Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

vero, sed suum agere negotium putabat, eum hominibus doctrina claris , qui Florentiam adventabant, officia tribuebat, M absentes litteris humanitatis & eruditionis plenissimis c lebat. Longe enim lateque se Datii fama

diffuderat, ut nemo non ejus virtutem honoraret, atque amicitiam appeteret. Porro non

potuit honorificentius de illo fieri a Lud vico XIV. Galliarum Rege, qui ad se se ipsum

invitavit , recusantique patrios lares deserere magnum.argenti pondus semel iterumque fetertio ex suo aerario pendi jussit. Invitamenista etiam habuit liberalissima a Christina Sue. eorum Regina. sed his omnibus patriae caristatem antetulit. Ut vero gratus erga Ludodi rieorrere a me . Ex litteris Michaelis Amgeli Riecit , quas nos edidimus Lettere inediis te Vol. II. 9 apparet Datium Leopolia Princiaris jussu quaedam exarasse pro defensione Vis stematis Saturnii ab Hugenio editi adpersuamnoratum Fabrium, is participem fuisse lauis dis , quam miram sibi compararunt Academiaci , ut sunt , det Cimento .

32쪽

D A T I tr S . asHeum Ggnosceretur praeter panegyrin sane

victilissimam, quam de eo habuit vulgavitque

Florentiae an. ΜDCLXIX. ejus laudes celebravit , cum biennio ante eidem nuncupasset vitas quorumdam Graecorum Pictorum, in quihus concinnandis multum sane temporis & laboris eonsumpsit. Collegit enim quidquid ab antiquis scriptoribu, de iis memoriae proditum fuerat, distincte ordinateque disposuit, judicium suum, quod in hujusmodi rebus erat

aere & certum, saepe interposuit, atque Omnia elegantia & munditia summa orationis condivit. Elatus studio nobilissimorum arti cum , veritus est ne longior fuerit in eorum operibus commemorandis, sed elaborandum sibi putavit, ut omnes intelligerent per quas vias illi ad artis, quam profitebantur, abSO Iutionem persectionemque pervenerunt, Tan tum huic operi tribuit Franciscus Iunius , ut eo plurimum usus suerit, cum de pictura veterum scribendum suscepisset. Et perexigua

quidem illi pars relicta fuisse videtur in eo , quod pertinet ad declarandas vitas Leuxis , Parrhasii, Apellis , ac Protogenis, de quibus

aut nihil sugit Datium, aut si quid sorte su

33쪽

a6 C A R O L U sgit, non magni momenti suisse judieabis: Etenim nullum ille, eum aliquid litteris mandabat , genus emendandi praetermittebat. Ac primum quae exaravi, seribebat ad amicum Pliniana dicta usurpans , mecum ipse Pertracto, deinde duobus. aut tribus lego , mox aliis trado adnotanda, notasque eorum , 3i dubito, cum uno rursus, aut altero pensito , novissime pluribus recito , ae, si quid mihi credis, tunc acerrime emendo. Cogito quam sit magnum dare aliquid in manus hominum ;nec persuadere mihi possum non, O eum

multis , O saepe tractandum , quod placere Osemper o omnibus evias. Quod mihi rectius etiam a Datio dictum videri solet, quia

plurimi tum erant Florentiae doctrina praestan. res homines, qui mirab liter 8c communicando , Sc monendo , Sc favendo ad communem utilitatem Se gloriam consentiebant, quique non sibi solis se natos putabant, sed patriae,

sed suis . An quidquam Datio ipsi magis curae fuit, quam laudes Galileii M Tortieellii ab Gallorum invidia vindicare Edita enim arum DCLXIII. epistola ad Philaletes sil ficto Ti. mauri Antiatis nomine, omnia ea retulit, certis

