Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Quartum agebat aetatIs annum , cum ad Materteram , quae in oppido S. Cassiani , quod Florentia millia pallaum octo abeth, religiosum

Vitae genus professa fuerat, eum parentes adduxerunt . Erat eo loci eadem vita institutoque astricta virgo quaedam laude pietatis excellens e gente Paolsanta , quae ut puerulum vidit,

patri ominata est illum Romana purpura illustrem fore . od 'praedictum facile obtinuit fidem , non selum quia non sine aliquo iussinini inflatuque divino factum esse putabatur , sed etiam quia non

levi confirmabatur coniectura. Elucebat enim in puero indoles ad virtutem magna, quae summa omnia atque praeclara portendere Videbatur . Politioribus 1ludiis, ut primum per aetatem licuit , viris e Societate 3gsu magistris usus , in peram adeo diligentem , tantoque cum progressu dedit, ut induitriam laudarent omnes, ingenium admirarentur. Nec minori laude , cum 1e ad Philosephiam contento cursu transtulisset, in ea versatus eii , secutus Peripateticos . Tali modo quasi gradu quodam , atque aditu ad ceteras facultates iacto, Pisas proficisci meditabatur, ut ibi Iuri Civili S. Pontificio stude-

352쪽

ret. Sed repente hoe consilium abiecit, ut se totum Deo voveret, eam putans eae praeclaram beate vivendi & simplicem & directam Viam , qtrae Vix rerum humanarum fluctibus a luatur . Itaque Fesulas ad S. Dominici Coen bium se contulit, ibique Ix. Kal. Martias anno MDCCvIII. , cum ageret septimum de decimum aetatis annum in Praedicatorum Familiam cooptatus est, nomine sibi imposito Iosephi Augustini, cum antea Augustinus Franciscus appellaretur . Annum ipsuni cum tiro ita vixisset , ut facile prospicere Collegae eius possent, qui veteranus aliquando futurus esset, incredibili eorum omnium voluntate , stam ordini, cui nomen dederat, perpetuo obstrinxit fidem . Florentiam inde missus ad excolenda in Coenobio S. Marci rerum divinarum studia , tantam in his operam collocavit, ut ternas vel ad silmmum quaternas noctis horas quieti concederet. Praesertim vero his temporibus versatus est in legendis S S. Patrum operibus , cognoscendisque Historiae Ecclesiasticae monumentis; videbaturque jam ab adolescentia , perfectum quiddam atque abselutum hoc in genere attigisse . Ne-qug

353쪽

que illud est praetereundum , quod nunquam se ad legendum conferebat, quin prius, secutussissendidissimum illud non modo sui ordinis, sed etiam Catholicae Ecclesiae lumen Thomam Aquinatem, preces quasdam diligenter adhibuiset. Q iae, aliaque multa sincerae pietatis signa cum effugere non pol sent oculos suorum , illud fiebat, ut non minori apud illos effet opinione sanctitatis, quam doctrinae. Non post multo quam Sacerdos eli factus, suscepit munus do. cendi ; docuitque eodem in Coenobio S. Marci

Philosephiam primum , satis quidem docte &perite; mox Theologiam tanta nominis sui commendatione , tantaque auditorum frequentia , ut magna adhuc memoria sit eius magiIterii. Etenim non exsuccum quidpiam exhibebat auditoribus suis, sed plenum ac perfectum, quodque argumentorum vi, Variaque eruditione animos & veritate percelleret, & singulari voluptate perfunderet. Sed tamen adhuc Ursii fama exiguis continebatur finibus. Hi veror multis

postea ab eo scriptis libris, magnisque doctorum virorum de iis iudiciis , sic amplificati sunt, ut ille non minus fuerit absentibus, quam suis

civi.

