Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

I o. BAPTISTA etiam monumentis mandanda suseepit illius Regis praeclara Sc immortalia facta, quod tamen opus morte impeditus absolvere minime potuit . Obivit hanc christiane die Nativitati B. M. V. sesto in urbe Aesi an . MDCXXXXIII. cujus nuntio audito, Urbanus VIII. dixisse sertur: magnum virum amisimus. Solent enim homines vel invidiosissimi mortuis laudes facile impertiri. illa potiora judicamus , quae de

aliique praedicarunt, quorum testimoniis in clarissimis suae aetatis viris Clampolium ponere minime dubitavimus. sepes lito a Norcia, e spogitato dei frutti canonicati . . . . Quando it Ρapa loda, ii Ciam poli

trema.

a in In vita Virginii Caesarini. 9ὶ Suis in carminibus . 3 In Praefatione ad Ρindatum a se versibus Italicis redditum . Diuitiaso by Coos n

22쪽

IS CAROLUS DATIUS.

enio nune ad hominem eruditissimum elegantissimumque , quo plurimum sane glo tiari debet Etruria, quemque Varronem Etruscum appellare solemus. Is est Carolus Datius nobilissimo genere Florentiae natus postrid. Kal. Octobris an. MDCXIX. patre Camilla, matre autem Flammetia Arrigheltia. Nihil sor tunatius sibi accidere potuisse testatur, quam ut ea in domo educaretur, ad quam venire solebat Galilejus, a quo puerulus munusculis , adultus Vero SuaVissimo pastu animorum , id est philosophia oblectatus suit IJ . Humaniores ve-B a

23쪽

ro litteras, ad quas eum sermaverat natura . didieit a Romulo Bertinio presbytero , qui in bonis lyricis poetis tum numerabatur. Dole. bat illi, quod patris imperio cogeretur quo

que mercaturae operam dare , cum id in lucro unice deputaret, quod ad dicendi faciendique sapientiam conduceret. Atque hoc quidem

gioconda neu a mia sanciuileam, ehe l'aver e nosciuio fino avanti quegii anni. In eui nh an. che il buono dat reo si distingue, Galileo G lilei, ammirato poseia da me neti' eta pia adul. ta per lo primo ornamento della mia patria,e dei nostro secolo. in eui egii visse, tante est belle eose operando. Usava egit domesticamente in quella easa. ov' io sui da bambino allevato , e complacendosi delle festose accu-glienae , che io gli faceva , gentii mente mi ve aetatava, portandomi spesso te chicche. Facilissimo pertanto trovai l' adito appresso di luinella mia adolesceneta, e largo eampo mi si e. ra osserto di attingere in gran copia da quel mare inefausto te aeque delle scienete pia nobili . s' io non avessi traseurato si bella occa. sione . e che l' in gegno mio ne scisse stato ca-paee. Dissertaxione suli utilita e dilatio che re- ea At Geometria. Diuitiam by Coosl

24쪽

eonsentaneum erat illius ingenio, Sc exemplis majorum suorum, quorum plures doctrinae laude floruerunt. Enitebatur igitur, ne praeceptores desiderarent industriam suam saut diligentiam, & cum coepisset nobiliores litteratorum hominum coetus frequentare , in iisque orationes quasdam de laudibus clarorum virorum habuisset , Statim oratoris, elegantissimique scriptoris famam consecutus eSt. Habebat hoc a natura ipsa . ut cum suavitate 8c copia dicendi conjungeret magnum Vocis splendorem. & summam motus dignitatem , ut jam prope oratorem persectum illum non dubitasses dieere. Et quia illa aetate perpauci erant, in quibus naturalis inesset, non sueatus nitor, utens verbis & sententiis grandioribus illud obtinuit, ut deerrantibus etiam non displiceret. Nec solum in verbis eligendis, sed etiam eollocandis, & comprehensione numero a devinciendis nihil non ad rationem , dc tanquam ad artem dirigebat; verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis & eo formationibus . Id praesertim intelliges ex or

tiona de laudibus Cassiani a Puteo salter Petraskius is appellabatur quae tanto arti

25쪽

scio scripta est , dc tot continet ornamenta dicetidi , ut nihil possit ultra. Equidem Datio tantum tribuo, ut eruditorum disertissimum , disertorum autem eruditissimum suisse putem. Ipse eum praestantissimum ingenium contulisset ad perse iam geometriae Sc rerum

physicarum scientiam , ducibus Galilejo &Τorricialio, magnus in his facultatibus evasis set , Si eas unice colere mens illi fuisset. Sed homo Graecis, Latinis, Italicisque litteris eruditissimus, antiquitatis nostrae, M in inventis rebus, ik in actis, scriptorumque veterum litterate peritus , idemque illarum artium , quas liberales appellamus , intelligens existimator in plura studia distrahebatur. Ad id non .mediocres labores sustinere debuit in Etrusco le-xico cum sex aliis doctis viris amplis eando, Scin exercendo munere, quod illi demandatum est publice in Lyceo Florentino Graecas Latin asque litteras docendi. Postquam e vivis excesserat Io. Baptista Donius evenit id exeunte anno MDCXXXXVII. suffectus in illius Iceum fuit Alexander Adimarius. quod illi grave accidit propter decrepitam aetatem agebat enim tum reptuagesimum annum & pro-

