De Lycurgo: Thesis

발행: 연대 미상

분량: 172페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

piadem, nec adeo mirandum esse nos Heraclidarum reditum undecimo Lycurgum non ante C. N. Saeculo desinente, ponere.

82쪽

QUI ESSET CIVILIS POLITICUSQUE PELOPONNESI AETATUS, TEMPORE GUO LYCURGUS LEGE A DEDIT, INVESTIGABITUR

In prior hujus operis parte Vidimus, tum incertas esse omnino temporum quibus Studemus chronologicas computationes, tum oriensium in Peloponnesum irruptiones non uno eodemque tempore, sed paulatimet, ut ita dicam, continuo motu lactas esse. Nunc qui suo rit Peloponnesi status nono ante C. . Saeculo, quo tempore Lycurgus leges dedit, examinandum. Illud enim in spartana legislatione praesertim admi rationem movet, Scilicet quo evenerit modo ut legislator populo severa quae novimus iuStituta irrogare potuerit. Postquam autem manifestum suerit Lacedaemon illis tomporibus conturbata suisse omnia, inter se decertantibus victoribus victisque, intelligemus Lycurgi munus multo facilius suisse, quum quae ad pacem

stabiliendam pertinerent grato animo omne acciperent, et rudem quem novimus vivendi modum nou

83쪽

gravate homilies amplecterentur rudi militiae assuefacti, quam neceSSario egerant, dum, e septentrionali Graecis

parte profecti, per insesta gentes, ut Peloponneso potirentur, armati iter faciebant. Illud autem quo melius dijudicemus, Videndum qui fuerit incolarum hujus regionis Vitae cultus, tempore Doriensium irruptionem lycurgeaque instituta ante

cedente.

Haec ipsa res non minimi quidem laboris est, quum nil sero praeter homerica carmina ad illam aetatem illustrandam apud auctores reperiatur, Achaeorumque cultum qui anim effingere cupit, in memoriam Suam revocet necesse est moenia illa Tirynthis Mycenarumque congestis saxi exaggerata, Substructo illos thesauros, qualis est Atrini, superbaque in editis l0cis surgentia castella. Nec parum ad rem proderunt pretiosissima illa omnia, quae n0bili Scientis amore succensi viri, multo labore, multaque impensa, sub terra sedendo, in lucem protulere, manifesta magnificentis horum populorum documenta. Si quis enim a consideret ab egregio viro Schlio- manno in sepulturis reperta, quae utrum Agamemnonis

Sint anno parum reseri, quae tamen non ita remotae

esse videntur ab illo cui studemus tempore Mycenaeo enim cultui quartum decimum saeculum assignabat dociissimus, qui tantum sui nuper desiderium reliquit

84쪽

M DE LYCURGO

Albertus Dumont ), manifesto videbit, Achaeos, quod ad vitam liumanitate perpolitam attinet, milli populorum cedere, qui his temporibus mirifica magnificentisssus testimonia praebuerunt, Egyptios, AssyrioSVedico, quorum artis exempla in Mycenarum sepulcris reperta sunt quid nim aliud sunt imaginunculae caput accinum reserentes, quibus non absimile est sigillum in aho ut Mes III monumento inventum, vel seminae illae e lapide, compressis manibu SedenteS, multaque alia ex Oriente in Atridarum urbem mani sest alluta Nec ipsos legantiorum artificiorum cenenses ignaros suisse docent picta figulina aenea arma aureis ornamentis insignita, variae demum formae quibus vasa aliave fingebant: qui eorum luxus fuerit, splendidarum vestium reliquiis, quibus cadavera Obducebantur, sub agorae solo reperta, conjectare licet; quam divites fuerint, illa ostendit auri congerieS, quam Schliemanno eruere contigit quam potentes, ex illis apparet moenibus quae seu Tirynthe, Seu Mycenis, seu aliis quoque locis miramur, illa quidem tanta mole exstructa, ut a Cyclopibus congesta suisse Vulgo crederentur. Quid opus est celebrem illam Leonum Portam, tantaque illius sui monumenta laudare Quum autem miracula illa consideramus, nos juvat cogitatione ad Vitam revocare superbos tridas, qui ex sublimi cenarum arce, in toto argivo campo et in Eurotae valle imperium exercebant, et adeo in coeteris Graeciae