354쪽

civibus cognitus. Est Florentiae Melani, quod vocant, Oratorium ad S. Iacobi. In eo statis diebus coetus habebantur illustrium aliquot civium Florentinorum , cum quibus una adesse , deque divinis rebus, rectaque institutione morum lambliari sermone colloqui unus aliquis consueverat Coenobii ad S. Marcum Alumnus . Id munus cum Ursio obtigisset, accidit ut aliquando sermonem instituerit de mendacio , docueritque quam illud esset indignum non selum orthod xo , sed etiam honesto quolibet homine . Cui

e sedalium unus t Valde tibi assentior illud quod a te dictum est ; sed velim mibi persuaderi ,

non extare , ut aliqui existimarunt, O in his Carolus Ambrosius Cataneus , legem quandam hominum consensu statutam, quae Uerbis tuterdum omnem adimit sensum, sic ut est, non est desinant esse notae affirmationis oe negationis , nihilque s nent,quando ex proditione veri nasci oportet grave aliquod damnum, puta vitae, rei, atque existimationis. Hanc sententiam paucis tum verbis confutavit Ursius ; sed mox accuratius , & copiosus auctoritatibus, exemplis , & rationibus conquis, iis, oppugnandam putavit. Librum ergo con-

seciti

355쪽

fecit, ediditque Romae an. ΜCCXXvII. quo comtendit legem illam ignorasse veteres Philo2phos & Ecclesiae Patres, e quorum scriptis, ac praesertim Augusfini multa sumit, quibus in hac quaestione testimoniis utatur i clara & illustria Martyrum exempla in medium profert,

qui mortem oppetere maluerunt quam verit tem laedere r hoc exigere Dei Numen , naturaeque rationem dicit, ut verba declarent animi nostri sensus, proptereaque non esse in Pin testate hominum, excogitato materiali, ut V Cant , verborum usu , divinam hanc , naturalemque legem disssolvere . Haec aliaque hujus modi bono in lumine posita, de haud impolite

patrio sermone explicata, satis multa esse putabat Ursius ad sententiam sitam propugnandam . Oniam vero non defuere qui illa conati stini invadere , non dubitavit iterum in arenam descendere ; editoque in vulgus altero libro, ut sua magis magisque confirmaret, & quae contra dicebantur dilueret , excitatae de se expectationi cumulate satisfecit. Sed non propterea alterius partis propugnatores siluere. Cumque horum nescio quis epistolam vulgasset, quae Y max,

356쪽

maximam apud eosdem consecuta fuerat celebritatem , hanc continuo adortus est Ursius , opposuitque ei Demonstrationem quandam ne logicam , in qua est summa quaedam continu tio seriesque argumentorum , ut aliud ex alio nexum, & omnia inter se apta colligataque videantur . Inter haec siquid incurreret silbs Civorum temporum , quae homo , siquis unquam alius ladustrius , perire non patiebatur,

id ille totum insumebat in actis martyrii Sa ctarum Perpetuae, Felicitatis, Sociorumque iblustrandis, vindicandisque iistem Sanctis Martyribus a Montanisni nota, quam Samuel Basnagius , plaudentibus Actorum Lipsentanti, Scriptoribus, illis inurere maduerat. Quod si laude dignos eos existimamus, qui scriptis suis a Platone, Aristotele, Epicuro , Solone , aliis que antiquitatis Philosephis criminum sitspicionem propulsarunt ; quanto magis praedicandus

est is, qui non inanis ac talia , sed selidae ac

verae sapientiae cultores, propagatoresque eximios, & unde tot dg tam praeclara ad nos di- manarunt exempla virtutum , sibi defendendos

simit adversus inimicorum calumnias p Ursius igitur

357쪽

tur librum elucubravit, ac typis commisit an . MDCCxxvIII. in quo firme , eleganter, ac copiose comprobat horum Martyrum orthodoxiam, Omnesque contrarias Basragii rationes Iabesa, ctat. Cuius rei nullum certius afferre possum

testimonium , quam quod ii lem Actorum Lip- sensium Scriptores non dissimile huic nostro de illo libro pronuntiarunt iudicium ' . In hoc ipsblibro haud pauca disputantur contra Ruinartium S Doduvellum , qui negabant horum Martyrum Acta collegisse atque edidisse hominem e grege Montanistarum di deinceps disseritur de visis, qua in re illud Ursius ostendit, prioribus Ecclesiae seculis Deum illa saepe sectatoribus suis dedisse ad occulta iis aperienda. Porro id caussa exigere videbatur, quoniam Basiagius non leve se arbitrabatur ducere argumentum , cur ii Martyres dicendi essent Montani haeresi coni

minati, ex iis , quae eoaem in semniis vidisse, atque praedixi ila Acta narrant. Demum quasi quandam appendiculam in librum intulit. quae Franeistus Castilionensis scripserat de vita , atque morte , quam pro vera Christi religione