34쪽

D A T a U , SP arsimisque monumentis comprobaVit, quae peditinebant ad inventa cycloidis & barometri, quorum inventorum gloriam frustra ii, soliti aliorum laudibus invidere, sibi adrogare elabo

rarunt . Neque haec ea mente scripsit Datius ,

ut quae sunt in Gallis invidiosa, etiam in-ividiosiora saceret. Tantis enim beneficiorum vinculis se illorum Regi obstrictum profitebatur. ut blandiri huic cuperet, sed patriae,

praeceptorumque caritas, M Veritatis amor vim

quodammodo illi attulerunt ad hanc conscribendam epistolam , in qua asperitas contenti nis scriptoris ipsius humanitate conditur. Dum vero Datius omni ossiciorum genere aucupari gratiam Ludovici Regis studebat, ejus nuptias cum Maria Theresia Austriaca , in tamque ab eo concordiam cum Hispaniarum Rege versibus Etruscis concelebravit. Quanquam usus fuerit omnium sententiarum gravitate , Omniumque verborum ponderibus

ex iis tamen iacile conjicies, non sic ad post- sita, ut ad oratoriam , factum suisse Datium; quare si quid carminum asserebat ad illos liti

ratorum hominum coetus, quos, ut diximus, frequentare solebat, non quaerebat quidnam

35쪽

Iudus esset. Sentiebat occurrendum esse saeculi vitiis, sed iis prorsus non se abstinuit I tnam ut ajebat Plinius: Omnis advertit quod minet O extat; sed acri intentione dijudicandum est, immodicum sit an grande, a tum an enorme, qua in re vel ipsum Homerum peccasse contendit. Atqui Verbor m gravitate & elegantia & copia suam quamdam expresserat quasi formam figuramque dicendi,& qui omnem aetat*m in lec issimis volutandis seriptoribus contriverat, illud assecutus videtur, ut quamvis ad optimi poetae laudem

36쪽

D A T I υ s. 29 adspirare minime potuerit, dulcissimo tamen

sono semper compleverit audientium Rum, .

Attigit quoque poesim Latinam pauca quaedam ejus Latina carmina satis eleganter scripta relata suere in Volumen IV. carminum illustrium Poetarum Italorum . Sed , ut aliquando ad illa majora veniamus, quibus Se consequi posse sperabat Datius, ut talis videretur, qualem se videri volebat, imitatione Noctium Atticarum Vigilias Florentinas conscribendas suScepit, in quibus omne eruditionis Sc d et tinae genus spargeret. Explicavit ipse, quo

se dicebat intendere i , & quae dispositio Ves. XVI. C

Veglie Florentine , si perehE in essa si riseri. accino e si figurano ragionamenti nolturni fatri agit anni addietro in Firenae da Genti luomitue Letierati per Io pau Florentini , gran parte di loto Accademici della Crusca, εi anche perche vi si rammentano persone, falli e storie di queata eitta, vi si ponderano autori, scritis ture e maniere delia nostra favella, e vi si de-

37쪽

rerum , non modo earum, quae ad oblectan indos animos sunt inventae, Sed & earum, quae recondita in arte multiplicique versantur. Μωgnitudo & varietas operis, elegantia dictionis . sententiarumque Ornamenta magnam moverunt admirationem in iis , quibus unam atque alteram hujusmodi Vigiliarum Datius leseri vono, e vi ε' illustrano e se, Iuoghi, e eois stam anze della mia patria . Scelsi oliraeeibi' amplexeta di questo nome non circonseritio, nE limitato da stretii termini per collegare inosieme con largo modo alauni componi menti , salti da me in pili Oeeorrente sopra diverse materie , tal mente fra di Ioro disgiunti , ehemat pote ano altrimenti ridat si in ordine . V lentieti ad Ogni Veglia cambiat suggetto, quasi ponendo in lavola ad reni servito varie viis vande per diversi palati, pere hὶ m' aecorsi e sere impossibile con ua cibo solo soddisfare a

molli appetiti. E se non mi ε timetto collasquisitella portar diletto, colla varietti mi a no ingegnato di seansar tedio. Non tulte a. ranno eguali o di pari sostanga. Alcune sorse troppo gravi, attre facit mente troppo leggie. ii eca Dissilired by Gorale