85쪽

partibus reverentur habebantur, ut rein mum Agamemnon omnes regioni principes adversus rojam ciere potuerit. Non autem quo Secum ducebat prin cipibus adeo Superior erat ille, ut ejus jussa omnes SubmisSe exsequerentur: sacile enina videbit qui modo homerio carmina volutaverit, regi ita circumscriptam fuisse potestatem, ut nil propemodum juberet, antequam sententiam exprompsissent illi qui βουλα ται βουλροροι Vel γέροντες vocabantur . Illi autem, qui civium primores erant, ordinem

Armabant, non multum quidem absimilem nobilitati illi, quae in pluribus Europae regionibus, ut in Gallia, per Mediana Etatem viguit, et nunc etiam in ippone

invenimus. Decim autem ante C. . Saeculo, quam parum stricti in Graecia esSent erga regem reverentiae neXUS, X eo apparet quod trucidato, si sabulis fidem adhibemus, ab Egistho Agamemnone, nemo circum-

habitantium principum fuerit, qui ab infelicis regis

interfectore justas poena Sumpserit adeo flocci facie bant quae in Mycenaruri regno agebantur lCelsis igitur castellorum moenibus tuti, nullius im perio subjecti, senet armi fidentes, curribus vecti, pilo armati, nobilis8imum quemque ad Singulare certamen vocare Solebant, quem ad pugnam magno clamore lacessebant; plebem, quae agro circum habitabat, despiciebant, et rarissime, ne a dignitate discederent, cum uno e mullis praelium inibant. Propemodum militaris artis ignarus erat populus et commercio,

86쪽

60 DE LYCURGO

artificio meritorio, vel agriculturae incumbebat; maXima tamen agrorum pars a servis hinc illinc emptis, vel bello captis colebatur. Hi erant Achaeorum mores antequam in Peloponnesum descenderent gentes quae hactenus arduos septentrionalis Graeci montes incolebant. Quam ab Achaeorum vita dissimilis harum esset vivendi moduS, vix opus est ut dicam quum enim longo spatio a mari arcerentur, nec cum 2Egyptiis Assyriisque per Phoenices communicarent, multum ab Achaeorum cultu aberant. Eos, ut mihi videtur, desi

gnat hucydides quum dicit : Quum eis negotiatio

nulla esset, nec ullus inter ipsos propter formidinem

commer'cio locus daretuΓ, ... quumque Suam quisqvsteream hactenus coleret, ut victui sumseret, nec

pecunam tum haberent, nec humum arboribus conse rerent, qui incertum erat quando quis alius, incursione facta, is ustum ablaturus esset, praese=Vim quum muris non muniti. .. haud gravate sedes mutabant, et ob id ipsum nec magnitudine urbium, nec reliquo valebant apparatu. Quae quum ita sitit, quid mirum bellicosas illas gen te populorum pingues campos littusque maris habi tantium vitae commoditatem aegris oculis vidisse, tantaque bona ut sibi pararent omni ope enisos esse Non hic locus est varias reserendi populorum migra

87쪽

tiones quae oriensium in Peloponnesum adventum antecesserunt ipsos enim per varias regiones vicissim

se contulisse, ex Achaia Phthiotide in Hestimotida, infra

Olympum montem, et inde usque in acedoniam perrexiSSe, e qua rursus per hessaliam in Doridem, et, multis post annis, in Peloponnesum pervenisse tradunt auctores . Qui fuerint eorum mores non aliter atque c0njectando assequi possumus mihi Vero non temerarium videtur eos quodammodo cum populis illis aequi parare, qui in aegyptiis vici Medinet-Abo monumentis vivi finguntur cibi enim immensam videmus Pelasgorum eucrorumque multitudinem, cum pueris mulieribusque advenientem, plauStri Uectam, terra quo ubere consequentem ab hoc populo oriensese fortasse disserebant, quod non omnes una iter lacte baut, sed catervatim incedebant, quanquam eodem

omne contenderent.

