장음표시 사용
361쪽
Latinos disceptatio , num ad Eucharistiam conficiendam praeter verba quae Christus adhibere Sacerdotes docuit, necessaria quoque esset S. Spiritus invocatio. Assirmabant Graeci , negabant Latini; postque diuturnam pugnam eum tandem res exitum habuit, ut illi convicti ac veritatis vi coacti errorem stum desertierint. Sed non diu pax fuit, cum illum eundem Graeci , facta secessione, instauraverint: quod ab illa Gente in Latinos jamdiu conceptum inveter tumque odium cogitanti mirum videri minime debet. Illud potius mirandum quo iam nostra. tum , S in his Ricardum Simonem , & Ant nium Augustinum Tuetteum, hac aetate extitiLse, qui pene in Graecorum abierint sententiam.
Id aegre ferens Ursius eos confutare est aggressus. Confutationem autem sic contexuit, ut
excutiat & explicet plurima Latimnim, ac pra sertim Graecorum Patrum loca ac testinionia, libros praeterea Rituales Graecarum & - orientalium Ecclesiarum , demonstretque minime ex
iis confici possis , sicuti contendebant adversarii, easdem Ecclesias, tradita a maioribus disciplina, ita invocasse Divinum Paracletum , ut Vide-
362쪽
rentur in eo ponere absolutionem perseetionem que Eucharisticae consecrationis. Diligentissime quoque is perpendit monumenta Concilii Florentini , quod caussae suae conducere arbitratus est; nihilque earum rerum omittit, quae hunc librum perfectum, expletumque omnibus sitis numeris& partibus essicere possint. Vix illum Ursitis absolverat, cum anno secundo postquam Coenobio praeesse caeperat , Romam a Cardinati Neis rio Corsinio accersitus est, ut Theologi locum apud eum teneret. Id illi pergratum atque iucundum fuit, quod vehementer ad studiorum
suorum rationem , naturamque sitam, quae pro sus ab omni praefectura abhorrebat, accommodatum arbitrabatur. Cardinali autem multis m,gnisque in rebus, eo praesertim tempore, quo ejus Patruus CLEMENs XII. Ecclesiae clavum rexit, consilio adfuit. Etenim ille neminem Udiso laude prudentiae, fidelitatisque anteferebat Sed hoc in primis ad tanti viri laudem illustre fuit, quod idem Pontifex sype eo non selum consiliario, sed etiam scriptore tars est. Sunt in manibus quae iussu illius exaravit minora flentio praetermittimus ut probaret, potuisse s
363쪽
eum iure privare Cardinalem Nicolaum Co- seiam Archiepiscopatu Beneventano ; utque OG tenderet fas haud esse Regi adigere' Episcopos, qui in eius ditione sunt, ad Homuli, aut, nisi oppida ab eo accepta habeant, ad Fidelitatis , ut appellant, iusiurandum. His mandatis con sectis, totum se convertit ad contexendas Dosertationes Traeologicas de Baptismo in nomine
'esu Christi ; σ de Chrismate confirmatorio . Noverat enim Theologos haud paucos fuisse sinculo si periori, & esse etiam hoc nostro, qui Baptismum ab Apollatis in Christi nomine numquam fui se datum defenderent, ac S. Thomae
contra sentientis opinionem nec veram nec ve
risimilem dicerent i Et illud quoque noverat , Samuelem Bastagium gravissimo captum fuisse errore, ut arbitraretur Chrismatis ussim in Comfirmationis Sacramento ignorasse Ecclesiam primis temporibus , & in eam a Valentinianis dς- rivatum fuisse. Priores sic est adortus Ursius , ut sententiam Doctoris Aquinatis satis esse probab, Iem demonstraverit; alterum vero tam est graviter insectatus , ut plane convicerit impietatis . aibus in rebus cum esset occupatus summa' CL Υ s HEN-
364쪽
ΜENTII XII. voluntate factus est Cathedraticus Casanatensis. Vocantur autem Cathedratici C, sanatenses duo ex ordine Praedicatorum sciemtia clari viri, qui instituto Hieronymi Cardinalis Casanatae e superiori loco mane quidem alter, alter vesperi statis diebus S. Thomae Summania rei Theologicae studiosis Romae interpretantur. Ex quo factum est ut Ursius non selum honesto ,
