Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ea, quam Vidit, ortus nexusque ratio cum suis varietatibus, ita tamen, ut naturalis labrica, ceu omnibus cognita, omittatur. να De pari octo , quod vagum νω ο repperes tur, atque hic quidem inprimis secundi recurrentis mentionem facit, subiungit tamen etiam descriptionem huius aberrationis, qua trunci ipsi con

fluant.

3- De neruo Ampathico maximo, praeὲipue de P 97 eius per cauum pectoris descensui et istanchnios ob tuo orti L . De ganglio plexuque semilunari ipso, cuius

varietates in quatuor classes constantioris stru- mirae congessit, quas uberius et accurate omnes

describit

VI. Mytorio tumorum rariorum circa egrpum ei P iin vota manus abitententium, qui, simillimi licet facie, qua indolem tamen et sanandi methodum prorsus discrepant, auctore o T. Avo AOREL, praeledra r. societati scient. d. XVII. i, CCLXXIX. Alii ii mores carpi a carie suboriuntur et fungosi sunt; alii atheromatis naturam induunt atque e iuncturis praecipue et ligamentis ossium carpi pullulant. Primum de fungis cancrosis, qui supra et infra carpum conspiciuntur, cutem integram seruant atque qua, magnitudinem et figuram, consistentiam, duxitium atque dolorem inter se variant. Praeter auri ponderis sensum, digitorum rigorem, incommoda nulla mouent; post plurium annorum indu-eias in molestissimam molem excresstunt. Causas ipsorum indicat, ipsosque a gangliis omnino differre docet. His praemissis, tres casus recenset, e quiqbus appares, di nulla remedia chirurgica cognita ab his tumoribus eludi, hanc tamen malo adcommodatiorem methodum proponiti ut, quoad suri

A s potest,

12쪽

potest, externum ulcus quam primum ad eleatri cem perducatur; nulla caeterum ad sanationem Carviei penitus absolutam habita ratione. P- Izy Deinde Atheroma iuxta carpum describit. Semper huius generis tumores sub iunctura et vola ma. nus vidit, et in capsulari eaque subinde densioris compaginis, suerunt inclusi, capsula se dilatando increscit et sese insinuat inter musculos, tendineS et aponeu-ro eq volae manus. Molestiam tamen haud leuem sub motu manus digitorumque pariunt, atque plurimis durioribusque ramis, pressioni renitentibus,

praediti, atque sic in plurima loculamenta, diuisi sunt, qua in re a reliquis cysticis tumoribus differunt, a gangliis autem humore, quem continent.

In casu subiuneto fetaceis, incisione, intemonomixturae rodentis ex spiritu acido salis marini aqua diluto, atque compressione medelam abs luit. Caeterum materiem ath romatis huius plane singularem sobolem esse lymphae, quam aut glandula quaedam ipsus iuncturae parauit secreuitque, aut fibrae tendineae casu ruptae stillarunt, haud dubie pronunciat. In Tabula subiuncta tumorum forma atque ratio depicta est.

Fundamenta Chemiae theoretico - practicae, po

nissimi Hassiae Laiadgrauit a consiliis rerum metallic. Medicinae in academ. gies len. Prosesi Primar. Histor. naturai. et Chemiae Ordinar. Giessae, apud Iust. Frider. Κri ger, CIIIJ CCLXXXIII. Alph. I. Plagg. II. in sorma Octaua,

13쪽

etdite

i conscribendo hoc libro, qui duabus partibus

absoluitur, Auctor rationem secutus est hanc, ut in prima parte . praemissa chemiae definitione, obiectisque et charai feribus, quibus chemici quandoque utuntur, descriptis, instrumenta cum activa, tum passiua recenseat, simulque variorum de principiis corporum chemicis sententias enarret, et tandem de operationibus themicis loquatur; in altera autem producta aquea, educta et producta salina, educta gummosa et gummoso - resinosa,

educta et producta phlogistica et salino - phlogistica,

saponacea, sulphurea, sulphureo semimetallica, hepatica et hepatico- regulina, producta aggregatorum, semimetallica et metallica consideret, tandemque de metallorum et semimetallorum temperaturis, de metallorum commixtorum separatione, de praecipitatis atque calcibus et de Vitrorum coctione agat, ac simul praecepta, quae dedit, dissoluendorum, Componendorumque variorum com

