Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1783년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

brana habens; qua una forte re contingit, ut non sit, Cur aves auditorii meatus eXuositatem , Oi3gitudinemque , qui 'bus intenduntur soni, quadrupedibus invideant. Haec inquam , ne nonin alia , neque levia , neque inutilia , in aliud tempus differimus Illud pr.etereundum non censemus, detexisse nos in tympano canalem illum, quem carpa in Tab. a. g. I. iit e exprimit, non modo arteriam continere i ab Xterna carotide ortam, quod nullus indicavit, Uerum etiam nerveum ramum , cum portione dura nervi auditorii comparandum , adeoque

ad aqua ductum allopianum praedictum canalem referendum esse, quod nemo suspicatus x itemque in plerisque volatilibus eumdem longe magis, quam Observavit Scarpa in pullis gallinaceis, circum ambire litum, portam anti vestibuli a nobis nuncupatum a eo quod ingressum ad osseum tubum aperiat a carpa nuperrime descriptum , a nobis multo ante detectum, anti vestibulum dictum , qui ad rotundam , Ovalem fenestram ducit utramque in sui fundo continet. Constans praeterea, a peculiare foramen tenui membra

n obductum in parte posterior ejusdem anti Vestibuli collocatin invenimus , quod anti vestibuli fenestram diXimus b). Dia

metrum denique variam assecuti fuimus , variamque juxta varia volatilium genera figuram non modo avitatis, Verula etiam portae jam dictae ejusdem antivestibuli, quam in volatilibus nonnullis, ac praecipue in palumbi , quibus, si pervulga' tam Venatorum opinionem attendamus, auditus hebes est , ac gravis, adeo angustam esse Comperimus , ut ea i tenue Omlumellta corpus , de quo paulo infra erit dicendum , Contineatur. Jam vero in partibus , quae tympano Continentur, pra Ci pua inter ea, quae observavimus , haec sunt brevitas, .latitudo processus lateralis superioris i cartilaginis columellae, seu Ossiculi tympani , prae inferiori, ejusque curva productio d)Quae longiori anteriori processui, seu ejusdem capiti inser ta anulum cartilagineum constituit distantia etiam utriusque lateralis processus se dicit cartilaginis columellae a tympanimembrana, quae profecto distantia monet, processus eos dena non posse eamdem membranam fulcire, tensamque , et OnVe'Σam servare.

592쪽

Opus cur Ad haec accedit superius columellae ligamentum a ejusque

tendinea in plerisque, in nonnullis, ac praesertim senioribus avibus magna ex parte cartilaginea substantia neXus etiam duorum ligamentorum b non basi dictae cartilaginis, sed lateralibus ejusdem processibus eorumdem quoque ligamentorum substantia, non membranacea , sed partim tendinea, Win aliquibus etiam cartilaginea, ne dicam in nonnullis senioribus avibus muscularem ferme visam esse. De musculo autem a nobis multo ante detecto c), cui membranam tendere incumbit , duo a nobis detecta sunt, alterum quidem est, ejus tendinem non in superiori tantum columellae processii inseri, sed acuta lente adhibita in plura, ac fere innumera lamenta divisum patere, quae diffunduntur inseruntur in universam tympani membranam , unde ipsa fortior redditur ad resonandum aptior, ne dicam filamenta

illa ipsa pro tonorum varietate diversimode tendi. Alterum autem est, dum deorsum extrorsum columellam trahit, tendere non modo tympani membranam, sed per interpositum queum humorem etiam membranam fenestrae rotundae , quod novum profecto est , ac peculiare . Sed hac de re , deque ejus ratione Opportunitate , atque de prOVid naturae consilio, ut uno, eodemque ossiculo, uno etiam eodem musculo duas tendat involatilium aure membranas variis, disiectisque locis appositas, fusius alias agemus. In tympano demum chordam, humanae auris chordae persimilem , nobis acuta lente instruetis inspicere fortuna concessest. Odo oritur illa superius e duro nervo intra aquaeductum asservato, antequam ex eodem canali exeat, flectitur inferius prope minorem lateralem processum cartilaginis columellae,

progreditur inde transverse ad corpus ejusdem columellae, atque vel ipsi, vel basi cartilaginis per cellularem alligatur, tandem ad os jugale pervenit, e supra ejus angulum curvilineum porrigitur, eique adhaeret, ac postremo in oppositum tympani parietem defertur, atque ab ejusdem tympani cavo exit. Ast ad labyrinthum veniamus , in quo diligentior investigatio abdita huc usque naturae opera nobis patefecit. In eo itaque a Tab. . . Tab. 4. g. . . b Tab. 3. B., C. Ces Tab. 3. D. ab . m. . . ab i. m. d Tab. 4. 4. D. Tab. 3. E. . Tab. . .