sed etiam grato fungeretur munere . Ita em merat in illum Doetorem animatus , ut omneS cuperet ad illius distiplinam adiungere. Interim , Romae nuntiatur, in Gallia lupis impressam fuisse Baianisni Historiam a Joanne Baptista Duschesinio conscriptam , hacque infamari Petrum Sotum Iiominem e Dominicana Familia praeclarissimum, quasi ipse iecisset initia , & tanquam semina , unde errores Baii procreati fuissent. Id ut a divit Thomas Ripollius , qui eidem Familiae praeerat, Ursio mandavit, ut libro falsas Dus.chestii accusationes refelleret. Quod quidem illi facile fuit. In promptu enim habebat , quae Pontifices MM. , Tridentina Syn actus , Cardinales , Episcopi, Principes, Scriptoresque magni nominis Soto impertierant ptaeconia ac testim
365쪽
stimonia hominis pietate, studio Catholicae Religionis, fide, integritate , atque doctrina praestantissimi. Quae poliquam collegit Ursus, transit ad examen librorum, ac praesertim Epistola, ris Dissertationis eum fluardo Tappero de conciliatione gratiae, ae liberi arbitrii, neque ullum esse in iis locum probat, ex quo iure meritoque Soto conflari invidia possit, contra vero, e se multa , quae plane adversantur erroribus. quorum illum Historicus insimulaverat . Neque solum pro aliis . sed etiam pro se ipse his temporibus pugnavit Ursius. Etenim Drotinius impotentis ingenii Gallus adeo in illam , quam paullo silpra memoravimus de Baptismo ee. Differ
lationem stylum acuerat, ut non tam eam refellere , quam in eius auctorem furere videreis
tur. Huic Ursius sic respondit , ut se iniuriis prorsiis abstinuerit, nihilque aliud egerit, nisi
ut ostenderet omnium pene temporum mem
riam sententiae Doctoris Aquinatis suffragari videri . Haec atque alia nam edidit quoque Latinam orationem de, laudibus B. Catharinae de Ricciis quae ad haec usque tempora typis mandaverat ingenii monumenta, magnam illi Y 6 famam
366쪽
famam confecerant, ut iam videretur in Theologorum numero , qui Romae florebant, principem locum tenere. Itaque nemini dubium erat
brevi illim in amplissimum dignitatis gradunu collocatum iri. Ad hune primus illi ascensus
filii an. MDCCxxxvII. quo tempore a CLEMEN
Ta xii. factus est a Secretis illius Magistratus, cuius munus est interdicere lectionem librorum, in quibus se se prodit scribendi licentia , nequid Christiana Resipublica detrimenti capiat. occupato hoc honoris loco , primam habuit curam Ursius, ut Pontifici optime de se merito, Eccle. saeque voluntatem studiumque suum magis m,giique declararet. Cuius rei amplam eidem soccasionem dedit opus illud Iacobi Benigni Bos stetit. quod iusti Ludovici xiv. ad propugnan dam notam de potestate Ecclesiastica Decla rationem a. MDCLxxxii. in Comitiis Cleri Gablicani editam conscripserat, quodque Episcopus Trecensium Huclem Boguetii Fratris Filius .martuo iam Auctore, anno MDCCXXx. Luxem burgi typis imprimendum curaverat . Auctoris celebritas, ubertas, varietas, copia argumento rum , quibus idem evincere nitebatur iura Sedis Ap
367쪽
3qs Apostolicae in definiendis Fidei controversiis suis
contineri finibus , iisque non admodum amplis, illud effecerant, ut permulti essent tum apud Gallos, cum apud Italos qui palam dicerent, Bos suetium illarum iurium defenseribus non modo spem victoriae, sed etiam voluntatem defensi
nis abstulisse . Quod iudicium falso prolatum fuis se ii intelligent , qui legent libros insit, quibus se se illi Scriptori opposivit. Profecto fortiter is
cum tanto adversario bellum gessit. Nam omnia quae conserri poterant, in illum contulit tela ; contraria sic excepit, ut pleraque leviora atque hebetiora esse ostenderit, ac multa in ipsem adversarium retorserit; & siqua res fuit