Porum exemplis quibusdam illustret. Sub hisce ergo sectionibus t m theoreticam, quam practicam chemiam Auctor comprehendit, ususque est in utraque hac artis parte exponenda ordine haud prorsus inepto et stilo, utut non eloganti, satis tamen limpido, eoque rebus pertractastris accommodato. Quare si ad has, de quibus modo locuti sumus, libri laudati dotes respicimus, non possumus ire inficias, eum usibus, quibus ab Auctore destinatus est, omnino non videri penitus incongruum. Iam autem, cum plures sint virtutes, quibus excellere liber bonus, isque possibmum, qui in discentium usus conscriptus est, debeat, videndum est accuratius, utrum his etiam adstmodum sit conspicuus, an illis tantum, quas suprReommemorauimus, lectoribus probetur. Nequutamen in variis, quaa BAuΜunus protulit, ehemia.

14쪽

subiectis, velut in aqua, terra, lapidibus, salibus metallis, horumque corporum specietas singulis recensendis haerere nobis lubet, quarum quippo enumeratio longa nimis futura esset, atque fastidiosa, sed persistendum potius nobis putamus iri hoc, ut praecipua quaedam Auctoris de indole

quarundam vel a natur' productarum, vel arist factarum rerum placita excerpamus, eius de V riorum phaenomenorum causis sententias diiudice

mus, et, si quid iis adiiciendum vide tur, istud

substituamuS P, Et alumen quidem inter salia syptica Auctorrefert, dicitque, illud ex vitrioli acido, terra silicea et aqua compositum esse; at vero si accuratius in nasuram huius salis inquirimus, et nuperorumi chernicorum cum eo facta experimenta, eaqu'summa cura instituta, consulimu , videmus subdem et vitrioli oleum et multam aquam ipsi inesse, haud vero quaquam siliceam terram, sed prorsutaliam, argillaceam dictam, aut ab alumine cogna, minatam, in eo contineri, quae in acidis, mineralibus potissimum, facile solui possit, cum iisque interrestria salia abeat, quibus consciendis silicea terra omnino impar est. Hinc HAU MERUM in dosinienda aluminis natura mirum quantum a Vero aberrasse, eumque hancogallum quendam chernicum, infidum saepe ducem, in hac rου esse sec tum, patet. p. a S. Boracem, veteribus Baiarach dictum, medium sal ex minerali alcati, sale hombergiano, terra Vbtrescente, multa aqua et pauco vitrioli acido compositum sistere, illudque ex orientali India sub massae pinguis, crystallis refertae, variisque beteroge- neis partibus contaminatae forma afferri,' et iam apud Batavos, ut olim apud Venetos, depurari No-

stur purhibet, neque tamen de modo, quo Bataui

15쪽

in borace ex tincale consciendo uti solens, reddis

rationem, nec de tincalis natura et ortu sententiam dicit. Maneus ergo est hic de borace loeus,

qui ex DE MACHYI, FERRERI, aliorumque scri-ntis multo locupletior reddi, et emendari potuistet. Inter gummata et resinas, quas Auctor recent p. 7s.suit, mentionem quoque eamphorae sanam es evidemus, quae, si Nostro fides haberi debeat, honsolum ex lauri camphorae et quarundam aliarum plantarum variis partibus exeo Aione et veluti sub-Ιimatione paratur, sed etiam ex aethereis quibus dam oleis, v. c. maioranae, thymi eeti praecipita tione quandoque obtinetur. Nos quidem has crystallos, in quas nonnunquam olea quaedam aetherea spunte abeunt, non fam camphoratae, quam potius salinae acidae naturae esse, cum nu

pexis quibusdam chemicis persuasum habemus. Furnorum figuram oualem vel ellipticam, qua p. 8s. ignis radii refracti in unum, duoue puncta caustica colligantur, vim ignis vehementer augere Noster censet, ea aue de causa furnum ita constructum chemicis vehementer commendat. Sed cuius utilitatis furnus esse possit, qui ignis radios in unum punctum colligat, nos sane non hariolamur. Summa furni chemici in eo prosecto collocstnda est, ut calor operationi instituendae aptus paucis carboni- . bus produci, corporibusque ita applicari possit, ut ea ab omni parte vim ignis experiantur.