Oaomodo potestatem suam extenderint illi indagat Thucydides , causamque affert eos saepissime a civitatibus, umili causa, pro conductis mercede militibus, arcessitos fuisse. Ηuuc equidem locum maximi facio, nam mihi haudita differro videtur Doriensium in Peloponnesum irruptio ab irruptione quam multis post Saeculis, in imperium Romanum barbaros secisse compertum habemus. Quam accuratius perscripsit doctissimus idemque bonignis

88쪽

M DE LYCURGO

simus vi Fuste de Coulanges , qui, quum non minus Spartana quam gallica instituta noverit, plurimum ad nos contulit: patefecit ille igitur non Germanos insensis

semper armis, ut omnia erro ignique vastarent, in Romanum imperium incessisse, sed plerumque agrOStantum colendos rogavisse, pro quibus se doministributum pensuros esse pollicebantur . Nonne Cimbrorum Teutonumque multitudo conSulem orabat ut manibus utque armis, ut vellet, uteretur Rosor Suetonius Ubios et Sicambros,

regnante Augusto, se senatui populoque romano

dedidisse, iberiumque quadraginta millia dediticio

rum germanorum in Galliam trajecisse Nec aliter sere quarto post C. . saeculo habuit: manifestum est enim veras et omnino hostiles populorum irruptiones, sive Alamani sint, Suevive Burgundi, Vandales, vel Huni, omnia quidem incendi delevisse, sed nil firmum diuturnumquo condidissul Germani contra in Gallia radices egerunt vivaces, quorum alii agricolae adhibiti sunt alii stipendium merebantur et legionibus auxiliabantur in castris distributi, duces quidem ipsi sibi oligobant, in clientela tamen Romanorum erant, quocumque senatus Vellet vexilla serebant, et quas habitabant regiones ab aliis invadentibus defendebant'.

89쪽

Non equidem ignoro periculosam saepissime tasse hanc protectionem, et germana gothicaque praesidia

multas occupaviSSe urbeS, quas se ab obsidione ser Vaturo eSSe pro iniserant); non minus tamen inde

sequium barbaros Gallia non uno impetu, sed vicissime continuo quodam motu potitos esse, et excellenti illo doctissimi ιιste de Coulanges opere, salSae redar guantur piniones, quae de hujus regionis occupatione

circumferebantur.

Non prosecto equidem is sum qui Orienses in

Peloponnesum descendentes omnino cum Germanis conserre ausim, multum quo absum quin labantem Achaeorum potestatem cum Romanorum imperio con

fundam : non possum tamen non similitudinem illam animadvertere, quae, si locum hucydidis citatum res picimus, inter utrumque populum apparet. Ut ouim Germani stipendia merebantur, ita Dorien- Se mercede conductos fuisse a principibus olim solio pulsis, qui paternas sedes recuperare, vel novas sibi parare cupiebant, non est quod dubitemus lausanias enim reser Corintho Dorionses potitos fuisse, Alete duce, qui quidem Heraclidarum genere Sset, eum au tem navibus advenientem a Metaue quodam adjutum suisse, qui cum caterva e sua Gonussa arce , inter AEgiram Achaicamque Pellenem assurgente, Aletem auxiliaturus, descenderat. elas autem ille, Antasi

90쪽

64 D LYCURGO

filius, Atracis illius nopos qui nomen dedit Atraci, urbi Thessaliae, in ripa Penei, Lapithus erat, ut docet

Pausanias, scilicet, ut mihi Videtur, cum prioribus Doriensibus confundendus, quos e Thessalia pulsos, in Peloponnesum Venisse sama est. Namque nullam aliam ego significationem sabulae adhibeo, qua narratur Lapithos, a centauris devictos, usque in Arcadiam et ad aleam promontorium sugiSse. Ut autom ad subigendam Peloponnesum reVerta mur, manifestum S Victores victosque saepissimo compromissum Deisse monne D0ridas Hyanthidasque amice letem acceperunt Suamque ei Corinthum ut

it tradiderunt Crosphonte indigenas Messenim incolas benignissime habitos fuisse docent Ephorus' Νicolausque Damascenus . Imo, sunt invadentium principes, e quibus emenus, qui majorem indigenis auctoritatem quam propriis militibus suis adhibuo-runt; quae causa sui cur a filiis trucidaretur riuum enim filiam Hyrnethonem cuidam Deiphonti nupsisset, uni e regionis incolis, et hunc generum filiis suis ante-serret, patrem illi ad fluvium lavantem, in regione

deserta adorti sunt; qui vero, antequam exspiraret, Deiphontem et Hyrnethonem regni successore designavit.

Dum haec Argis agerentur, simile aliquid Spartae evenisse narrat Euhorus, qui expresse dicit Eurys

SEARCH

MENU NAVIGATION