38쪽

gendam dedit, quare summa erat illarum em 'pectatio, quam ut expleret, nulli sane ipse labori pepercit. Sed non omnia , quae inchoaverat morte impeditus absolvere potuit, &quidquid diligentiae, studii 8c laboris in hoe

opus contulit , misere periisse Videtur , cum ad nos nisi tenues illius reliquiae pervenissent. Ex iis tamen intelligi potest, quae Vis doctrinae in homine acerrimi ingenii, Sc quanta cura fuerit patriam hi moriam illustrandi. civesque suos praeclaris exemplis, sapientissimisque monitis ad gloriosa aggredienda invitandi. At hoc idem maxime praestabat, cum Verba faeiebat in Academia Furfureorum , cujus Consulatum gessit, & in illa altera Apathistarum , in qua Principi vicarius suit; neque satis diei potest quantum elaboraverit, ne Flo rentini sui deciperentur opinionibus hominum leviter eruditorum , qui quae complecti tota nequeunt, haec facilius divulsa & quasi discerpta contrectant, & qui tanquam ab animo corpus, . Sic a Sententiis verborum ornatum sejungunt. Quod Vero penes eos quodammodo esset bene loquendi principatus, hunc ita conservandum ac retinendum mone.

39쪽

hat, non secus ac si ex eo Etrusae gloria penderet. Miraberis fortasse hominem , cui non lautum erat patrimonium, qui eloquentia praestabat , qui abundabat philosophia ,& qui non poterat esSe otiosus , a civilibus negotiis se abstinuisse, quasi negasset VerSari in te publica esse sapientis. Porro minime philosophiae se injuriam facere arbitrabatur, quod in hortulis quiesceret suis , ubi etiam recubans molliter atque delicate se mirabilis utilitatis fructuis civibus suis praebere gloriari potuisset. Νam cum ad eum ventitaret omnis flos nobilitatis Sc juventutis, aderat consilioti patrocinio omnibus iis, qui in artium studiis liberalissimis , doctrinisque versabantur ,& nemo vel mediocriter doctus Florentiam adventabat, qui non cuperet se in Datii , quem fama notissimum secerat remotissimis regionibus, familiaritatem insinuare . Extant

quidem Aegidii Meuagii, ad quem saepe litteras mittebat si , Alexandri Mori, Joannis

a in me uiginti is amplius Datii epistolas emisit

in libro , quem inscripsit Μescolanae , ex quihus apparet fuisse inter eos quasi quamdam socie ain rem communium studiorum. Diuili do by Coost c

40쪽

D A T I U s. 33Miltonii, Thomae Bartolinii, Νicolai Vistenti, Friderici Gronovit . Petri Lambeeii, Nicolai

Heinsit , ut de ceteris nostrisque sileam , honorificentissima de ipso testimonia , cui dum laudes tribuebant singulares , minime Verebantur, ne assentatorie loqui viderentur. Nostrates autem , quibus nihil jucundius erat oratione Datii, sive gravia, sive ludicra tractaret, sic de illo judicare solebant, ut eleganter. Scribe re pene solus videretur. Neque minus in eo efferebant facilitatem atque humanitatem , ceterasque Virtutes, quas qui habent, quid in quaque re Verum sit perspiciunt, motus a

nimi turbatos cohibent, Sc iis, quibuscum

congregantur, moderate & scienter utuntur.

Uxorem duxit Elisabetham Galliam, ex qua hinos suscepit liberos, in quibus emgiem & humanitatis & probitatis paternae facile agnovi'

SeS. Μortem autem obivit m. Id. Ianuarii an. ΜDCLXXVI. cum ageret aetatis annum LVII. tumulatusque suit in majorum suorum Sepul cro , quod extat in claustro Coenobitarum Augustinianorum , cum omnium bonorum lacrymis.

SEARCH

MENU NAVIGATION