibus maxime commendantur Galileii seripta. Eodem quoque tempore opus in-ehoavit de Christiana politica , cujus specimen habes in dialogo, quod Zoroaster inscribitur , 9 in defensione , quam suscepit Innocentii II. cujus concessu omnem vim sui juris obtinuis 'b Harum rerum monumenta vide in voL II. delle lettere inedire p. 276. M seq. Disitiroci by Corale

20쪽

CIAM POL IUS. 13nuisse contendit Rogerium Guiscardum, celerosque Northmannos reges in universum Siciliae regnum . Vulgavit haec Romae an. MDCLXVII. Iacobus Antonius Celsius, & Clementi in nuncupavit, dolens quod cetera, quae litteris mandaverat Ioannes, minime obtinere potuisset . Is enim Uladislao IV. Poloniae Regites tamento legaverat Scripta sua, quod huic magno heneficio se obstrictum putabat ob oblatain humanissimis honorificentissimisque litteris patrocinium adversus invidorum machi nas , qua S praeSertim commolichantur, climei spes aliqua ostentabatur mitiorem in se sore Summi Pontificis animum I). Historiae

co Scribens ad Marcum Antonium Eugenium est. Quando S. s. ha fatis credere di volermi beneficare. Ia ealunnia mi ha fatio sempre ric vere qualehe disgusto notabile Nel quare' anno che mi teneva eonfinato sopra it miserabile seratio di Μontatio. N. S. mostrb qualchecompassione della mia disavventura, e non po-

eo gusto della mia obbedienta . Dopo cili sui

SEARCH

MENU NAVIGATION