Fermentationem vanorum vegetabilium cor' p. porum, quae ex partibus heterogeneiS, V. C. OleOsis, acidis, mucosis, cet. composita sint, intestino motu, qui aere, temperato calore et, respectu sicciorum aqua vel producatur, vel adiuuetur,

peragi Auctor statuit, eamque ita absolui perhibet, ut partes subtiliores, salinae scilicet mobiliores, terreae, Oleosae et aqueae a magis viscidis separenturi

16쪽

eur, paulo crassiores in motum corripiantur, ait mnuentur et denique in nouum corpus vinosum vel Aeetosum componantur. Si autem queeramus,

. quae sit proxima intestini illius motus causa, hoo Auchorem problema haud soluisse, animaduertimus. Est quidem verum, quam quod . verissimum, nobis nondum cognitstm atque perspectam penitus esse propriam et veluti principem fermentationis causam; attamen experientia edocti scimus ' ea solummodo corpora ocius citius in fermentatiohen rapi, quae dulcibus , aut certe mucilaginosis partibbus admodum abundent. Atqui ex hoc, aliis quopliffenomenis ad proximam illius motus causam ii 17S lustrandam aliquid lucis afferri posse videtur. Ce

terum enumerat BAUMERUs duas fermentationis

formas, vinosam puta et acetosam, quarum illam etiam spirituosam vocari monet; eam autem fermentationem, quam putridam appellant chemici, ab illis separandam iudicat, quod salia urinosa, terra subtilissima, oleaque volatilia foetidissima ea producantur, et corpora prorsus destruantur. Neque tamen nobis . videtur putrefactio a fermentatione proprie tali, ut loqui Auctor amat, seiungenda, sed potius tanquam continuatio illius, eiuSque acetosae, consideranda, esse, quoniam in multis coraporibus putrefactio semper fermentationem sequi tur; et quamuis haec quandoque in oculos ita non

incurrat, ut eam perspicue animaduertere possimus, saepe tamen et fere semper, ut COLLINI EXperi

mentis demonstratur, in principiis putredinis aliis qua, non duratura signa acidae degenerationis se offerunt, ut praecedat acidum, aliquamdiu cum putredine partitas vices teneat, et ab ea deniquo superetur cet.

Vid. Continoutati nostri Vol. XXV. P. I, p. m.

17쪽

Tartari emetici parandi ratio, quam Noster lau-ῖ-

dat , essi caci medicinae cum euacuanti, tum resolventi, conficiendae non omnino apta est i neque enim croci metallorum, aut vitri antimonii quantitas, quae cum tartrari cremore coqui debeat, ac- eurate est descripta, neque coctionis tempus recte definitum. Scilicet perinde Auctori videtur, aequales. partes antimonialis calcis et Cremoris tartari

ad parandum hoc sal metallicum adhibeantur, an dimidia illius culcis pars ad duas cremoris sumatur. Sed si anaticae partes utriusque ingredientis cum aqua coquuntur, ingens profecto copia antimonii calcinati indissoluta remanet, quod cremoris non satis adsit, cum quo in coniunctionem abire queat. Hinc patet, eam huius emetici medicamenti conficiendi methodum, quae coctione unius partis vitri antimonii cum partibus duabus Cremoris tartari et lassiciente copia aquae absoluitis, illa esse praestantiorem. Ceterum nimis longum est tempus, quod ad coctionem praescripsit Auctor, cum, mOdo aquae idonea portio adhibita fuerit, decem ho-xarum spatium sufficere, nuperiorum experimensa

docuerint.

Phosphororum variorum Noster etiam mensio p. aso nem iniicit, eorumque et parandorum methodos, et virtutes praecipuas recenset. Et primo quidem

loco laudat eum , qui ex salis ammoniaci parte una et duplo calcis vitiae seorsim pulueri satis, deindo mixtis et in catillo fusis paratur, neque vero auctoris, qui primus illum descripsit, et a quo etiam cognomen habet, meminit. Hic autem phosphorus in tenebris lucem emittit, si quocunqu0 rnodi,

teritur, ille, qui a BALDUIN o nomen fert, et quem nitrum calcareum viil de caldinatum largifurietum demum lucet, si radiis solaribus fuerit expositus. Ob teneram sulphuream indolem hanc posterism

18쪽

steriorem speciem cum spatho hepatico bononiensivsto conuenire Noster iudicat. D. 3 37, Phosphori animalis aut hunkeliani conficiendi varii modi sunt, quorum Vnum, alterumue reliquis antecellere Auctor recte quidem perhibet, sed gah-nianae methodi, quae Optima, expeditissimaque diei meretur, ipse est oblitus. Ceterum, ut hoc unum addamus, alumen, quod nonnulli miscelae ex salsinierocosmico, fuligine et arena addiderunt, non putamus ea pollere virtute, ut aciduri, urinae exispellat antea, quam cum Phlogisto coniunctionem inierit; nam vitriolidum acidum minus fixum esse,

quam phosphoreum, satis quidem euictum est.

i. e.