quae premeret vehementius, non modo non ab iniecit , sed ne reiecit quidem scutum , sic ut nunquam cessisse , contra superiorem semper discessisse haud injuria a doctis quibusdam viris iudicatum fuerit. Longum esset de omnibus rebus, quae in his libris continentur dicere. Itaque dixisse suffciati Ursium tribus prioribus Voluminibus , quae sint De irreformabili Romani Pontificis in definiendis Fidei controetersiis judbeio , multa enucleasse sacrorum librorum , Pstrum ,
368쪽
trum , aliorumque gravissimorum scriptorum I ca, ac multo plura exposit .se Conciliorum , decreta , ut ostenderet, Ecclesiam ab ultimisque temporibus consei, si se mirum putas. Bossuetium ex Ecclesiae consensu se quoque maxumum caussae suae praesidium petere posse de hoc irreformabili Maeicio r Pastremo vero Operis volumine , quod inscribitur, De IUmani
Pontificis in Synodos . Occinncnicas earum ci nones potestate aeque firmiter ac copiose probat, Romanos Pontifices minime Conciliorum legibus , sed has illis subiectas e I se . Ad haec addi quoque illud potest, eundem multas in his libris collegi in rationes ac testimonia ad refellendos viros doctissimos Antonium Amaldum , & Petrum de Marca, quorum alter acerrime propugnaverat haud pol se revocari in dubium is Vim , auctoritatem , pondus decretorum Concilii Constantiensis ; alter novam propositerat rationem conciliandi con ungendique libertatem ,
suffragiorum, quam in incumenicis Conciliis Epistopi habere debent, cum silmma Pontificis potestate. Pontifici enim eas tantummodo partes dabat, quas Romani Imperatores in comdendis
369쪽
33 Idendis Senatus Consultis obtinere selebant. Sie Ursius magna doctrinae & eruditionis copia cumdem onstrasset, nullis posse terminis definiri ius Romano rum Pontificum in praescribendis , vel declarandis iis rebus, quae ad Religionem pertinent , aliud sumpsit opus in manibus , quod non minorem & sibi laudem , & Christianae Reipublicae utilitatem peperit. Historiam Ecclesiasticam, quam Gallice scripserat Claudius Fleurius, nescio quis in Italicum converterat, &Venetiis typis imprimere instituerat. Id ut Romam allatum est, quod detrimentosiim esse existimabatur nam multis in locis scriptor ille animum haud mediocriter iuribus Romanorum Pontificum insensum patefecerat) si in omnium manus illa perveniret, quaeritur quid facto opus sit. Consulentibus Ursius respondit, dandam eta operam , ut caepta impressio intermitteretur ;quo vero Italorum utilitati ac decori prospiceretur novum Opus conficiendum . Hoc consilium maiori parti cum placuisset ille rogatus est, ne graveretur hoc in se onus suscipere. I umilier intelligere se se quanti res esset operis ac laboris ; hoc tamen esse in Christianam Rem
370쪽
publicam animo, ut nihil esus cauta recusaret. Ilao re constituta , nullam interponendam esse moram putavit quin ad eam conficiendam separaret. Quanquam non multis ille egebat diumentis. Habebat enim insculpta in animo monumenta. temporum , locorum, hominum gestarumque rerum ; mirabilis in eo erat cognitio Conciliorum ac Patrum , in quibus legendis omnem triverat aetatem ; iudicio acri & recto prae ditus errat, ut possiet non selum consilia, acta ,& eventus rerum ordine declarare , sed etiam tuto ac vere exponere quid probandum reiciem
dumque esset. Siquid eum deficiebat erat per fecta Etruste scribendi laus, ad quam obtinemdam omne sium studium convertit. Nam optimos scriptores diu noctuque legendo , e quibus germana quaedam locutio exurgere selet, natiauum illum colorem , quo sermo Etruscus imbuitur, mirifice expressit. Ut vero stylum exencitatione acueret, libros quos Latine de Ponti
ficis Maximi irreformabili judicio , potestateque
fecerat, patrio sermone in epitomen contraxit; aliudque opus pariter Etrusce conscripsit, in quo originem subtexuit , dominatus , . quem. habent