26쪽

D A T I U S. I pter valetudinis incommoda. Itaque tres post menses supplicavit Magno Duci, ut suscepto onere exolveretur, quod facile obtinuit, Sequia loco illustri & excelso sita erat laus illius, & quia aderat Datius. qui respondere

tanti viri gloriae facile posse judicabatur r . Et profecto minime ille sesellit expediationem

civium suorum, quibus & consuluit ipsos eorumque liberos vehementer excitans ad patrii sermonis elegantiam dignitatemque tuendam .

i) In haee perba reseripsit Pri Meps. Concedesi eo- me si domanda, con che per quest' anno comine lato it r. Novembre scorso . e per gli altri suturi, che vivra ii Supplicante, ii Camaris lingo delle Deei me Eeclesiastiche gli paghi atagione di Sc. go. I' anno delli hoo. prooisio. ne solita di deita eattedra. Persio Falconeinix ε. Feb. Is g. Binos post dies jussit Datiunt in illius Iocum substitui. eon che per il tem- po che vivi, Aless. Adimari non doura conse. guire delli Seudi xoo. provvisione solita di det. in eattedra. the Scudi reto. I anno, e intera. mente M. aos. dopo la vita di deito Adima. ri. quod accidit an. -13.

27쪽

ao C A R O L U s . Qua de re dissertationem edidit, multis adi. gumentis probans bene Etrusce loqui in magna laude ponendum non tam sua Sponte , quam quod esset a plerisque neglectum, qui eum se externis oblinevissent moribus , omnem

illam salubritatem Etruscae dictionis, quasi Sanitatem , perdidisse , , loqui pene dedidicisse

videbantur. Ut vero praecepta elocutionis elegantissimorum scriptorum exemplis confirmaret , utque haberent adolescentes in omni s lutae orationis genere , quod imitarentur , optima quaeque Selegit, atque opus inscriptum

Prose Morentine vulgavit, quod eruditissima praefatione ornavit, ex qua una intelligi potest Datium prorsus factum fuisse ad dicendum atque ad judicandum. Porro in iis, qua edidit, voluminibus nihil est nisi sanum atque rectum ; sed de quibusdam oratoribus Plinia num illud fortasse usurpilis: nihil peccat , quod nihil peccat. Debet enim orator erigi . attolli, interdum etiam effervescere, efferri, Mad praeceps accedere . Ceterum minime omnia , quae sibi Darius proposuerat si , perficere po-

i) Questa raecolla. ait isse, Sara divisa in pia par.

28쪽

est , quod negligantiae minime attrἰ es. In exeolendis enim litteris sic animo exectabat, ut partem nullam caperet quietis. Colligebat recondita , quae ad Scholam afferret, eumque de aureis Pythagorae Versibus dissereret, nihil praetermisisse videtur, quod ad veterem philosophiam , praesertim moralem , pertineret. De Titi Pomponii Attici vita ea dixit, ut mores illius, ut facta, ut sermonem pene expresserit, sic ut iis, qui audiebant , tum geri illa fierique viderentur. Habuere magnam antiquitatis notitiam acroases illae, quae sunt de amphitheatro Romano. Quid multa 3 omnis eura illius solebat in hoc versari Semper, ut

non communia doceret, utque rerum copia , Sententiarum varietate, & dicendi elegantia

delectaret. His litteris si quid profecisset, exuti. ed ogni parte ia pia volumi. La prima

conterra orationi, la seconda lettere. la terra discorsi, Iezioni. traitati, e dialogi di selenae ,d' arti . e di varia letteratura. Ia quarta co est che , Ia quinta materie scherame e Piace volt.

29쪽

stimavit sic utendum esse, ut per se illustraorentur quoquot Florentiae erant veterum Romanorum monumenta , &.res ipsa jam in eum adducta erat locum , ut magna inser ptionum copia typis committenda esset. Eodem tempore in emendandis, ic commentariis declarandis Io. Casae earminibus elaboravit, teque editurum recepit Cyri Persi Italicos versus , quod iis Leopoldum Medieeum plurimum delectati intellexerat. Instituit & edere Partem I. nam II. plures ante annos Vulgata

fuerat observationum , quas de Italica lingua prodiderat sub Cinonii nomine Μ. Αntonius Mambellius Iesulta, quam ob caussam sibi eum Daniele Bartolio, cunctisque Iesuliis controversiae fuerunt, quae ipsum ab incepto deterruere ci). Aenigmata quoque versibusco Cum seriberet ad Leonidum Medicetim Alexam der Segnius . ait . Il Dati net far l' editione delCinonio si concilib la ne mictetia di tuiti i G stuti , pere hh ii Generale seee causa universale di tirua Ia religione la privata querela dei P.

30쪽

DAT I U a 3Italleis a Malalesta composita ornamentum a praefatione Caroli obtinuere, nec scripsit quidquam . quod elegantia atque eruditione minime condiret. Illa etiam potiora existima. bis, quae parabat ad Vaticanam Metallothe- eam Μichaelis Mercati , cujus autographum sibi comparaverat, ad Vitruvium aliosque Latinos scriptores illustrandos ; nee minus laudabis studium, quod adhibuit ad vulganda Lotharii fragmenta, M ad inveniendum Harmonicum caeleste Francisci Vietae . cujus occultationem Astronomi deplorare solebant. Ad ceteras ocineupationes accedebat, quod cum esset a bibliotheea Io. Caroli, M a studiis Leopoldi indiceorum, saepe ab iis mandata habebat ad rem litterariam pertinentia I . Non alienum

lettere, di stam pe di libri , di seste, gli place

SEARCH

MENU NAVIGATION