Collectio commentationum physicarum et che

micarum, metore FRANCISC. CAROL. ACHARDVol. Imum. gregius sane obseruationum atque experimen. Lia torum thesaurus, tanto quidem maioris aestimandus pretii, quod, vel non monente Cl' Auctore, ipso enarrationis modo pateat, eum nulli litasse hypothes, sed quae suis ipsius viderit oculis retulisse: Id tantummodo in commoda lectomni nobis optandum superest, Cl. Auctorem et singula

rum commentationum contenta, et Commentationes

ipsas faciliori et meliori ordine , quam quidem hine itido factam est, dispos isse, singulas numeris suis

19쪽

insignivisse, et catalogo, Vt vocant, alphabetico, omnium, quae hoc volumine continentur, aut certe praecipuorum experimentorum sub finem adiecto usum praestantis limi libri faciIiorem reddidisse: Plures, quas hoc volumen comprehendit, Commentationes coram regia Bero linens Scientiarum Acadου-mia praelegit, cuius etiam nouis actis publicis insertae sunt sermone gallico. De imperfectione eius, quae in meteoris Versa- p. s. tur, scientiae naturalis partis, quamdiu cum Observationibus, baro metro, thermometro, atque hy-gro metro institutis, eae non Coniunguntur, quae electricitatem atmosphaerae, pluviae, nivis ac nebulae docent, una cum descriptione binorum instrumentorum, ad id genus obseruationum adhi-bρndorum; inserta est haec commentatio nouis actis Berotinensibus anni 178o. Ut instrumentum istiusmodi laudem mereatur, requirit CL Auctor, ut usu sit facile, ut non indicet modo, an, sed quo gradu, Vtrum positive, an negatiue electricus sit aer, ut usus eius, si materia electrica accumuletur, nullum periculum obseruatori intentet, et ut sit portatile, et domi aeque ac in horto adhiberi queat; singula haec commoda suis instrumentis comparauit, quae nunc uberius describit. Experimenta, quibus demonstratur, corpora p. II eiusdem generis, superficie tamen et massa discrepantia, materiem electricam, sola superficierum, nulla massarum ratione habita, in se recipere, iisdem actis eiusdem anni similiter inserta. Conductor cylindricus cauus ex lamina aurichalcea confessiis eadem certe se habuit ratione, siue vacuUS erat, siue plumbo liquato refertus, cum tamen Conductor perinde cauus, sed minoris diametri, notabilem satis ostenderet discrepantiam.

20쪽

p. as. Experimenta ad determinandam celeritatem, qua corpora diuersae figurae materiem electricam in se recipiunt, et rationem, quae inter Copiam absorptae materiae elei ricae, et distantiam a Corpore ea repleto intercedit, instituta. Spectant haec ad litern, diu inter Anglos physicos agitatam, utrum ad fulminis ictum ab aedificiis arcendum corpora in acumen desinentia, an rotundata praestent. Decem narrat experimenta, magna cum cura instituta: Quo magis condus or a corpore, Cui US ma'

teriae elemicae absorbendae inseruire dἡbet, distat, eo tardius absori et, ut tandem, si distantia nimia sit, nihil plane eius absorbeat: Unum Corpus in acumen delinens plus materiae electricae absorpsit, quam plura eiusmodi corpora, aut

34. De electi satione surdi. Puer IS annorUm, qui sexto suae aetatis armo variolis laborans omnem audiendi fac uitarem amiserat, per tres dies se indicem subsequentes singulis diebus circiter quinquaginta concussiones electricas ab una aure ad alteram derivaritas accepit, et feliciter sanatus est: In aliis tamen,

qui superata febre acuta surdi facti erant, nihil esseeit istud remedium. P, 3S De quibusdam singularibus fulminis estectibus. Describit phaenomena, quae ipse vidit, atque esse ius,

quos iii suo ipsius corpore percepit; erant autem Violentae concussiones, ' animi deliquiuna abeuntes, et altero adhuc die genuum tremor, et vehemens alui fluXus, quos quidem posteriores es ecthis ab ictu electrico, nulla etiam concussione comitato, eXperitur Cl. Ait flor. Eocem sere loco quatuordecim

diebus elapsis villicus quidam ictu fulminis subito

exstinctus fuit; enarrat Cl. Auffor phaenomena, in Cadauere eius Obseruata, nulla sulphurei odoris vel fusionis corporum metallicorum, quae secum portabat,

SEARCH

MENU NAVIGATION