358쪽

exeunte ciculo xv. occubuit B. Antonius Pe- demontanus, eaque .notis . illustravit. Sic enim

se put ivit de Coenobio, in quo degebat, mereri optime , propterea quod Pedemontanus eius alumnus fuerat; quodque tum ille , tum Caitillonensis fuerant S. Antonino Florentino Archi piscopo coniunctissimi , quem institutorem ac parentem habuisse merito idem Coenobium gloriatur. Vix dum opus istud perfecerat Ursius , cum aliud est aggressus , ut probaret adversus Martentum , Lupum, Petavium , Iuveni nium ac praesertim Albaspinaeum, Ecclesiam tribus primis seculis minime denegasse reconciliationem iis, qui essent capitalium criminum rei Videtur Ursius orbem omnium peragrasse E clesiarum , quae ab Apostolis conditae fuerant,

aut quae illarum erant seboles , ut ex earundem monumentis gravissima certissimaque in eam rem sumeret tellimonia . Nec vero ignorabat iis temporibus fuisse quosdam in Affrica , R in Hispania tantae severitatis in maioribus

criminibus animadvertendis , ut iis , qui eorum culpa tenerentur, reditum in gratiam cum Ecclesia patere noluerint; sed aiebat, unum aut ait

359쪽

alterum huiusnodi exemplum nihil valere contra morem & disciplinam , quam homines ab Apostolis acceperant, quaque docti filerant, sic in sontes 1everitatem adhibendam esiis , ut mugnis condimentis lenitatis, ac misericordiae mi tigetur. Prosecto in hoc libro Ursius se praestulit Theologum praeclara , reconditaque eruditi ne atque doctrina. Cum vero non semel a re proposita , opportune tamen semper , digressus stillat, ut tempora constitueret quibus aut Mariscio in Ponto & Asia disteminavit Cerdonis e rores , aut Tertullianus Montani sectator esse coepit, librosque suos vulgavit de Corona MAlitis, & de Pudicitia , aut uterque Decius Urbem reliquerunt, aut Illeberitana Synodus hahita fuit, tantam temporum stientiam oste

dit, ut huic rei in primis studuisse videatur. Accidit interea ut Religiosi ii viri , quos idem sedales contubemalesque habebat, sibi de more consti tuere vellent Praesidem . Etsi permulti

erant quos aetas , rerumque usus , & Virtus, doctrinaque commendabant , unus tamen Ursius cunctis suffragiis electus et , cum vix octa m& trigesimum ingressus effet aetatis annum s .

360쪽

Quod ubi intellexerunt amici, venerunt ad eum gratulatum. Ille vero valde sitam vicem dolere dicebat, quod non satis virium ad hoc sit stinendum onus haberet; quodque necesse esset plurimum detrahi studiis ac litteris suis . Quae quidem indicio esse possiunt, quam modeste de se sentiret, quantusque in eo esset do strinae amor. Sic autem muneri suo praefuit, ut omnes existimarent quasi lumen aliquod sanctitatis et

cere Omnes actiones, omniaque dicta eius . anquam ita comparatus erat, ut magiS exemplo quam verbis homines ad virtutis amorem accenderet. Eo tempore in familiam recepit Coenobii Constantinopolitani nomine Thomam Mariam Mamachium , quae res magnae ei laetitiae fuit. Nam praesentiebat quanto eidem familiae is futurus esset omamento ; quo fiebat, ut uni huic maxime indulgeret, neque eum secus diligeret ac filium. In regendo Coenobio licet

omnem operam curamque ponere videretur Uriasius, potuit tamen abselvere , quae paullo ante inchoaverat de Invocatione Spiritus Sancti in Li- turgiis Graecorum , O Orientadium. Fuit olim in Concilio Florentino magna Graecos inter &Lati-

SEARCH

MENU NAVIGATION