593쪽

Op UsCULA que periosteum observavimus crassusculam, pellucidam, duriusculam membranam referre, quae universam ipsius avitatem investit. a)In cochlea autem , seu canali cochleae vices gerente , Cuta lente adhibita observare datum fuit, ejusdem septum expeculiari zonula duplicata , cartilaginea potissimum construi. b)Progressum praeterea vidimus nervi cochleae , qui hujusmodi est integer nervus, immutatus intra zonulae modo dictae duplicaturam ad apicem usque cochleae porrigitur, ubi quidem in sensorium sic mutatur, ut eo in loco in elegantissimum flocculum, seu penicillum abeat, c cui permulta sunt variae longitudinis, crassitiei lamenta , omnia in Cottuniano humore libere natantia , nulla, quod conspici possit, in oppositam

crassiusculam membranam inserta. Aliam etiam vidimus Zo-nulam crassiorem, pulposam , albidam , liberam brevemque, nullum proximum cum descriptis lamentis commercium praeseserentem , sed penicillum dumtagat superius circumsepientem, quam ad nerveam medullaremque substantiam refer-

rex.

In vestibulo autem nobis se se obtulit ejus porta, forammen scilicet ad cochleae basim Yistens, quod cum in vestibulum introducat, ita eo nomine donare nobis placuit se se item Obtulit unus vel alter nervetis colliculus d ad eamdem vestibuli portam collocatus, quem nisi animum diligenter attendas, facile pro septo nerveo haberes membranae instar constructo vestibuli portam claudente. In canalibus porro semicircularibus insignem in primis

eorum magnitudinem mirati sumus, quae tanta est, ut magno rum accipitrum canales semicirculares majores sint , quam semicirculares canales hominis , bovis, equi . Atque ut magnitu

dinem , ita formam invenimus variam in generibus variis, adeo ut in anatibus , aliis oue amnibus volatilibus canales illi non semicirculum, sed ellipticum acutum arcum proseferant. In singulis vero eorumdem canalium semicircularium cavitatibus singuli X istunt nervet colliculi e iis, quos diximus similes, quorum uidem origo ab extremitatibus est nervorum vestibulum adeuntium. Horum autem colliculorum discrimen

594쪽

Opus ULA aflocculo, et penicillo cochleae magnum est nullum quippe in iis lamentum , sed uniformis, mollis , ac pulpos substantia ex quo formam sensorii auditus in canalibus semicircularibus a forma sensorii ejusdem in cochlea haud parum differre observatione hac noltra compertum est quod indicare videtur, aut unam eamdemque auditus sensationem in diversimode constructis sensorii partibus essici, aut e sensationibus diversis unam componi, aut sensorii partes alias sonis servire aliis quod postremum si esset, cochleae sensori, quod inter caetera maxime compositum sit, primas sorte in auditione perficienda

dare deberem US.

Ut vero nulla e penicillo cochleae, ita nulla ex illis

colliculis nerve productio emanat, quantum quidem observare potuimus, quae membranae formam X hibeat. Quare avium auditus sensorium in his tantum colliculis, atque in illo penicili , non vero in pulpos nerve membrana labyrinthum intus vestiente, quemadmodum de hominis, quadrupedum' que aure autumant anatomici , constituisse natura videtur. Postremo habet labyrinthus suam arteriam a nemine pro positam , non Xiguum scilicet arteriosum ramum a Carolide productum , qui per peculiare , ac constans foramen a)prope radicem canalis maximi collocatum in labyrinthum apsum ingreditur, in ejusque cavum suas fundit propagines. Hae de re anatomica in praesentiarum indicasse suffciat:

e quibus colligitur volatilium aures plures partes cum auri bus quadrupedum communes habere, quam ad haec usque tem pora creditum fuerit, non paucas autem sibi proprias, quae O tertiifimorum Prosectorum industriam huc usque illuserunt. At vero nostras de adumbratarum partium usu opiniones, nonnullaque inde dedueta nova , nec inutilia corollaria Cum ad audiendi rationem, tum ad physicam animalem pertinentia alio sermone complectemur, simulque ipsas modo vix commmemoratas partes fusius describemus I

SEARCH

MENU NAVIGATION